Quantum redactiones paginae "Guinea Aequinoctialis" differant

Summarium vacuum
'''Guinea Aequinoctialis'''<ref>[http://www.vatican.va/news_services/press/sinodo/documents/bollettino_20_x-ordinaria-2001/xx_plurilingue/b01_xx.html ''Synodus episcoporum'' 2001]; [[Ebbe Vilborg]], ''Norstedts svensk-latinska ordbok''. 2a ed. Norstedts akademiska förlag, 2009.</ref> ([[Hispanice]] ''Guinea Ecuatorial''; [[Francice]] ''Guinée équatoriale''; [[Lusice]] ''Guiné Equatorial''), officialiter '''Respublica Guinea Aequinoctialis''' ([[Hispanice]] ''República de Guinea Ecuatorial''; [[Francice]] ''République de Guinée équatoriale''; [[Lusice]] ''República da Guiné Equatorial''), est [[civitas sui iuris]] in [[Africa|Africā]] [[Media|Mediā]] sita, 28 000 chiliometra quadrata seu 11 000 milia passuum quadratorum lata. Olim colonia [[Guinea Hispanica]], suum nomen post independentiam suam collocationem prope et [[Linea aequatorialis|Lineam Aequinoctialem]] et [[Sinus Guineensis|Sinum Guineensem]] evocat. Guinea Aequinoctialis unica [[suverenitas|suverena]]<ref>[https://archive.org/stream/TheLexiconAnglumEtLatinumByDavidMorgan/MorganAndSilvaFurmanUniversityLexicon_djvu.txt Lexicon Anglum et Latinum a Davide Morgan], ubi dicitur "gnty summa (rerum) potestas; summum imperium; suprematia* [Latham]; '''suverenitas'''* [s.18] (HELF.)"</ref> [[Africa]]na civitas est ubi [[lingua Hispanica]] [[lingua officialis|officialis]] est. Anno [[2015]] natio aestimatam populositatem circiter 1,2 milliones habebat.<ref>[http://www.guineaecuatorialpress.com/noticia.php?id=6929 Ehate Tomi presenta el Censo de Población de Guinea Ecuatorial] (Hispanice)</ref>
 
Guinea Aequinoctialis duabus e partibus, insulari continentalique regione, consistit. Insularis regio ex insulis [[Bioko]]ne (Hispanice, Francice et Lusice ''Bioko''), quondam Ferdinandus Pai<ref>[http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/hofmann/hof2/s0249a.html Lexicon Universale Hofmann].</ref> seu Insula de Fernando Poo<ref>[http://www.catholic-hierarchy.org/diocese/dmagq.html Hierarchia Catholica].</ref> seu Ferdinandus Poo (Hispanice ''Fernando Poo'', Francice ''Fernando Póo'' seu ''Fernando Pó'', et Lusice ''Fernão do Pó''), in Sinū Guineensi, et [[Annobona|Annobonā]] (Hispanice et Francice ''Annobón'' et Lusice ''Ano-Bom''), parvā vulcanicā insulā meridiē [[Linea aequatorialis|Lineae Aequinoctialis]], consistit. Insula Bioko Septentrionallima Guineae Aequinoctialis pars et nationalis capitis [[Malabo]]nis<ref>[http://www.catholic-hierarchy.org/diocese/dmagq.html Hierarchia Catholica].</ref> (Hispanice, Francice et Lusice ''Malabo'') situs est. Insularis natio [[Insulae Sancti Thomae et Principis|Sanctus Thomas et Princeps]] inter Biokonem et Annobonam sita est. Continentalis regio, [[Rivus Muniensis]]<ref>{{CathHierDiocese|batg}}</ref> (Hispanice ''Río Muni'', Francice ''Río Muni'' seu ''Mbini'', Lusice ''Rio Muni'', [[lingua Fangica|Fangice]] ''Mbini'' et [[lingua Combica|Combice]] ''Rio Muné''), finitima est [[Cammarunia]]e septentrione et [[Gabon]]i meridiē orientique. Quae est situs [[Bata (Guinea Aequinoctialis|Batae]]<ref>[http://www.catholic-hierarchy.org/diocese/dbatg.html Hierarchia Catholica]</ref> (Hispanice, Francice et Lusice ''Malabo''), maximae Aequinoctioguineensis urbis, et [[Oyala]]e (Hispanice ''Oyala'' seu ''Djibloho'', Francice ''Oyala'' et Lusice ''Djibloho'' seu ''Oyalá''), destinati futuri nationalis capitis. Rivus Muniensis aliquot parvas litorales insulas etiam includit, sicuti [[Insula Coriscensis|Insulam Coriscensem]]<ref>[http://plants.jstor.org/compilation/polystachya.coriscensis plants.jstor.org], ubi apparet binomen "Polystachya '''coriscensis''".</ref> (Hispanice ''Isla Corisco'' seu ''Mandyi'', Francice ''Corisco'' seu ''Mandji Benga'' et Lusice ''Ilha de Corisco'' seu ''Mandj''), [[Insula Elobeyensis Magna|Insulam Elobeyensem Magnam]]<ref>[http://www.catalogueoflife.org/annual-checklist/2011/details/species/id/8061987 catalogue of life Catalogue of Life (Anglice)], ubi apparet binomen "Namalycastis '''elobeyensis'''".</ref> (Hispanice, Francice et Lusice ''Elobey Grande'') et [[Insula Elobeyensis Parva|Insula Elobeyensem Parvam]]<ref>[http://www.catalogueoflife.org/annual-checklist/2011/details/species/id/8061987 catalogue of life Catalogue of Life (Anglice)], ubi apparet binomen "Namalycastis '''elobeyensis'''".</ref> (Hispanice et Francice ''Elobey Chico'' et Lusice ''Elobey Pequeno''). Natio sodalis est [[Unio Africana|Unionis Africanae]], [[Francophonia]]e et [[Communitas Nationum Linguae Lusitanae|Communitatis Nationum Linguae Lusitanae]] ([[Lusice]] ''Comunidade dos Países de Língua Portuguesa''; Lusico acronymo ''CPLP'').
 
Mediis ex [[anni 1990|annis 1990]], Guinea Aequinoctialis una apud eas [[Africa Subsahariana|Subsaharianas]] nationes quae maiorem [[petroleum|petrolei]] quantitatem proferunt facta est. Opulentissima natio per capita est in Africā,<ref>[http://www.indexmundi.com/g/r.aspx?c=mr&v=67 PDG – per capita (PPP) – inter nationes comparatio (Anglice)]. Indexmundi.com. Recuperatum die 5 Maii anni 2013.</ref> et eius [[proventus domesticus grossus]] (PDG) adaptus [[Par pecuniae vis|pari pecuniae vi]] (PPP) per capite ordine 43 in mundo collocatur;<ref>[https://www.cia.gov/library/publications/the-world-factbook/rankorder/2004rank.html PDG – per capita (PPP)], Liber Factorum Mundanorum (Anglice), [[Procuratio Nuntiorum Centralis|Procurationis Nuntiorum Centralis]].</ref> Nihilominus, divitiae imparissime distribuuntur et pauci homines e petrolei abundantiā profecere. Natio ordine 144 secundum [[Index progressus humani|indicem progressūs humani]] a Nationibus Unitis anno 2014 collocatur. [[Nationes Unitae]] minus quam populositatis dimidium accessum ad aquam bibilem habere et 20% pueorum antequam quinque annos sint mori aiunt.
Usor anonymus