Quantum redactiones paginae "Translatio imperii" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 14 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q693981 sunt
mNo edit summary
Linea 2:
 
[[Quattuor regna]] aliud aliud sequentia describuntur a propheta Daniel, confer [[Vulgata]]m, [[Prophetia Danielis|Daniel]] 7-8, 13seqq. Quae res fundamentum est doctrinae quae est de translatione imperii.
 
== Quomodo vox ''translatio imperii'' medio aevo applicata sit==
 
Imperio Romano occidentali anno 476 everso per saecula in partibus occidentalibus imperii nemo auctoritatem tituli imperatoris Romanorum sumpsit etiamsi quidem imperatoribus partis orientalis imperii hic titulus nominatim quidem tributus sit. Die quidem 25. Decembris 800 papa Leo cum Carolum regem Francorum imperatorem Romanorum eo invito coronare ausus esset imperium a manibus Romanorum in dicionem Francorum translatum esse affirmavit. Itaque imperatore coronato occidentale imperium restitutum esse consentire scriptores huius saeculi magis magisque consueverunt. Exinde autem imperio verum Francorum tres in partes diviso reges Franciae orientalis sibi vestigia imperatoris adrogaverunt. Tamen 13. saeculo tantum appelatio huius regni ut Sacrum Romanum im perium in uso venit. Multa posthac saecula imperatores Francorum translatione veteris imperii papali cum auctoritate sacrata sit in legibus conscribundis iuraque antiqui imperii exercendis hoc titulo nixi sunt.
 
Praecipue scriptores atque eruditi infra enumerati in operibus suis ''translationem imperii'' promulgaverunt:
* [[Otto Frisingensis]] (episcopus Theodiscus 12 saeculi): Romanum imperium → Imperium Orientale Byzantinum dictum → Regnum Francorum → Sacrum Romanum Imperium
* [[Chrétien de Troyes]] (poeta Farncogallicus, 12 saeculi): Graecia antiqua → imperium Romanum → regnum Francorum
 
== Liber ==