Quantum redactiones paginae "Laguncula Lugduno-Batava" differant

Summarium vacuum
Laguncula Lugduno-Batava, Batavice De Leidsche Flesch, est machina quae conservat onus electricum. Itaque est primum exemplum [[condensatrum|condensatri]]. Laus ob inventionem data est Petro Musschenbroek, professore Universitatis Lugduno-Bataviae, unde nomen machina.
 
Anno 1745, Musschenbroek perfecit experimentum quod terruit eum et quod promisit numquam repetere. In experimento, accepit ictum electricum per tangens vas vitreum, plenum aquae, quod imbutum erat onere electrico. Scripsit de re collegae Reaumur Latine. Epistula versa est in linguam Gallicam a sacerdote Ioanne Antonio Nollet qui introduxit vocabulum Bouteille de Leyde.
235

recensiones