Quantum redactiones paginae "Guinea Aequinoctialis" differant

Content deleted Content added
Linea 75:
 
Guinea Aequinoctialis inter latitudines 4º Septentrionales et 2º Meridionales et longitudines 5º et 12º Orientales iacet. Quamquam nuncupatur Aequinoctialis, nulla nationalis territorii pars in [[Linea aequinoctialis|lineā aequinoctiali]] iacet, quia est in [[Hemisphaerium boreale|hemisphaerio boreali]], exceptā [[Annobona|Provinciā Annobonā]], quae circa 155 chilimetra seu 96 milia passuum ad lineae aequioctialis meridiem est.
 
===Clima===
Guinea Aequinoctialis [[clima tropicum]] cum distinctis temporibus [[tempus humidum|umido]] et [[tempus siccum|sicco]] habet. Ex Iunio ad Augustum, Rivus Muniensis siccus et Bioko umida est; e Decembre ad Februarium, contrarium accidit. Interim, gradualis transitio est. [[Pluvia]] et [[nebula]] quotidie accidit in [[Annobona|Annobonā]], ubi dies sine nubibus nunquam adscriptus est. Temperatura [[Malabo]]ne, in [[Bioko]]ne, e 16 ºC seu 61 ºF ad 33 ºC seu 91 ºF variant, quamquam in meridionali Oropedio Mocae normales altae temperaturae solum 21 ºC seu 70 ºF sunt. In Rivo Muniensi, temperatura media circa 27 ºC seu 81 ºF est. Annua praecipitatio e 1 930 mm seu 76 unciis Malabone ad 10 920 mm seu 430 uncias [[Sanctus Antonius de Ureca|Sancti Antonii de Urecā]], in Biokone, variat, sed Rivus Muniensis aliquanto siccior est.<ref>[http://www.nationsencyclopedia.com/Africa/Equatorial-Guinea-CLIMATE.html Nations Encyclopedia] (Anglice). Nations Encyclopedia (die 10 Aprilis anni 2011). Recuperatum die 5 Maii anni 2013.</ref>
 
== Gubernatio et politica ==