Quantum redactiones paginae "Daniel Franciscus Spiritus Auber" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
Cum primo res instrumentales exaravisset (e.g. tres concentus violoncellorum pro [[Iacobus Michael Hurel de Lamare|Iacobo Michaeli Hurel de Lamare]]), anno 1811 [[melodrama (musica)|melodramaticis]] studuit. Anno 1812 discipulus [[Ludovicus Cherubini|Ludovici Cherubini]] fuit. Inde ab anno 1813 opuscula melodramatica plura generis comicae in Theatro Feydeau producebantur, inter quae »La bergère châtelaine« (1820) excellit. Tamen applausus generalis haud ante productionem scaenicam operis »Le maçon« (1825) fuit. Interim Auber formam [[Ioachimus Rossini|Ioachimi Rossini]] copiavit (»La neige«, 1823) reveniturus paulo post ad modum Francogallicum nationalem. Factus est Auber musicographus maximus in melodramaticis comicis: praeter »Maçon« id videri potest in operibus »La fiancée« (1829), »Fra Diavolo« (1830), »Gustave III ou Le bal masqué« (1833), »Le domino noir« (1837), »Les diamants de la couronne« (1841).
 
Iam anno 1828 acceptus est in numero severorum melodramatistarum notissimorum quoque, cum confecisset »La muette de Portici«: hoc opus una cum opere »Tell« (1829, a Rossini) et »Robert der Teufel« (1831, ab [[Ioachimus Meyerbeer|Ioachimo Meyerbeer]]) revolutionem generis melodramaticis annuntiavit et implevit. Proh dolor id opus singulare fuit. Cum productum est in scaenis [[Bruxellae|Bruxellensibus]] anno 1830 signum rerum novarum faciendarum interpretadum esse nonnulli crediderunt. Anno 1830 denuo voluit, ut partes primas ageret persona non cantans (in opere » Le Dieu et la Bayadère«), quod autem minime placuit. Inter 48 melodramata multitudo non feliciter acceptus est. Attamen usque ad senectutem musicographiam pergebat: »Le rêve d'amour« confectum est anno 1869. Ultima opera erant instrumentis chordatis dedicata.
 
==Honores et gravitudo==