Quantum redactiones paginae "Ioannes Bayerus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 2:
[[Fasciculus:Uranometria orion.jpg|thumb|Constellatio [[Orion (sidus)|Orionis]] in ''Uranometria'', pictura Alexandri Mairi.]]
 
'''Ioannes Bayerus'''<ref>Ioannis Bayeri [[Raina|Rhainani]] ''Uranometria'' ([[Augusta Vindelicorum|Augustae Vindelicorum]]: Christophorus Mangus, 1603) [http://contentdm.lindahall.org/u?/star_atlas,0 Textus]</ref>, vulgo ''Johann Bayer'' ([[Raina]]e in [[Germania]] natus anno [[1572]]; mortuus die [[7 Martii]] [[1625]]), fuit astronomus et [[cartographia caelestis|cartographus caelestis]]. [[Philosophia]]e studuit apud [[Universitas Ingolstadiensis|universitatem Ingolstadiensem]]; postea [[iurisconsultus]] [[Augusta Vindelicorum|Augustae Vindelicorum]] exsistere meruit. Hodie autem notus est [[Atlas caelestis|atlante stellari]] titulo ''[[Uranometria]],'' quem anno [[1603]] divulgavit. Ibi novam [[stella|astrorum]] designationem primus excogitavit, nobis nomine "littera" seu "[[character Bayeri]]" cognitam. In tabulis enim catalogisque huius atlantis, quaeque stella [[alphabetum Graecum|littera Graeca]] secundum [[constellatio]]nes indicatur. [[Tabula stellarum characteribus Bayeri agnitarum|Enumerationem stellarum characteribus Bayeri agnitarum hic habes]].
 
[[Crater lunaris]] [[Bayer (crater)|Bayer]] ex eo appellatus est. In oppido [[Raina]] et via et schola nomen de eo traxerunt.