Quantum redactiones paginae "Casina (Plautus)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
nota
Linea 1:
{{L?}}
'''''Casina''''' est comoedia [[lingua Latina|Latina]] a [[Plautus|Plauto]] scripta, e [[Comoedia Nova]] [[lingua Graeca|Graeca]] translata. Ancillam virginem Casinam cupiunt ut amasiam et paterfamilias et filius, cupiunt autem ut mulierem duo servi eiusdem familiae; sed per dolos matris familiae spes nullius prospere succedit. Casina ingenuam esse reperitur et uxor fit filio. Fabula exemplum praebet complicationis quae a [[Northrop Frye]] ''comic Oedipus situation'' ("nexus [[Oedipus|Oedipodis]] comicus") nuncupatur.<ref>Northrop Frye, ''English Institute Essays 1948'', p. 50; Plautus, ''Casina'' edd. W. T. MacCary, M. M.et Willcock (Cantabrigiaevide 1976infra) pp. 35-36. </ref> De origine fabulae auctor sic loquitur:
{{Citatio|Comoediai nomen dare vobis volo.

''[[Clerumeni (Diphilus)|Clerumenoe]]'' vocatur haec comoedia

graece, latine "Sortientes". [[Diphilus Sinopeus|Diphilus]]

hanc Graece scripsit, post id rursum denuo

Latine Plautus cum latranti nomine.<ref>''Cum latranti nomine'' quod ''plautus'' proprie fuit cognomen canis cum auribus longis; sic asseverant MacCary et Willcock (p. 102), alii autem aliter.</ref>|Plautus|Casina '' ll. 31-34.}}
Versionem Latinam fecit fortasse inter [[186 a.C.n.]] et [[184 a.C.n.]] (annum mortis sui): disputatur enim in ll. 979-980 de [[Bacchanalia|Bacchanalibus]] anno 186 per [[Senatus consultum de Bacchanalibus]] interdictis. Sed textus hodie servatus circa annos 160 aut 150 leviter refectus est ab histrione anonymo, qui de fama postuma fabularum Plauti sic scribit in prologo:
{{Citatio|Nam nunc novae quae prodeunt comoediae