Quantum redactiones paginae "Guinea Aequinoctialis" differant

===Reditus ad Hispaniam===
Anno [[1856]], [[Hispania]] [[Guinea Hispanica|Guineam Hispanicam]] officialiter condidit, initio reductam ad Guineensium litorum et praeciouae insulae dominium. Anno [[1858]] missus est primus gubernator generalis insulae, quae annum postea statuto Hispanicae [[Imperium Hispanicum|coloniae]] frueretur.
[[Fasciculus:Corisco-Saliendo de misa-1910.jpg|thumb|Homines e missā exeuntes in [[Insula Coriscensis|insulā Coriscensi]] anno 1910.]]
 
Nihilominus, dominium amplius 800 000 chiliometrorum quadratorum cessum in Guineā a [[Lusitania|Lusitaniā]] Hispaniae per foedera [[Foedus Sancti Ildefonsi (1777)|Sancti Ildefonsi]] anno 1777 et [[Foedus Pardense (1778)|Pardense]] anno 1778 plus minusve relictum est et Hispania magnas difficultates oppetivit ut admitterentur eius iura proprietatis ab aliis Europaeis potentiis quae veniebant statutum se illic: [[Francia]] in [[Gabon]]em, [[Germania]] in [[Cammarunia]]m et [[Britanniarum Regnum]] in [[Nigeria]]m. Hispania geographum [[Manuel Iradier|Manuelem Iradier y Bulfy]] misit, qui e [[1884]] ad annectenda rursus [[Rivus Muniensis|Rivi Muniensis]] territoria se dedidit, foederibus pangendis cum localibus ducibus. [[Conferentia Berolinensis]] annorum 1884 et 1885 de distributione Africae Hispaniae incommodum fuit, cui solum concessa sunt 180 000 chiliometra quadrata, sine computandis possessionibus privatis quae tulit vice Franciae. De quibus Hispaniā questā, Franco-Hispanica commissio creata est, quae bene successit in [[Foedus Lutetiae (1900)|Foedere Lutetiae]] diē 27 Iunii anni 1900 tribuente Hispaniae territorium 26 000 chiliometra quadrata latum correspondens ad Rivum Muniensem, continentalem praesentis Reipublicae Guineae Aequinoctialis partem.
 
Usor anonymus