Quantum redactiones paginae "Cammarunia" differant

Summarium vacuum
Circa 475 442 [[chiliometrum quadratum|chiliometrorum quadratorum]] (183 569 [[mille passuuum quadratorum|milium passuum quadratorum]]) lata, Cameronia locum 53 secundum maximam civitatis aream occupat. Magnitudinem comparabilis [[Papua Nova Guinea|Papuae Novae Guineae]] est et paulum maior quam [[Civitates Foederatae|Civitatum Foederatarum]] [[Civitatum Foederatarum civitas|civitas]] [[California]] est. Civitas inter [[Africa]]m [[Africa Centralis|Centralem]] et [[Africa Occidentalis|Occidentalem]] iuxta [[Sinus Biafarensis|Sinum Biafarensem]], et ad [[Sinus Guineensis|Sinum Guineensem]] et ad [[Oceanus Atlanticus|Oceanum Atlanticum]] pertinentis, sita est. Periegeticae litterae Cameroniam velut "Africam in [[miniatura]]" describunt quia praecipua continentis climata et vegetationem ostendit: [[litus]], [[deserta]], [[mons|montes]], [[silva imbrica|silvas imbricas]], [[savanna]]m. Civitatis vicinae [[Nigeria]] occidente, [[Tzadia]] boreoriente, [[Respublica Africae Mediae]] oriente, et [[Guinea Aequatoriensis]], [[Gabonia]] Resque Publica [[Respublica Congoliae|Congoliensis]] meridie sunt.
 
Cameronia in praecipuas geographicas zonas quinque, principalibus physicis, climaticis et vegetationis proprietatibus distinctas, dividitur. Litoralis planities inter quindecim et centum quinquaginta [[chiliometrum|chiliometrorum]] (inter 9 et 93 [[mille passuum|milium passuum]]) intus e Sinu Guineensi patet et mediam elevationem 90 [[metrum|metrorum]] (295 [[Pes (mensura)|pedum]]) habet. Excessive aestifera et umida cum brevi [[tempus siccus|tempore sicco]], haec zona crebre nemorosa est et in [[Tellus (planeta)|Tellere]] madidissimorum locorum quosdam, [[Silvae litorales Crossenses-SanagensesSanagaenses-Biokenses|silvarum litoralium Crossensium-SanagensiumSanagaensium-Biokensium]] partem, includit.
 
[[Oropedium Meridionale Cameroniense]]<!-- ([[Francice]]: ''Plateau Sud-Camerounais''  [[Anglice]]: ''South Cameroon Plateau'')--> e litorali planitie usque ad mediam elevationem 650 metrorum (2133 pedum) ascendit. [[Aequator]]ensis [[silva pluvialis tropica]] in hanc regionem domitatur, quamquam alternatio inter [[tempus pluviosum]] et [[tempus siccum|siccum]] eam minus umidam litore facit. Haec area ad [[Silvae litorales Aequatorenses Atlanticae|Silvarum litoralium Aequatorensium Atlanticarum]] [[oecoregio]]nem pertinet.
Meridionale oropedium in septemtrionem ad herbidam et scruposam [[Planities Adamavae|Planitiem Adamavae]]<!-- ([[Francice]]: ''Plateau Adamaoua''  [[Anglice]]: ''Adamawa Plateau'')--> ascendit. Haec proprietas ex occidentali montuosa area tenditur et saeptum inter civitatis septemtrionem et meridiem format. Cuius media elevatio 1100 metrorum (3609 pedum) est et cuius temperatura e 22&nbsp;°C (71,6&nbsp;°F) in 25&nbsp;°C (77&nbsp;°F) cum multo pluviarum variat. [[Savanna Sudaniensis Orientalis|Terrarum inferiorum regio]] ex Adamavae margine in Lacum Tzadiam cum media elevatio inter 300 et 350 metrorum (inter 984 et 1148 pedum) patet. Cuius characteristica vegetatio savannae frutices et herbae est. Haec regio cum raris pluviis et altis mediis temperaturis est.
 
Cameronia quattuor siccationis exemplaria habet. Meridie, praecipua flumina [[Flumen Ntemense|Ntemense]] [[Flumen Nyongense|Nyogense]], [[Sanaga]]<ref>Confer binomina "Marcusenius '''sanagaensis'''" aut "Labeo '''sanagaensis'''".</ref> et [[Vuri]] ([[Francice]] et [[Anglice]]: ''Ntem, Nyong, Sanaga, Wouri,'' respective) sunt. Quae in austroccidentem et in occidentem directe in Sinum Guineensem influunt. Flumina [[Dza]] et [[Cadei]] ([[Francice]] et [[Anglice]]: ''Dja'' et ''Kadéï,'' respective) in Austrorientem in [[Congo (flumen)|flumen Congonem]] influunt. In septemtrionali Cameronia, flumen [[Benues]] ([[Francice]] et [[Anglice]]: ''Bénoué'') in Septemtrionem et in occidentem in [[Niger (flumen)|Nigrum]] influit. [[Logone]] ([[Francice]] et [[Anglice]]: ''Logone'') in septemtrionem in Lacum Tzadiam, quem Cameronia tribus vicinis nationibus impertit, influit.
 
== Oeconomia et infrastructura ==
Usor anonymus