Quantum redactiones paginae "Aqua Virgo" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 15:
'''Aqua Virgo''' fuit [[aquae ductus]] quo per [[Roma]]m urbem, et praecipue [[Campus Martius|Campum Martium]], aqua dulcis et frigida diffluebat. Aqua Virgo iussu [[Augustus (imperator)|Augusti]] principis et cura [[Marcus Vipsanius Agrippa|M. Agrippae]] die [[9 Iunii]] [[19 a.C.n.]] perfecta est<ref>[[Dio Cassius]] 54.11</ref> et postea ab imperatore [[Claudius|Claudio]] refecta. Hic aquae ductus, iussu papae [[Nicolaus V|Nicolai V]] restitutus, etiam hodie usitatur sub nomine ''[[Aqua Virgo Antiqua|Acqua Vergine Antica]]''.
 
Monumentum fontanae eius aquaeductus, quod quondam in aula aedium (numero 9{{dubsig}}) in [[forum Hispaniae|foro Hispaniae]] collocatum erat, hodie non iam exstat. Ei inscriptum erat: <small>QUI VIRGINEAM BIBUNT LAUDENT AGRIPPAM</small>.<ref>Rendina, Claudio / Paradisi, Donatella: ''Le strade di Roma. Roma 2003. s.v. Spagna, piazza di</ref> Quo monumento suis impensis aedificato Marcus Agrippa in primis gloriabatur : nam quibusdam de penuria vini querentibus respondisse dicitur se satis ample providisse ne Romani siti perirent<ref>[[Dio Cassius]] 54.11.</ref>.
 
== Notae ==