Quantum redactiones paginae "Lucius Arruntius (consul 6)" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 8 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q1076644 sunt
No edit summary
Linea 1:
'''Lucius Arruntius''' (quando natus sit, nescimus, mortuus est anno [[37]]) senator Romanus [[Octavianus Augustus|Augusti]] et [[Tiberius (imperator)|Tiberii]] imperatorum temporibus. Pater eius [[Lucius Arruntius]] consul ordinarius anni [[22 a.C.n.]] fuit. Ipse anno [[6]] ad [[30 Iunii]] consulatum ordinarium gessit, tum [[Lucius Nonius Asprenas]] fasces suscepit. Augustus eum "''non indignum et si casus (imperii) daretur ausurum''" dixit<ref>[[Tacitus]] Annales I 13</ref>. Anno [[14]] Tiberius Arruntium "''divitem, promptum, artibus egregiis et pari fama publice, suspectabat"<ref>ibidem</ref>'', cum in senatu de principatu novi Augusti dixisset. Anno [[15]] ''curator aquarum'' fuit, anno [[25]] legatus Augusti pro praetore [[Hispania Citerior|Hispaniae Citerioris]] factus Romam relinquere non permittebatur<ref>Tacitus Annales II 65,2</ref>. Anno [[32]] in senatu accusatus absolvebatur, sed anno [[37]] adulterii Albucillae damnatus mortem voluntariam petivit, ne clementiae Tiberii aut [[Caligula]]e se dederetur<ref>Tacitus, Annales VI 47. Dio Cassius 58.27.</ref>.
 
== Notae ==