Quantum redactiones paginae "Disputatio:Bengalurus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
m bot: replace user signature per Special:LintErrors/obsolete-tag with user permission
Linea 2:
Nullum fontem Latinum "Bengaluri" invenio. Archdiocesis autem appellatur ''[http://www.catholic-hierarchy.org/diocese/dbang.html Bangalorensis]''. [[Usor:Lesgles|Lesgles]] ([[Disputatio Usoris:Lesgles|disputatio]]) 17:32, 1 Septembris 2014 (UTC)
:Si recte intellegi, "Bengaluru" est forma localis huius nominis quae hodie in alias linguas Indiae (inter quas Anglicam) officialiter promovetur. Vide e.g. Hindica [[:hi:बंगलौर]], ubi in primá sententiá forma traditionalis Indica बंगलौर ''Bangalaur'' locum primum habet, forma localis बेंगलूरु ''Bengaluru'' locum alterum. Vide et Sanscritica [[:sk:बेङ्गळूरु]] ''Beṅgaḷuru'' sine forma alternativa.
:Mea mente, nisi fontem optimum pro "Bangalora" vel sim. reperimus, haud oportet tale nomen ad similitudinem formae deprecatae fingere. Pagina nostra aut fortasse ad "Bengaluru" movenda est, aut fortasse retinenda sine mutatione: Anna enim recentius verba Indica (praecipue Sanscritica) ad declinationes Latinas accommodari suasit (... ubi?) <font face="Gill Sans">[[Usor:Andrew Dalby|Andrew Dalby]]<font color="green">([[Disputatio Usoris:Andrew Dalby| Dalbydisputatio]]</font></font>) 11:42, 2 Septembris 2014 (UTC)
::Nomen autem nec Hindicum nec Sanscriticum est, sed Cannadica. Secundum paginam anglicam [[:en:Bangalore]], forma veterrima fuit "Bengaḷūru" (hoc est, quare titulus paginae Sanscriticae litteram inusitatam "ḷ" praebet, etiamsi pagina ipsa "l" ordinaria utitur). Sed Lesgles formam Latinam invenit qua utitur Ecclesia; eandem inveni in nominibus plurium animalium, sicut "Oligacanthorhynchus bangalorensis." Si nomen adiectivum est "bangalorensis," nomen substantivum est "Bangalorus" -- vel etiam "Bangalora," forma in pagina nostra [[Maximae Urbes Orbis Terrarum]]. Lingua illa Sanscritica saepissime "a" habet in loco aliarum litterarum vocalium; rerum biologicarum periti, ut mihi videtur, formam Sanscriticam acceperunt, et ecclesia eos secuta est. Nobis autem non necesse est nomen Cannadicum Latine Sanscritice scribere! Censeo ergo "Bengalurus" melius esse. [[Usor:Amahoney|A. Mahoney]] ([[Disputatio Usoris:Amahoney|disputatio]]) 13:17, 2 Septembris 2014 (UTC)
:::Quod non debemus omnia Sancritizare, tibi assentior, et fortasse possumus in nota dicere, suffixum a nobis fictum fuisse. Quaestio ultima: cur Bengalur-us, nec -um, nec -a? [[Usor:Lesgles|Lesgles]] ([[Disputatio Usoris:Lesgles|disputatio]]) 17:39, 3 Septembris 2014 (UTC)
Revertere ad "Bengalurus".