Quantum redactiones paginae "Historia Romana (Dio)" differant

* Anno 1558 philologus [[Gulielmus Xylander]] illos libros Basileae Latine convertit atque annotationibus instruxit, addita versione Latina Xiphilini a Gulielmo Blanco Albiensi curata<ref> ''Dionis Cassii Nicaei, Romanae historiae libri (tot enim hodie extant XXV. nimirum à XXXVI ad LXI. Quibus exponuntur res gestae à bello Cretico usque ad mortem Claudii Caesaris, quae est historia annorum circiter CXX. Nunc primum summa fide diligentiaque de graecis latini facti, Guilielmo Xylandro Augustano interprete. His accesserunt ejusdem annotationes... Additum est Joannis Xiphilini é Dione Compendium, Guil. Blanco Albiensi interprete : quae versio ab eodem Xylandro diligenter est, ubi oportuit castigata. Lidem libri Dionis ac Xiphilini seorsim Graecè quoque eduntur, accuratè ab eodem emendati. Adhaec, rerum & verborum copiosissimus Index'', Basilieae : apud Joannem Oporinum. [https://books.google.com.au/books?id=sL4gVyqazYYC&printsec=frontcover&hl=fr&source=gbs_ge_summary_r&cad=0#v=onepage&q&f=false Hic legere potes]</ref>.
* Anno 1582 [[Fulvius Ursinus]]<ref>Manuscriptum ei ab amico [[Antonius Augustinus|Antonio Augustino]] missum erat, qui librum apud bibliophilum Ioannem Paez de Castro in Hispania invenerat et per scribam Graecum suum, Andream Darmarium, apographum fieri curaverat.</ref> ''Excerpta de legationibus'' Romae publicavit, quae Cassii Dionis ''Romaïcon'' fragmenta adhuc ignota eruditis praebuerunt.
* Anno 1591 [[Henricus Stephanus (mortuus 1598)|Henricus Stephanus]], filius Roberti, editionem Graecolatinam cum interpratationeinterpretatione Xylandri curavit<ref> ''Ton Dionos tou Kassiou Romaikon istorion biblia pente kai eikosi. Dionis Cassii Romanarum historiarum libri XXV, ex Guilielmi Xylandri interpretatione'', Genavae 1591 et 1592. Potes hanc editionem e nexibus externis infra positis legere.</ref> : correctiones quidem proposuit sed nec novum manuscriptum adhibuit nec fragmenta Ursiniana coniunxit.
* Anno 1592 tandem [[Iohannes Leunclavius]] fragmenta Ursiniana simul cum libris integris publicavit et adnotationes suas addidit (Francofurti, 1592<ref> ''Dionis Cassii Historiae Romanae libri XLVI partim integri, partim mutili, partim excerpti: Jo. Leunclavii studio tam aucti, quam expoliti. Fragmenta priorum XXXVI amissorum et posteriorum XX librorum. Notae Leunclavii, quibus Dionia plurima restituuntur. Adiectus index copiosissimus''. </ref>, secunda editio Hanoviae, 1606<ref>[https://books.google.fr/books?id=TWZqyF4prbkC&pg=RA2-PA1086&lpg=RA2-PA1086&dq=Dionis+Cassi+Historiae+Romanae+libri+XLVI+partim+integri,+partim+mutili&source=bl&ots=DR1Xfe5zUt&sig=udtKa_dy2HJuBdQB8HifVllZcFc&hl=fr&sa=X&ved=0ahUKEwjy78C8y87RAhUBvBoKHd0gD4YQ6AEIQTAF#v=onepage&q=Dionis%20Cassi%20Historiae%20Romanae%20libri%20XLVI%20partim%20integri%2C%20partim%20mutili&f=false Hic legere potes]</ref>).
* Anno 1634 [[Henricus Valesius]] colllectaneum ''de Virtutibus et Vitiis''<ref>Nonnumquam ''Excerpta Valesiana'' dicuntur.</ref> in codice 'Peiresciano' repertum primus Graece et Latine in lucem edidit, ita nova fragmenta ''Historiae Romanae'' divulgans<ref> ''Polybii, Diodori Siculi, Nicolai Damasceni, Dionysii Halicar., Appiani Alexand., Dionis et Ioannis Antiocheni excerpta ex collectaneis Constantini Augusti Porphyrogenetae'' Henricus Valesius nunc primum Graecè edidit, Latinè vertit, notisque illustrauit. Parisiis: sumptibus Mathurini Du Puis, viâ Iacobaeâ, sub signo coronæ, [[1634|M.DC.XXXIV]]</ref>.