Quantum redactiones paginae "Napoleo II (rex Romae)" differant

m
bot: Formula:Communia and Formula:CommuniaCat should not be used within a list item; mutationes minores
(→‎Nexus externi: rectificatio nexus ad communia)
m (bot: Formula:Communia and Formula:CommuniaCat should not be used within a list item; mutationes minores)
 
'''Napoleo Franciscus Iosephus Carolus''' (Theod. ''Napoleon Franz Joseph Karl'') '''Bonaparte''' (natus die [[20 Martii]] [[1811]] [[Lutetia]]e, mortuus die [[22 Iulii]] [[1832]] in [[Palatium Belli Fontis|Palatio Belli Fontis]] apud [[Vindobona]]m), ab anno 1811 "Rex Romae", ab anno [[1814]] [[Ducatus Parmensis et Placentinus|Princeps Parmae]] et ab anno [[1818]] dux [[Zákupy|Reichsstadii]] filius [[Napoleo I (imperator Franciae)|Napoleonis I]] imperatoris [[Primum Imperium Francicum|Franciae]] atque [[Maria-Ludovica de Habsburgo|Mariae-Ludovicae de Habsburgo]] erat.
 
== Vita ==
Napoleo I filium anno 1811 heres imperii atque regem Romae destinavit. Die [[22 Iunii]] [[1815]], quo die iterum se ab imperio abdicavit, imperator filium "Napoleonem II" successorem destinavit. Sed iam die [[8 Iulii]] [[Ludovicus XVIII]] Lutetiam revertit, ut regnum susciperet. Inter [[Consilium Vindobonense]] stipulatum est, ut mater ducissa Parmae maneret et ipse Franciscus princeps Parmae faceretur. Sed anno [[1817]] [[Regnum Unitum|Anglia]] atque [[Imperium Russicum|Russia]] petentibus hic titulus ei iterum demptus est, ne qui Bonaparte olim civitatem Europaeam regnaret. Itaque titulum Ducis Reichstadii - oppidi [[Bohemia]]e - accepit et dehinc in Austria vixit. Fuit semper infirmae valetudinis et [[tubercolosis|tubercolosi]] afflictus anno [[1832]] mortuus est.
 
== Sepulchrum ==
Franciscus Napoleo primo in sepulchro [[Ordo Fratrum Minorum Capuccinorum|Capuccinorum]] Vindobonae sepultus est, cum cor in ecclesia Sancti Augustini atque viscera in [[Ecclesia Cathedralis Sancti Stephani Vindobonensis|Ecclesiam Cathedralem Sancti Stephani Vindobonensem]] condita sunt. Anno [[1940]] iussu [[Adolphus Hitler|Adolpho Hitler]] corpus in Domum Invalidorum Lutetiam transferebantur. Cor autem et viscera Vindobonae ad hunc diem sunt.
 
== Nexus externi ==
*{{Commons|Napoleon II}}
* [http://www.napoleon.historicum-archiv.net/themen/biographien/napoleon2.html Curriculum vitae breve lingua Theodisca scriptum]
 
{{Lifetime|1811|1832|Bonaparte, Napoleo Franciscus Iosephus Carolus}}
 
{{Lifetime|1811|1832|Bonaparte, Napoleo Franciscus Iosephus Carolus}}
[[Categoria:Bonaparte|Napoleo II]]
[[Categoria:Imperatores Franciae|Napoleo II]]
209 086

recensiones