Quantum redactiones paginae "9" differant

346 octeti additi ,  4 years ago
*'''Lex Papia Poppaea''', Augusti iussu a [[Consul suffectus|consulibus suffectis]] [[Marcus Papius Mutilus|Marco Papio Mutilo]] et [[Quintus Poppaeus Secundus|Quinto Poppaeo Secundo]] lata, quae poenas in [[Caelibatus|caelibes]] edicebat et praemia iis qui liberos educandos suscipiunt. Ita Augustus numerum Romanorum aucturum sperabat.
*[[Tiberius (imperator)|Tiberius]], et ipse et per legatos [[Germanicus|Germanicum]], [[Marcus Plautius Silvanus|Silvanum]], [[Marcus Aemilius Lepidus (consul 6)|Marcum Lepidum]], bellum [[Dalmatia|Delmaticum]] confecit atque ducem eorum Batonem in suam fidem recepit.
* Mense septembri : [[Clades Variana]]. A [[Cherusci|Cherusco]] duce [[Arminius|Arminio]] deceptus, Quinctilius Varus, legatus pro praetore Germaniae, in insidias incidit et tres [[Legio Romana|legiones]] cum auxiliis amisit. Ipse sese necavit ne in hostium manus veniret. Ex hac clade finis imperii Romani a flumine [[Albis|Albi]] ad [[Rhenus|Rhenum]] reductus est.
* [[Clades Variana]]
 
== Nati ==