Quantum redactiones paginae "Fridericus Nietzsche" differant

Content deleted Content added
sententia generalis
"verbi causa" est melior vox quam "sicut"
Linea 8:
Sed iam anno circiter [[1865]], [[David Fridericus Strauss|Davidis Strauss]] ''[[Das Leben Jesu, kritisch bearbeitet]]'' [[historia|libro historico]] perlecto, [[fides|fidem]] [[Christianitas|Christianam]] abiecit; iam operibus philosophorum recentiorum studere incipiebat, imprimis [[Arthurus Schopenhauer|Arthuri Schopenhauer]] ''[[Die Welt als Wille und Vorstellung]]'', mox [[Fridericus Albertus Lange|Friderici Alberti Lange]] ''[[Geschichte des Materialismus]]'', e quo opere nuper divulgato de philosophia [[Immanuel Kantius|Immanuelis Kantii]], de musica [[Richardus Wagner|Richardi Wagner]], de litteris [[Theodorus Dostoevskij|Theodori Dostoevskij]] atque de [[scientia (ratio)|scientia]] [[Carolus Darwin|Caroli Darwin]] didicit.
 
Scripsit aliquot [[liber (litterae)|libros]] potentissimos qui totum saeculum et expresserunt et affecerunt. Carmina quoque philosophica nonnulla composuit quae ad caput et caudam operum ''[[Die fröhliche Wissenschaft|Ars iucunda]]'' ac ''[[Jenseits von Gut und Böse|Ultra bonum malumque]]'' adponuntur. Notissimum est opus suum ''[[Also sprach Zarathustra|Sic dixit Zoroaster]]'' in quo sententias suas [[poesis|poetica]] lingua docet. Nietzsche est maxime insignis auctor sententiarum brevium et gravium, sicutverbi causa, "[[Deus mortuus est]]."
 
Inimicus [[Christianitas|Christanitati]] fuit et "[[superhomo|superhominem]]" postulavit (vide etiam [[Homo dominus]]). Et supra [[Nihilismus|nihilismum]] "amor [[fors|fati]]" postulavit.