Quantum redactiones paginae "The Sims (series)" differant

m
→‎Modus ludendi: Emendationes
(Fasciculum addidi.)
m (→‎Modus ludendi: Emendationes)
''The Sims'' est [[Vita|vitae]] simulatio qua Simsorum vitam gerere libet. Ludi mundum desuper spectans, lusor Simsorum familiam regit, iussis cuique personae dandis. Ludus nunquam finitur, nisi omnes urbis personae morientur.
 
Nullus scopus in ''LesThe Sims'' definitus est. Lusori licet Simsorum vitam libere ducere. A secundo seriei ludo, Simsi crescunt et senescunt. [[Infans|Infantuli]] pueri, dein [[Adulescens|adulescentes]], dein adulti, denique [[Senex|senes]] fiunt. Simsi liberos parere possunt, qui partim ingenio, corpore necnon pecunia hereditatem recipient. Per quos ludere pergi et parentibus mortuis potest.
 
=== Mundus qui mutari potest ===
Ludi universus aliqua [[Pars (oppidum)|parte]] definitus est. Qua in parte aliquot terrena, nihilo vel [[Domus|domo]] iam praedita, elegi licet ut familiae ibi instituantur. Cum lusoris familia eiusdem urbis partis familiae interagere possunt. Plures praedefinitae familiae in urbis parte iam institutae sunt, sed lusor Simsos suos creare addereque potest. Ab opere ''Lesthe Sims 3'', Simsi in tuta urbe libere ambulare possunt.
 
Familia uno vel pluribus Simsis composita est. In primis ludis quaeque familia uno nomine definita est. Cuique Simso lusor [[praenomen]], genus, [[cutis]] [[Color|colorem]], [[signum astrologicum]] (quod personae ingenium flectet), aetatem, [[Biographia|biographiam]]<nowiki/>que si cupit, atque [[Species|speciem]] in ludi extensionibus quibus [[Supernaturale|supernaturales]] vel [[Scientia ficticia|commenticias]] personas creare licet ([[Fada|fadas]], [[Vampirus|vampyros]], [[Lycanthropus|lycanthropos]], genios...). Lusor Simsi [[corpus]] [[vestes]]<nowiki/>que mutare, et habitum modulari potest variis ingeniis eligendis (fortitudo, timiditas, temeritas, insanitas, intelligentia..). In secundo seriei ludo cuique personae praecipua appetitio elegenda est, sive magni momenti scopus quem Simsus attingere velit.
 
Cuique foco in principio aliquot nummorum "Simoleons" vocatorum est, qui imprimis ad domum vel terrenum emendum opus sunt. Praeterea ludus proponit interfaciem aedificandi per quam domum ab integro creare vel etiam existentem transformare, terreno mutando, [[Murus|muris]] construendis, [[Ianua|portis]] [[Fenestra|fenestris]]<nowiki/>que instituendis, murorum et soli (et, in tertio ludo, laquearium) coloribus aulaeisque eligendis. Denique pecunia lusor utitur ad domum [[Supellex|supellectilibus]] complendum quas ex praedefinitorum indice emit, ut Simsi sui vivant et feliciores fiant.
 
=== Necessitates et animi status ===
399

recensiones