Quantum redactiones paginae "Quintus Naevius Sutorius Macro" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Quintus Naevius Sutorius Macro''' (seu '''Quintus Naevius Cordus Sutorius Macro''') (natus [[21 a.C.n.]], mortuus [[38]]) eques Romanus fuit. Patria eius [[Alba Fucens]] erat. [[Tiberius (imperator)|Tiberius]] imperator eum [[Vigil|praefectum vigilum]] et anno [[31]] mense Octobre [[Praefectus praetorio|praefectum praetorium]] fecit, ut [[Lucius Aelius Seianus|Lucio Aelio Seiano]] Tiberio suspecto succederet. Itaque Macro in Seiano evertendo maximas partes egit : nam epistulam Tiberii Romam attulit et consulibus tradidit, praetorianos in castra remisit et in eorum locum vigiles circa Curiam collocavit ; mortuo Seiano liberisque eius quaestioni quoque in familiam eius et amicos ceterosque fautores praefuit<ref>[[Dio Cassius]] 58.9-12.</ref>.
 
[[Caligula]]e sub auctoritate Macro iam praefecturam tenebat; mentio facta est interfectum esse senem et aegrum [[Tiberius|Tiberium]] a Macrone<ref>[[Tacitus]], Annales, VI 50,3;5; [[Cassius Dio]], LVIII 28,3</ref>, ut affirmaret successio Caligulae. Tiberii testamentum in senatu legit. Ut Suetonius dicit, favorem obtinuit per stupra uxoris, Enniae Thrasyllae. Expulsus est ex officio anno [[38]] iussu Caligulae et [[Praefectus Aegypti]] factus. Sed antquam eo advenit, ad mortem "voluntariam" cum uxore coactus est. Ex testamento in Alba Fucenti [[amphitheatrum]] aedificare iussit<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c. 690</ref>. Praefectus praetorio deinde [[Marcus Arrecinus Clemens]] successit.