Quantum redactiones paginae "Fasces" differant

Content deleted Content added
m bot: simpler formatting per Vicipaedia:Taberna#Formatting of the references section; mutationes minores
m ~
Linea 1:
{{latinitas}}
 
[[Fasciculus:Fasces2.png|thumb|Fasces ex virgis securique facti]]
 
'''Fasces''' (nomen plurale, sg. [[fascis]]) sunt insignia imperii e virgis et securi fasciis colligatis facta. [[Lictor]]es erant qui fasces prae [[magistratus|magistratibus]] portabant. [[Benitus Mussolini]], dictator [[Italia|Italicus]]e XX.qui [[saeculum 20|saeculo vicensimo]] [[floruit]], fascibus ut insigni suae factionis politicae suae utebatur.
 
== Roma antiqua ==
Fasces [[Etruria]]m olent : vulgo creduntur una cum regibus Etruscis Romam invecti esse ([[Reges Romani|regibus Romanis]] duodecim lictores fuisse credebatur). A quibus ad [[Consul|consules]] post exactos reges transiere<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]., ''[[Antiquitates Romanae (Dionysius Halicarnassensis)|Ant. Rom]]''. III,61-62. [[Silius Italicus]] VIII,483-485. [[Titus Livius]] I,8. [[Strabo]], ''Geogr''. V,2,2.</ref>. Anno 1898 nonnulli [[Archaeologia|archaeologi]] ferreas reliquias fascium septimi saeculi a.C.n. [[Vetulonia]]e in tumulo Etrusco invenisse sibi visi sunt, qui ob id ipsum ''tomba del littore'' 'tumulus lictoris' appellatus est<ref>[http://web.tiscali.it/culturarte/Antiche%20Dogane/La%20Maremma%20Patria%20di%20simboli%20storici.htm "Le Antiche Dogane": nr. 34 - Aprile 2002]</ref>. Non omnes eruditi de ea re consentiunt quia minores iusto sunt et ascia [[bipenni]]s cognoscitur. Temporibus aliquanto recentioribus, quae iam aetas Romana dici potest, fasces in parietibus nonnullorum tumulorum Etruscorum depicti inveniuntur.
Linea 9:
Fasces insignia imperii erant, id est iuris coercendi atque supplicii sumendi usque ad necem quibusdam magistratibus dati : nam virgis lictores homines poenas dantes nudatos caedebant et securi cervices eorum frangebant<ref>[[Titus Livius]] II,5. [[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]] ''Ant. Rom.'' XX,6 et 16 etc.</ref>, quod supplicium 'more maiorum' sumptum dicebatur. Ita quidem in castris et in provinciis fieri solebat, Romae vero lex Valeria quaedam, quam auctores antiqui ad [[Consul|consulem]] anni [[509 a.C.n.]] [[Publius Valerius Volusi f. Poplicola|Publium Valerium Publicolam]] referebant, omnibus civibus [[provocatio]]nem a [[Magistratus|magistratibus]] ad populum dabat. Quamobrem mos antiquus lictores iubebat intra [[pomoerium]] securim e fascibus tollere<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]. V,19. [[Cicero]], ''de Rep''. II,54.</ref>.
 
Nam Romae magnum discrimen fuit inter '''magistratus cum imperio''', qui [[ius auspiciorum]] habebant atque ducendis exercitibus idonei erant ([[dictatura]], [[Consulconsul|, consulatus]], [[Praetorpraetor|praetura]]), et '''magistratus sine imperio''' ([[Censorcensor|censura]], [[Tribunustribunus plebis|tribunatus]], [[Quaestorquaestor|quaestura]] etc.). Praeterea non omnia imperia aequa erant : mos erat imperium minus coram maiore fasces submittere, exempli gratia praetor vel [[propraetor|pro praetore]] coram consule vel [[Proconsul|pro consule]].<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]. ''Ant. Rom''. VIII,44.</ref>. Dictatori XXIV lictores praeibant, consuli duodecim, praetori sex. Simili modo consul primi anni [[Respublica Romana|reipublicae liberae]], [[Publius Valerius Volusi f. Poplicola|Valerius Publicola]], morem instituisse narrabatur, quotienscumque in contionem prodibat et populum adloquebatur, ut fasces coram populo submitteret, ita significans maiestatem populi maiorem esse consulum.<ref>[[Titus Livius]] II,7-8. [[Valerius Maximus|Val. Max]]. IV,1,1. [[Plutarchus|Plut]]. ''Popl''. X. [[Cicero]], ''de Rep''. II,55.</ref>. Itaque ultimo saeculo reipublicae liberae in turbulentioribus contionibus [[Tribunus plebis|tribuniciis]] mos quidam erat fasces consulum vel aliorum magistratuum cum imperio ab irato populo (verius ut dicam a satellitibus ob id ipsum a tribunis vel eorum patronis conductis) vi confringi<ref> L. de Libero, 'Zerbrochene Rutenbündel, zerschlagene Amtsstühle, Römische Amtsinsignien im Spannungsfeld kollidierender
potestates' in: M. Hundt (cur.{{dusbig}}), ''Geschichte als Verpflichtung''. FS R. Postel, 2001, 1-28[http://d-nb.info/960732500/04]</ref> : quod et aliis et consuli anni [[58 a.C.n.]] [[Aulus Gabinius|Aulo Gabinio]] evenit cum inceptis tribuni [[Publius Clodius Pulcher|Publii Clodii]] obviam ire voluit.<ref>[[Dio Cassius]] 38.30.2.</ref>.
 
 
Oppressae libertatis tempore [[imperatores Romani]] fasces [[Laurea|laureatos]] praeferebant, quod idem tempore libertatis [[Triumphus|triumphantibus]] ducibus iam concedebatur, qui et ipsi militum clamoribus 'imperatores' appellabantur.
 
== Tempora modernahodierna ==
Decimo octavo saeculo exeunte tempore [[Res novae Francicae|Magnarum rerum novarum]] [[Francia]], quia rempublicam Romanam admirabatur atque imitari volebat, fesces (nonnumquam [[pileus|pileo Phrygio]] rubro coronatos) tamquam insigne reipublicae liberae atque legibus ordinatae sibi assumpsit<ref>E.g. in nummis.</ref> : nonne [[Napoleo I (imperator Franciae)|Bonaparte]] titulum primi consulis quoque per certum tempus usurpavit ?
 
Line 23 ⟶ 22:
 
Hodieque fasces in [[sigillum|sigillo]] [[Francia|Reipublicae Franciae]] vel [[Senatus Civitatum Foederatarum Americae|senatus Civitatum Foederatarum]] conspiciuntur.
 
{{NexInt}}
*[[Fascis]]
* [[Fascismus]]
 
== Notae ==
<references />
 
==Bibliographia==
[[Fasciculus:Junia31.jpg|thumbnail|300px|Primus consul [[Lucius Iunius Brutus|Iunius Brutus]] inter duos [[Lictor|lictores]] fasces humero gerentes incedit, ex altera parte caput deae Libertatis. [[Denarius]] primi saeculi a.C.n.]]
* Antonio M. Collini, ''Il fascio littorio'', 1933 (recusum Ritter, 2011).
* Wolfgang Kunkel, ''Die Magistratur'', Monaci : Beck, 1995. (Handbuch der Altentumwissenschaft 10,3,2,2). ISBN 3-406-33827-5 .
* Loretana de Libero, 'Fasces' in : [[Der Neue Pauly]].
* Paula S. Salvatori, ''L’adozione del fascio littorio nella monetazione dell’Italia fascista'', in «Rivista italiana di numismatica e scienze affini», CIX, 2008, pp. 333-352.
* Thomas Schäfer, ''Imperii insignia, sella curulis und fasces : zur Repräsentation römischer Magistrate''. Moguntiae : P. von Zaben, 1989 ISBN 3-8053-1035-8.
* Helena Tassi Scandone, ''Verghe, scuri e fasci littori in Etruria - Contributo allo studio degli insignia imperii''. Roma, 2001. (Biblioteca di Studi Etruschi dell'Istituto Nazionale di Studi Etruschi ed Italici, 36) . ISBN 88-8147-263-5.
* K.H. Vogel, 'Imperium und Fasces', ''Zeitschrift der Savigny-Stiftung für Rechtsgeschichte. Romanistische Abteilung'' 1949(67) 62-111. [http://www.degruyter.com/downloadpdf/j/zrgra.1950.67.issue-1/zrgra.1950.67.1.62/zrgra.1950.67.1.62.xml Hic legere potes]
 
== Pinacotheca ==
 
<gallery>
Image:Flag of Canton of Sankt Gallen.svg|[[Insigne]] [[Sanctogallum (pagus)|Sanctogalli pagi]] [[Helvetia]]e
Line 36 ⟶ 51:
Image:War_flag_of_the_Italian_Social_Republic.svg|Vexillum [[Res Publica Socialis Italica|Rei Publicae Socialis Italicae]]
</gallery>
 
== Si vis plura legere ==
[[Fasciculus:Junia31.jpg|thumbnail|300px|Primus consul [[Lucius Iunius Brutus|Iunius Brutus]] inter duos [[Lictor|lictores]] fasces humero gerentes incedit, ex altera parte caput deae Libertatis. [[Denarius]] primi saeculi a.C.n.]]
* Antonio M. Collini, ''Il fascio littorio'', 1933 (recusum Ritter, 2011).
* Wolfgang Kunkel, ''Die Magistratur'', Monaci : Beck, 1995. (Handbuch der Altentumwissenschaft 10,3,2,2). ISBN 3-406-33827-5
* Loretana de Libero, 'Fasces' in : [[Der Neue Pauly]].
* Paula S. Salvatori, ''L’adozione del fascio littorio nella monetazione dell’Italia fascista'', in «Rivista italiana di numismatica e scienze affini», CIX, 2008, pp. 333-352.
* Thomas Schäfer, ''Imperii insignia, sella curulis und fasces : zur Repräsentation römischer Magistrate''. Moguntiae : P. von Zaben, 1989 ISBN 3-8053-1035-8
* Helena Tassi Scandone, ''Verghe, scuri e fasci littori in Etruria - Contributo allo studio degli insignia imperii''. Roma, 2001. (Biblioteca di Studi Etruschi dell'Istituto Nazionale di Studi Etruschi ed Italici, 36) . ISBN 88-8147-263-5.
* K.H. Vogel, 'Imperium und Fasces', ''Zeitschrift der Savigny-Stiftung für Rechtsgeschichte. Romanistische Abteilung'' 1949(67) 62-111. [http://www.degruyter.com/downloadpdf/j/zrgra.1950.67.issue-1/zrgra.1950.67.1.62/zrgra.1950.67.1.62.xml Hic legere potes]
 
== Notae ==
<references />
 
{{NexInt}}
* [[Fascismus]]
 
== Nexus externus ==