Quantum redactiones paginae "Epitome rerum Romanarum (Florus)" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 20 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q316483 sunt
res a pagina Florus hinc transfero
Linea 1:
'''[[Florus|Flori]]''' '''''Epitome rerum Romanarum''''' sive ''Epitome de T. Livio bellorum omnium annorum DCC'' est opus historicum, quod de rebus gestis, et praecipue de bellis, rei publicae Romanorum ab Urbe condita usque ad principatum [[Augustus (imperator)|Augusti]] narrat. Auctor huius operis fuit Florus quidam, imperatoris [[Hadrianus (imperator)|Hadriani]] aequalis, et, ut credunt eruditi, idem ac poëta nomine [[Publius Annius Florus|Publio Annio Floro]] cognitus.
 
Titulus operis certe non traditur. Nam codices manuscripti inter se differunt. Titulorum unus est: Epitoma de Tito Livio. Florus quidem verbis Livii utitur, sed eum epitomare non videtur; in praefatione enim causae operis disseruntur: se in brevi quasi tabella res gestas amplecti velle, ut admirationem et magnitudinem imperii ostendat; tum qui populum Romanum quasi unum corpus consideret, gradus quattuor inventurum esse. Itaque Florus non modo animum ad laudes intendit, sed etiam ad vitam populi Romani quasi hominis unius; quae in quattuor gradus dividitur, qui sunt: infantia, adulescentia, iuventus, senectus.
 
Prima aetas usque ad reges expulsos pertinet, secunda ad Italiam subactam. Deinde ultimi anni rei publicae liberae describuntur. Haec est tertia aetas, quae iterum dividitur: in centum et aureos et ferreos annos. Florus hos aureos vocat, quia populus Romanus gentes transmarinas superans imperio orbis terrarum potitur, illos ferreos, quod Romani luxuria commoti in bella civilia delabuntur. senectutem in praefatione propositam tamen omittit, eam esse de inertia Caesarum indicans.
 
== Editiones ==