Quantum redactiones paginae "Marcus Caelius Rufus" differant

Content deleted Content added
Linea 23:
*Cicero in ''[[Brutus (Cicero)|Bruto]]'' amici meminit : ''Nec vero M. Caelium praetereundum arbitror, quaecumque eius in exitu vel fortuna vel mens fuit; qui quamdiu auctoritati meae paruit, talis tribunus plebis fuit, ut nemo contra civium perditorum popularem turbulentamque dementiam a senatu et a bonorum causa steterit constantius. quam eius actionem multum tamen et splendida et grandis et eadem in primis faceta et perurbana commendabat oratio. graves eius contiones aliquot fuerunt, acres accusationes tres eaeque omnes ex rei publicae contentione susceptae; defensiones, etsi illa erant in eo meliora quae dixi, non contemnendae tamen saneque tolerabiles. hic cum summa voluntate bonorum aedilis curulis factus esset, nescio quomodo discessu meo discessit a sese ceciditque, posteaquam eos imitari coepit quos ipse perverterat.''
*[[Velleius Paterculus]] Caesaris adversarium sic obtrectat : ''M. Caelius, vir eloquio animoque Curioni simillimus, sed in utroque perfectior nec minus ingeniose nequam, cum ne modica quidem solvere ac servari posset (quippe peior illi res familiaris quam mens erat), in praetura novarum tabularum auctor extitit nequiitque senatus et consulis auctoritate deterreri; accito etiam Milone Annio, qui non impetrato reditu Iulianis partibus infestus erat, in urbe seditionem, in agris haud occulte bellicum tumultum movens, primo summotus a re publica, mox consularibus armis auctore senatu circa Thurios oppressus est''
*[[Valerius Maximus]] eius fidem in iudiciis etiam erga adversarios extollit sed ita concludit : ''factum propter eximiam humanitatem ne sub Caelio quidem auctore repudiandum,'' et ita coeperat : ''Caeli uero Rufi ut uita inquinata, ita misericordia, quam [[Quintus Pompeius Rufus (tribunus plebis)|Q. Pompeio]] praestitit, probanda''.
*[[Quintilianus]] pro ingenio breviorem fuisse vitam eius queritur : ''Multum ingenii in Caelio et praecipue in accusando multa urbanitas, dignusque vir cui et mens melior et vita longior contigisset''<ref>''Inst. Or''. X.1.125.</ref>