Quantum redactiones paginae "Cammarunia" differant

Cammarunia in praecipuas geographicas zonas quinque, principalibus physicis, climaticis et vegetationis proprietatibus distinctas, dividitur. Litoralis planities inter quindecim et centum quinquaginta [[chiliometrum|chiliometrorum]] (inter 9 et 93 [[mille passuum|milium passuum]]) intus e Sinu Guineensi patet et mediam elevationem 90 [[metrum|metrorum]] (295 [[Pes (mensura)|pedum]]) habet. Excessive aestifera et umida cum brevi [[tempus siccus|tempore sicco]], haec zona crebre nemorosa est et in [[Tellus (planeta)|Tellere]] madidissimorum locorum quosdam, [[Silvae litorales Crossenses-Sanagaenses-Biokoenses|silvarum litoralium Crossensium-Sanagaënsium-Biokoënsium]] partem, includit.
 
[[Oropedium Meridionale Camerunense]]<!-- ([[Francice]]: ''Plateau Sud-Camerounais''  [[Anglice]]: ''South Cameroon Plateau'')--> e litorali planitie usque ad mediam elevationem 650 metrorum (2133 pedum) ascendit. [[Aequator]]ensis [[silva pluvialis tropica]] in hanc regionem domitatur, quamquam alternatio inter [[tempus pluviosum]] et [[tempus siccum|siccum]] eam minus umidam litore facit. Haec area ad [[Silvae litorales Aequatorensesaequinoctiales Atlanticae|Silvarum litoralium Aequatorensiumaequinoctialium Atlanticarum]] [[oecoregio]]nem pertinet.
[[Fasciculus:Hills near Ngaoundal.jpg|thumb|Ager prope [[Ngaundal]]<!-- ([[Francice]] et [[Anglice]]: ''Ngaoundal'')--> in Camerunensi [[Adamava (regio)|Regione Adamavensi]].]]
 
Usor anonymus