Quantum redactiones paginae "Marcus Caelius Rufus" differant

Content deleted Content added
Linea 17:
*51 a.C.n. multas epistolas in [[Cilicia|Ciliciam]] ad [[Proconsul|proconsulem]] Marcum Tullium Ciceronem mittere coepit quibus res gestas Urbanas ei absenti narrabat et novissima nuntiabat. Septemdecim illarum litterarum usque ad annum 48 a.C.n. hodieque servatas legere licet, in librum octavum ''[[Epistulae ad familiares|Epistolarum ad Familiares]]'' collectas necnon responsa Ciceronis libro secundo eiusdem collectanei.
*50 a.C.n. [[Aedilis]] curulis. Eo anno Caelio simultas cum censore [[Appius Claudius Pulcher (consul 54 a.C.n.)|Appio Claudio]] orta est<ref> [[Cicero|Cic.]], [[Epistulae ad familiares|Fam.]], VIII.12.</ref>. Cum autem [[Lucius Domitius Ahenobarbus (consul 54 a.C.n.)|Lucius Domitius]] iam ei inimicus esset, duos e primoribus optimatium partium sibi abalienaverat : quam causam simul cum [[Gaius Scribonius Curio (tribunus plebis 50 a.C.n.)|Curionis]] amicitia fuisse adlegat cur ad Caesarianos ineunte anno 49 a.C.n. transfugerit<ref> [[Cicero|Cic.]], [[Epistulae ad familiares|Fam.]], VIII.17.</ref>.
*48 a.C.n. [[Praetor]] peregrinus, sive indignans quod ad praeturam urbanam [[Gaius Trebonius]] sibi a Caesare praelatus esset, sive quia de victoria redituque Caesaris dubitabat et, iam mortuis Appio Claudio et Gaio Curione, ad partes Pompeianas rursus transierat, rempublicam turbare et collegae Trebonio in officio suo (de litibus inter creditores et debitores cognoscebat) obstare coepit ; insuper spretis Caesaris mandatis rogationes de aere alieno abolendo (ipse ingens aes alienum conflaverat<ref>[[Velleius Paterculus|Velleius]] II.68 : ''peior illi res familiaris quam mens erat''.</ref>) et habitationibus remittendis sua sponte promulgavit. Tum [[Publius Servilius Isauricus|Servilius Isauricus]] qui, collega bellum gerente, solus consul Romae manebat, militum custodia adhibita, senatores convocavit ac de re praesenti consuluit. Cum autem Caelius consuli quoque vim intulisset senatores ad [[senatusconsultum ultimum]] decurrunt (''videat consul ne quid respublica detrimenti capiat'') : ita enim intercessiones tribunicias tollebant. Illo imperio extraordinario instructus Servilius vetuit Caelium quicquam pro magistratu agere atque provinciam eius alio praetori permisit. Quin etiam eum resistentem e tribunale per [[Lictor|lictores]] detraxit et eius sellam curulem dirupit. Quod indignans Caelius ad [[Titus Annius Milo|Milonem]] exsulem qui manu gladiatorum [[Campania (Italia)|Campaniam]] vastabat confugere decrevit. Per senatum Servilius Milonem hostem publicum esse iudicavit et bellum ei intulit. Milo in proelio lapide ictus in [[Apulia]] periit : paulo post Caelius et ipse in [[Bruttium|Bruttio]] a Caesaris fautoribus necatus est<ref>[[De bello civili|BC]] III.20-22. [[Dio Cassius]] 42.22-25.[[Velleius Paterculus|Velleius]] II.68. [[Titus Livius]] ''Periocha'' 111.</ref>.
 
== Notae ==