Quantum redactiones paginae "Arminius Laschet" differant

1 438 octeti additi ,  4 years ago
Summarium vacuum
{{capsa hominis Vicidata}}
'''Arminius''' (Theod. ''Armin'') '''Laschet''' (natus die [[18 Februarii]] [[1961]] [[Aquisgranum|Aquisgrani]]) rerum politicarum peritus [[Germania|Germanicus]] factionis [[CDU]] est.
 
== Iuventus et munus ==
Laschet, postquam anno [[1981]] Aquisgrani testimonium maturitatis accepit [[Universitas Ludovico-Maximilianea Monacensis|Monachii]] atque [[Universitas Fridericia Guilelmia Rhenana|Bonnae]] rebus politicis et iurisprudentiae studebat. Deinde annis [[1987]] - [[1999]] diurnarius operam dedit. Praeterea annis [[1987]] - [[1994]] adlatus scientificus praesidis [[Dieta foederalis Germaniae|Dietae foederalis Germaniae]] [[Rita Süsmuth|Ritae Süsmuth]] erat.
 
== Cursus honorum ==
Laschet, ab anno [[1979]] sodalis [[CDU]], annis [[1989]] - [[2004]] consiliarius urbis Aquisgrani erat, tum annis [[1994]] - [[1998]] legatus ad Dietam foederalem Germaniae erat. Deinde legatus ad [[Parlamentum Europaeum]] annis 1999 - 2005 fuit. Annis [[2005]] - [[2010]] minister familiarum [[Rhenania Septentrionalis-Vestfalia|Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae]] in consilio ministrorum [[Georgius Rüttgers|Georgius Rüttgers]] erat. Postquam factio eius CDU electionem senatus terrae anni [[2010]] perdidit, Laschet tamen legatus ad senatum electus est et ab anno [[2012]] praeses legatorum et totius factionis suae in Rhenania Septentrionalis-Vestfalia est. Die [[12 Maii]] [[2017]] victoriam electionis senatus terrae abstulit et nunc cum FDP de foedere regendi agit.
 
== Familia ==
Laschet uxorem duxit et tres liberos habet.
 
== Nexus externi ==
 
{{lifetime|1961||Laschet, Arminius}}
[[Categoria:Alumni Universitatis Monacensis]]
[[Categoria:Alumni Universitatis Bonnensis‎]]
[[Categoria:Legati Dietae Foederalis Germaniae]]
[[Categoria:Legati Parlamenti Europaei]]
64 228

recensiones