Quantum redactiones paginae "Manipulus" differant

Content deleted Content added
nexum feci
idem apud Ovidium
Linea 1:
'''Manipulus''' (vel poetice ''maniplus'') primum fuit tanta copia [[calamus|calamorum]], quanta una manu comprehenditur, ut [[Isidorus Hispalensis|Isidorus]] in [[Etymologiarum libri viginti|Originibus]] 18.3.5 declarat: ''manualis herbarum [[fascis|fasciculus]], quem manu quis apprehendit metendo'', vel [[Publius Vergilius Maro|Vergilius]] in [[Georgica|Georgicis]] 3.297 s.: ''filicumque maniplis / sternere subter humum''. De hac re nomen certae partis sive manus [[Legio Romana|legionis Romanae]] factum est. Nam, ut apud Isidorum loco citato legimus, temporibus [[Romulus|Romuli]] militibus pro [[vexillum|vexillis]] fasciculos [[fenum|feni]] fuisse, qua re ''manipulos'' nominatos esse. Eadem in [[fasti]]s [[Publius Ovidius Naso|Ovidianis]] dicuntur.<ref>Ovidius, ''Fasti'' 3.115</ref>
[[Fasciculus:Roman Maniple Top.png|thumb|center|1000px|Manipulus ex 120 militibus, qui in tribus ordinibus quadraginta virorum constabant, compositus erat.]]