Quantum redactiones paginae "Historia Romana (Dio)" differant

* Anno 1582 [[Fulvius Ursinus]]<ref>Manuscriptum ei ab amico [[Antonius Augustinus|Antonio Augustino]] missum erat, qui librum apud bibliophilum Ioannem Paez de Castro in Hispania invenerat et per scribam Graecum suum, Andream Darmarium, apographum fieri curaverat.</ref> ''Excerpta de legationibus'' Romae publicavit, quae Cassii Dionis ''Romaïcon'' fragmenta adhuc ignota eruditis praebuerunt.
* Anno 1591 [[Henricus Stephanus (mortuus 1598)|Henricus Stephanus]], filius Roberti, editionem Graecolatinam cum interpratatione Xylandri curavit<ref> ''Ton Dionos tou Kassiou Romaikon istorion biblia pente kai eikosi. Dionis Cassii Romanarum historiarum libri XXV, ex Guilielmi Xylandri interpretatione'', Genavae 1591 et 1592. Potes hanc editionem e nexibus externis infra positis legere.</ref> : correctiones quidem proposuit sed nec novum manuscriptum adhibuit nec fragmenta Ursiniana coniunxit.
* Anno 1592 tandem [[Iohannes Leunclavius]] fragmenta Ursiniana simul cimcum libris integris publicavit et adnotationes suas addidit (Francofurti, 1592<ref> ''Dionis Cassii Historiae Romanae libri XLVI partim integri, partim mutili, partim excerpti: Jo. Leunclavii studio tam aucti, quam expoliti. Fragmenta priorum XXXVI amissorum et posteriorum XX librorum. Notae Leunclavii, quibus Dionia plurima restituuntur. Adiectus index copiosissimus''. </ref>, secunda editio Hanoviae, 1606<ref>[https://books.google.fr/books?id=TWZqyF4prbkC&pg=RA2-PA1086&lpg=RA2-PA1086&dq=Dionis+Cassi+Historiae+Romanae+libri+XLVI+partim+integri,+partim+mutili&source=bl&ots=DR1Xfe5zUt&sig=udtKa_dy2HJuBdQB8HifVllZcFc&hl=fr&sa=X&ved=0ahUKEwjy78C8y87RAhUBvBoKHd0gD4YQ6AEIQTAF#v=onepage&q=Dionis%20Cassi%20Historiae%20Romanae%20libri%20XLVI%20partim%20integri%2C%20partim%20mutili&f=false Hic legere potes]</ref>).
* Anno 1634 [[Henricus Valesius]] colllectaneum ''de Virtutibus et Vitiis''<ref>Nonnumquam ''Excerpta Valesiana'' dicuntur.</ref> in codice 'Peiresciano' repertum primus Graece et Latine in lucem edidit, ita nova fragmenta ''Historiae Romanae'' divulgans<ref> ''Polybii, Diodori Siculi, Nicolai Damasceni, Dionysii Halicar., Appiani Alexand., Dionis et Ioannis Antiocheni excerpta ex collectaneis Constantini Augusti Porphyrogenetae'' Henricus Valesius nunc primum Graecè edidit, Latinè vertit, notisque illustrauit. Parisiis: sumptibus Mathurini Du Puis, viâ Iacobaeâ, sub signo coronæ, [[1634|M.DC.XXXIV]]</ref>.
* [[Angelus Mai]] collectaneum adhuc ineditum, ''de sententiis'' inscriptum (Graece Περὶ Γνωμῶν) in [[Palimpsestus|codice rescripto]] [[Bibliotheca Vaticanae|Bibliothecae Vaticanae]].*[[Angelus Mai]] collectaneum adhuc ineditum, ''de sententiis'' inscriptum (Graece Περὶ Γνωμῶν) in [[Palimpsestus|codice rescripto]] [[Bibliotheca Vaticanae|Bibliothecae Vaticanae]]<ref>Id est Vaticanus gr. 73.</ref> invenit atque anno 1827 publicavit (hodie pergamenum tam corruptum est ut legi non iam possit) ; quo publicato nova fragmenta ''Historiae Romanae'' ad notitiam eruditorum perlata sunt