Quantum redactiones paginae "How to Be Yours" differant

Content deleted Content added
MARCVS (disputatio | conlationes)
Paginam instituit, scribens ''''How to Be Yours''' (vox Anglica quae Latine ''Quomodo tuus/tua esse possim'' reddi fere potest) est titulus Pellicula|pelli...'
(eadem)

Emendatio ex 06:25, 29 Aprilis 2017

How to Be Yours (vox Anglica quae Latine Quomodo tuus/tua esse possim reddi fere potest) est titulus pelliculae cinematographicae Tagalicae generis amatorii primum in Insulis Philippinis anno 2016 editae.

Huius operis fabula ad duos iuvenes amantes pertinet qui in disparibus provinciis operantur. Dum amator (cuius partes Geraldus -vulgo Gerald- Anderson agit) amori puellae opus quaestuosum atque honores ex eo promanantes postponit, amatrix (quam Beatrix -vulgo Bea- Alonzo agit), post humile initium, maiores coquinarios honores adipisci cupit noto et severo archimagiro duce (quem archimagirum histrio agit Bernardus Palanca).

Huic iuveni coquae persuadetur ut, duos per annos, altius arti coquinariae Lutetiae Parisiorum studeat, quod efficit ut nexus eius cum amatore solvatur. In Insulas Philippinas tandem regressa popinam suam propriam gerere feliciter valet. Ei qui antea amator eius fuit iterum praeter opinionem incidit. Poteritne eorum amori vita nova dari?

Pelliculam Dan Villegas moderatus est.