Quantum redactiones paginae "De mirabilibus urbis Romae" differant

m
titulus italicus
m (use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot))
m (titulus italicus)
{{titulus italicus}}'''De mirabilibus urbis Romae''', libellus solo uno [[manuscriptum|manuscripto]] servatus,<ref> Exemplar saeculi XIII exeuntis "Narracio de mirabilibus urbis Romae" intitulatum in [[codex|codice]] [[membrana (ars scribendi)|membranea]], qui et alias litteras breves continet, in Collegio Sanctae Catharinae, Cantabrigiae (L v 87), asservatum est, ut refert M. R. James, "Magister Gregorius de Mirabilibus Urbis Romae" The English Historical Review 32 No. 128 (Mense Octobri, 1917:531–54) p. 531.</ref> saeculo XII medio a quodam '''Magistro Gregorio''' [[Oxonia|Oxoniensi]] [[Lingua Latina|Latine]] conscriptus est, ut eo peregrinis [[mirabilia]] urbis [[Roma]]e monstraret explicaretque.<ref>G. McN. Rushforth, "Magister Gregorius de mirabilibus urbis Romae: a new description of Rome in the twelfth century" Journal of Roman Studies 9 1919:14-58, reprinted in Codice topografico della città di Roma vol. III:143-67</ref> Gregorius multum temporis in reliquias [[Imperium Romanum|Romanas]] describendas contulit; inter alia "magica quaedam persuasione" statuae Veneris formosissimae identidem attractus est, quamvis procul habitans.<ref>Panofsky, Renaissance and Renascences in Western Art 1960, pp. 72sf.</ref> Magister Gregorius primus fuit, qui "[[Spinarius|Spinarii]]", figurae antiquae aeneae tum in Laterano asservatae, mentionem fecit.
 
Magister Gregorius, notus tantum ex prologo eius, aliis Romae descriptionibus usus non est, etsi librum ''De septem miraculis mundi'' [[Beda]]e attributum legerat. Non fuit [[Peregrinatio (religio)|peregrinus]], quos ludibrio habuit, sed ad gregem ignotum hominum litterarum pertinuit, qui eum, ut libellum scriberet, coegerunt. Narrationes de ecclesiis Romanis breves sunt: [[Basilica Vaticana|Basilicam Vaticanam]] veterem et [[Archibasilica Sanctissimi Salvatoris|Archibasilicam Sanctissimi Salvatoris in Laterano]] non nisi quasi praeteriens commemorat, de ''Sancta Maria Rotunda'' (i.e. [[Pantheon]]) formae inusitatae causa loquitur. Ter [[Gregorius Magnus|Gregorium]] papam statuas antiquas destruxisse refert et Templum [[Minerva]]e olim pulcherrimum fuisse, laboribus Christianorum autem detractum"<ref>Ex citatione Anglica "once beautiful but torn down by the great efforts of the Christians" in [[:en:De mirabilibus urbis Romae]] in linguam Latinam reversa.</ref>
399

recensiones