Quantum redactiones paginae "Didacus Fusaro" differant

Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q3707183 sunt
No edit summary
Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
 
'''Didacus Fusaro''' (vulgo ''Diego Fusaro''; [[Augusta Taurinorum|Augustae Taurinorum]] die [[15 Iunii]] [[1983]] natus) est [[Philosophia|philosophus]] [[Italia|Italicus]] qui, [[Libertas|liber]] discipulus -ut ipse de se ait- [[Georgius Gulielmus Fridericus Hegel|Georgii Gulielmi Friderici Hegel]], [[Carolus Marx|Caroli Marx]], [[Ioannes Gentile|Ioannis Gentile]] [[Antonius Gramsci|Antoniique Gramsci]], saepe [[Capitalismus|capitalismum]] vituperat [[cogitatio]]nesque his temporibus dominantes capitalismo affectas, exoptans sane ut spatium libertatis vigeat in quo homines aliter cogitare possint et [[Iura oeconomica, socialia et culturalia|iura socialia]] serventur, necnon ut ampla ab ''[[Integralismus|integralismo]] [[Oeconomia|oeconomico]] [[Globalizatio|globali]]'' -ut eum appellat- dissensio efficaciter ordinetur ac pondus mundanum acquirat (''Pensare altrimenti'' -Latine "aliter cogitare"- est titulus operis cuiusdam a Didaco Fusaro scripti annoque [[2017]] editi). Frequenter Fusaro, qui ultra distinctiones dexterae sinistraeque [[Civilitas|politicae]] se procedere velle asserit, per [[Instrumenta divulgationis|instrumenta communicationis socialis]] cogitata sua nota facit.
 
Line 4 ⟶ 6:
* [http://www.filosofico.net/diegofusaro/ Sedes interretialis Didaci Fusaro]
 
{{Lifetime|1983||Fusaro, Didacus}}
[[Categoria:Philosophi Italiae]]
[[Categoria:Incolae Italiae]]
[[Categoria:Philosophi]]
[[Categoria:Nati 1983]]