Quantum redactiones paginae "Regia" differant

37 octeti additi ,  3 years ago
Summarium vacuum
 
'''Regia''' fuit aedificium [[Roma antiqua|Romae antiquae]] in [[Forum Romanum|Foro Romano]] orientali prope [[Templum Vestae]] situm. Antiquitus [[Reges Romani|regum]] domus erat, mox (circa annum [[509 a.C.n.]], cum reges depulsi essent) sedes [[Rex sacrorum|regis sacrorum]] facta est, cui sacra olim a regibus facta tradita sunt, et postremo [[Pontifex|pontificis maximi]] : Augustus, postquam partem aedis suae in [[Palatinus mons|Palatino monte]] ad summi pontificatus officia recipienda publicavit, antiquam Regiam [[Vestalis|Vestalibus]] dedit.<ref>[[Dio Cassius]] 54.27.</ref>
 
Reliquiae hodiernae a renovatione anni [[36 a.C.n.]] repetunt. Tum Regia, ut putatur, domus fuit pentagonalis. Pluries incendio deleta, sed semper restituta est.