Quantum redactiones paginae "Guinea Aequinoctialis" differant

Die 12 Octobris anni [[1968]], antiqua dependentia autonoma [[Guinea Hispanica]] plenam integramque ad [[independentia]]m accessit et cepit nomen "Reipublicae Guineae Aequinoctialis", dum [[Franciscus Macías Nguema]] praeses electus est.<ref>Campos, Alicia (2003). ''The decolonization of Equatorial Guinea: the relevance of the international factor''. Journal of African history. 44 (1): 95–116. doi:10.1017/s0021853702008319.</ref>
 
Iulio anni [[1970]], [[Franciscus Macías Nguema]] unius factionis civitatem creavit et se praeses perpetuus anno 1972 fecit. Ab Hispaniā et Occidente se abalienavit. Cum Marxismum condemnavisset, quem recte "neocolonialisticum" putavit, tamen Guinea Aequinoctialis multo speciales rationes mansit socialisticis cum nationibus, praesertim [[Res publica popularis Sinarum|Sinis]], [[Cuba|Cubā]] et [[Unio Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum|Unione Sovieticā]]. Praeferentiale commerciale foedus et navalis missionis foedus cum Unione Sovieticā obsignavit. Sovietici etiam pecuniam mutuam Guineae Aequinoctiali concessere.<ref>Aworawo, David. "[http://www.lindenwood.edu/jigs/docs/volume1Issue2/essays/89-109.pdf/ Decisive Thaw: The Changing Pattern of Relations between Nigeria and Equatorial Guinea, 1980–2005]" (PDF) (Anglice). ''Journal of International and Global Studies''. 1 (2): 103.</ref>
 
Navalis missionis foedus Sovieticis permissionem concessit ut statuerent inceptum probatorium elaborandae rei piscatoriae et etiam stationem navalem [[Luba (Guinea Aequinoctialis)|Lubae]]. Vice, [[Unio Sovietica]] pscibus Guineae Aequinoctiali suppeditanda erat. [[Res publica popularis Sinarum|Sinae]] et [[Cuba]] etiam dissimiles formas pecuniarii, militaris technicique auxilii Guineae Aequinoctiali dedit, quae dedit his nationibus mensuras influxūs illic. Unioni Sovieticae, contemptis ingratis [[Franciscus Macías Nguema|Francisci Macías Nguema]] circumstantiis, fuit commoditas acquisita in [[Bellum Civile Angoliae|Bello Civili Angoliano]] ut accessum ad Lubae stationem et postea ad Aëroportum Internationalem Malaboënsem haberet.<ref> Aworawo, David. "Decisive Thaw: The Changing Pattern of Relations between Nigeria and Equatorial Guinea, 1980–2005" (PDF) (Anglice). ''Journal of International and Global Studies''. 1 (2): 103.</ref>
 
Circa medios [[anni 1970|annos 1970]], [[Franciscus Macías Nguema|Francisci Macías Nguema]] regimen accusationes stragis vidit. Anno [[1974]] [[Consilium Oecumenicum Ecclesiarum]] magnos hominum numeros e [[1968]] in "terroris regno" pergente occisos esse firmavit. Idem consilium quartam omnium incolarum partem peregre effugisse, dum carceres excedebant et omnibus propositis scopisque immensum campum concentrationis formabant asseruit. [[Dies Christi Natalis|Diē Christi Natalis]] anni [[1975]], Franciscus Macías Nguema 150 coniuratiores [[Subitanea rerum conversio|subitaneae conversionis]] supplicio affecisse allegavit.<ref> [http://www.hartford-hwp.com/archives/35/238.html "Oil Gives African Nation a Chance for Change"]. The Washington Post. Die 13 Maii anni 2001.</ref> E 300 000
 
== Geographia ==
Usor anonymus