Quantum redactiones paginae "Ioannes Giono" differant

1 octetus additus ,  4 years ago
m
m (→‎Vita: interrumpta > interrupta)
Duas villas anno 1939 emit, unde multa cibaria ei erant, itaque multos viatores domi accipere poterat, scribante eius filia<ref>Sylvie Giono, ''Op. cit'', p. 48</ref>. Per belli tempus, Ioannes publicare perrexit, contra Comitatus Nationalis Scriptorum iussum. Bonus operum suorum successus eum locupletabat<ref>Jean Giono, ''Journal de l'Occupation'', in ''Journal, poèmes, essais'', Paris, Gallimard, 1995, p. 333.</ref>. Filiam [[Phthisis|phthisi]] laborantem diu curabat, ea ad montes, in [[Lalley]], auferenda<ref>Sylvie Giono, op. cit., p. 51-52</ref>.
 
Ante etiam belli finem, [[Imperium Germanicum (1933-1945)|Germanos]] fautorumfaventium propinquus fuisse exprobratus est. In [[diarium|diario]] ''[[Aujourd'hui (diarium Francogallicum)|Aujourd'hui]]'' tres annos scriptavit, et [[nazismus|nazisticum]] diarium ''[[Signal (diarium)|Signal]]'' documentarium Ioanni Giono dedicavit. Giono per [[Radio Paris]] eloquebatur <ref> Jean Garcin, ''De l'Armistice à la Libération dans les Alpes de Haute-Provence, 17 juin 1940-20 août 1944, Chronique - Essai sur l'histoire de la Résistance avec un prologue 1935-1940 et un épilogue 1944-1945'', DL 4e trimestre 1990, Imprimerie Vial, p. 81.</ref>. [[Regimen Viciacense]] eius cogitationes seduxit et eis politico modo fructum est<ref>Henri Pollès, ''L'opéra politique'', Paris, Gallimard, 1937, p. 207.</ref>. Pro certo tamen habetur Giono rebellos, [[Iudaei|Iudaeos]] et [[communista]]s ab 1940 abscondisse et auxiliatum esse<ref>Articulus ''Encyclopaedia Universalis'', "Jean Giono" a Laurent Fourcaut</ref>. Opus Hitlerismi recusationis signa interdum continet. Nam non solum ''[[Le Voyage en Calèche]]'' Decembri [[1943]] a Franciam occupantibus Germanis prohibitum fuit, sed etiam Angelo III a Germanis persequitur in inedito mythistoriae ''[[Mort d'un personnage]]'' initio; notandum est etiam personae Clef-des-Coeurs exitium in ''Ennemonde''.
 
[[Bomba]] ante Ioannis Giono domum nocte inter 11 et 12 Ianuarii 1943 deposita est, displodendoque neminem vulneravit, [[ianua]]m tamen delevit<ref>Laurent Fourcaut, "Jean Giono (1895-1970)", ''Encyclopædia Universalis''. [http://www.universalis.fr/encyclopedie/jean-giono Lege in rete] ([http://archive.wikiwix.com/cache/?url=http%3A%2F%2Fwww.universalis.fr%2Fencyclopedie%2Fjean-giono%2F archive]). {{Ling|Francogallice}}</ref>. Post bellum Giono cum hoste cooperavisse accusatus est iterumque in carcerem Septembri 1944 coniectus est, praesertim quia per ''[[La Gerbe (diarium)|La Gerbe]]'', Nazistas favens diarium, ''[[Deux Cavaliers de l'orage]]'' publicaverat, atque propter [[photographia|photographicum]] documentarium in ''Signal''<ref>Jean Montenot, ''Giono'', Lire, no 380, Novembri 2009.</ref>. Ianuario 1945 liberatus est: non inculpatus fuit. Nihilominus, Comitatus Nationalis Scriptorum eum proscripsit ne eius opera in Francogallia publicare liceret.
399

recensiones