Quantum redactiones paginae "Historia Romana (Dio)" differant

 
== De editionibus et versionibus ==
[[Fasciculus:Cassius Dio Frontispiz.jpg|thumb|''Loeb Classical Library'' : editio Cassii Dionis.]]
=== Primae editiones ===
* Anno 1548 demum prodiit [[editio princeps]] ''Historiae Romanae''<ref> ''Dionis Romanorum historiarum libri XXIII à XXXVI ad LVIII usque ...ex bibliotheca regia'' [https://montaigne.univ-tours.fr/dion-cassius-romanarum-historiarum-paris-estienne-1548/ Exemplar manu Montaigne adnotatum] </ref> a [[Robertus Stephanus|Roberto Stephano]] typis regiis Parisiis excusa. Libros integros (XXXVI-LX) ex uno manuscripto quinti decimi saeculi<ref>Parisinus 1689.</ref> ductos comprehendebat. Quarto post anno (1551) idem typographus editionem principem ''Epitomae'' monachi Byzantini [[Iohannes Xiphilinus|Iohannis Xiphilini]] quae a libro XXVI tantummodo et ipsa inchoabat sed summarium multorum librorum perditorum praebebat<ref> ''Εκ των Διωνος του Νικαεως Ρωμαϊκών ιςτοριων, α̕πὸ Πομπείου Μάγνου μέχρις Αλεξαν́δρου του Μαμαιας έπιτομὲ Ιωάννου του̃ Ξιφιλινου. Dionis Nicæi Rerum Romanarum à Pompeio Magno, ad Alexandrum Mamææ, epitome authore Ioanne Xiphilino. Ex bibliotheca regia Ek tōn Diōnos tou Nikaeōs Rōmaïkṓn is̱toriōn, a̕pò Pompeíou Mágnou méchris Alexańdrou tou Mamaias épitomè Iōánnou toũ Xifilinou. Dionis Nicæi Rerum Romanarum à Pompeio Magno, ad Alexandrum Mamææ, epitome authore Ioanne Xiphilino. Ex bibliotheca regia'' </ref>.