Quantum redactiones paginae "Carolus Gounod" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
'''Carolus Gounod''' (natus [[Lutetia]]e die [[17 Iunii]] [[1818]] - mortuus est [[Sanctus Clodoaldus (Francia)|Sancti Clodoaldi]] die [[18 Octobris]] [[1893]]) fuit [[compositor]] [[Francia|Francicus]]. Notas composuit imprimis in [[Melodrama (musica)|melodramatibus]] et spiritualibus.
==Vita atque opera==
Lutetiae musciae studuit primo apud [[Antoninus Reicha|Antoninum Reicha]], antequam apud [[Conservatorium Parisiense]] inter discipulos [[Iacobus FranciscusFromental Halévy|Iacobi Francisci Halévy]] sese insereret. Anno 1839 ei adiudicatum est Praemium magnum Romae quod dicitur, ut in Italia studiorum pergendorum facultas daretur. Ibi magni fecit indagationes de [[musicographus|musicographis]] musicae sacrae priscis. Quibus rebus terminatis Lutetiae [[organista]] fuit et in sacerdotum erudiendorum [[seminarium]] intravit. Cum autem eius melodrama primum praetitulatum ''Sapho'' anno 1851 feliciter prospereque acceptum esset cursum honorum sacerdotalium liquit. Eventus maxime felix fuit productio melodramatis praetitulati ''Le médecin malgré lui'' anno 1858, cuius argumenta in comoedia eiusdem tituli scriptoris inclutissimi [[Molière]] inveniuntur. Sed etiam melodrama praetitulatum ''Faust'' (1859), secundum drama [[Ioannis Volfgangus Goethius|Goethii]] confectum, in maximi momenti artificiis numerandum esse constat. Sequebantur opera ''Mireille'' (1864) et ''Roméo et Juliette'' (1867).
 
Praeter melodramata exaravit copiam magnam [[oratorium (musica)|oratoriorum]], [[missa]]rum, [[motetus|motetorum]], hymnorum. Quorum notissimum opusculum vocatur ''Méditation sur le Premier Prélude de Piano de Bach'', ubi [[Ave Maria]] quaedam aures indulgentia corrumpit. Gounod autobiographiam quoque scripsit, quae anno 1896 post mortem in lucem prolata est cuique est titulus ''Mémoires d’un artiste''.