Quantum redactiones paginae "Guinea Aequinoctialis" differant

Content deleted Content added
Linea 87:
Nominaliter, Guinea Aequinoctialis constitutionalis [[democratia]], generis praesidialis, est ab anno [[1991]]; tamen, res politica civitatis est dictatura unius factionis et hominis nomine [[Theodorus Obiang Nguema Mbasogo|Theodori Obiang Nguema]], cum imperio a die [[3 Augusti]] [[1979]], cum motum popularem contra avunculum [[Franciscus Macías Nguema|Franciscum Macías Nguema]] direxit, et gubernationem continuat per adulterina suffragia. Hic praesens praeses sobrinus antecessoris [[Franciscus Macías Nguema|Francisci Macías Nguema]] est. [[Potestas legifera]] a parlamento bicamerali (Camerā Repraesentantium Popularium et Senatū) exercitatur.
 
Institutionum usus familiarrimus est, quia omnia responsalitatis munera a praesidialis familiae membris habentur, ortis ex [[Urbs Mongomensis|Urbe Mongomensi]]<ref>[http://www.catholic-hierarchy.org/diocese/dmogq.html Hierarchia Catholica] (Anglice) ubi apparet gentilicium "Mongomensis".</ref> (Hispanice, Francice Lusice ''Mongomo''), [[ethnos|ethnūs]] [[Fangi]]cum. Haec natio crebro "democratura" (scilicet dictatura democratiae habitū) qualificatur, quoniam est "oppositio legalis" a praesidatū directa, dum oppositio vera se in Hispaniā recipiunt. Cuius dux, [[Severinus Moto Nsa]], iam condemnatus est ad 100 annos carceris de contumaciā, a praeside accusatus participandi conatūs subitaneae rerum conversionis immisi anno 1997 contra eum.
 
Perventus ad potestatem die 3 Augusti anni 1979 post [[subitanea rerum conversio|subitaneam rerum conversionem]], Theodorus Obiang Nguema assidue denuo se ducit ad summam potestatem: anno 1982, dux Civitatis per annos septem nominatus est militari a consilio; anno 1989, gratiā 99,99% suffragiorum candidatus unicus electus est; anno 1996, gratiā 97% suffragiorum
 
Praesidii suffragia octavo quoque anno feruntur (ultima lata die [[15 Decembris]] [[2002]] et mense Decembri 2009) et maiores quam duodeviginti annos nati [[suffragium]] ineunt. Praeses, deinde, primum ministrum (hodie, [[Michael Abia Biteo Boricó]]) convocat. Unum legiferum parlamentum est, vix potens (''Cámara de Representantes del Pueblo''), centum scamnis suffragio populari directo electis compositum per quinque annos. De 100 scamnis, nonaginta-octo ad factionem unam dictaturae, PDGE ([[Factio Democratica Guineae Aequinoctialis]]) in hodierna legislatura pertinent.