Quantum redactiones paginae "Plato" differant

Content deleted Content added
m dua→duo (1K, 10K/Homines)
Linea 58:
Omnia opera aetate antiqua cognita etiam nos intacte accepimus praeter orationem ''De Bono'', cuius tametsi Aristoteles eam descripsi curavit nulla fragmenta habemus. Accidunt etiam tractatus priore tempore saepe ei attributi atque in ''Corpus Platonicum'' accepti sunt quamquam iam veteres de auctoritate eius dubitaverint. Omnino sunt quadraginta et septem opera Platonis nobis nota, e.g. [[Apologia Socratis]], collectio 13 litterarum et opus de quibusdam explicationibus nomine [[definitiones]]. Sunt etiam ad nos perventa nonnulla opera extra corpus Platonicum, praecipue [[dissolutiones]], 32 [[epigramma]]ta et fragmentum cuiusdam carminis (continet 7 [[hexametrum|hexametra]]); quorum maxima pars certe non a Platone conscripta est.
 
Ex [[saeculum 3 a.C.n.|tertio saeculo a.C.n.]], eruditi [[philologia|philologi]] [[Alexandria|Alexandrini]] opera Platonica tractabant. [[Aristophanes Byzantius]] cum diverbia in [[Trilogia|trilogias]] componere ratus esset plurimi eos [[Tetralogia|tetralogias]] fieri maluerunt. Quamquam adhuc dubium est quo tempore institutus sit ordus iste diverborum constat similitudinem argumentis recensoribus antiquis praecipue iudicio fuisse hactenus, ut praecepta Platonis cuipio discipulo facilius intellectu redderentur.
 
Quod discrimen veri ac falsi attinet hodie de illis rebus consentiunt docti: