Quantum redactiones paginae "Gaius Trebonius" differant

Content deleted Content added
Linea 14:
Post praeturam properanter in [[Hispania Ulterior|Hispaniam Ulteriorem]] missus est, ut Quinto Cassio Longino succederet, quem Caesar, ex [[Hispania]] anno [[49 a.C.n.]] aestate exeunte proficiscens, ei provinciae praefecerat. Cassius autem tam incolarum quam partis exercitus odium meruerat ob avaritiam nimiam : quin etiam insidiis petitus et vulneratus erat. Sed iam Pompeianae partes, invidia Caesariani praesidis roboratae, in [[Hispania]] multum profecerant. Itaque post nonnullos menses Trebonius et ipse e provincia expulsus est<ref>[[Dio Cassius]] 43.29.</ref>, legionibus filios [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompei]] duces accipientibus.
 
Anno [[45 a.C.n.]] [[consul]] suffectus per tres menses (octobrem, novembrem, decembrem) sub [[Gaius Iulius Caesar|Caesare]] [[Dictatura|dictatore]] fuit qui collegam ei dedit [[Quintus Fabius Maximus (consul 45 a.C.n.)|[Quintum Fabium Maximum]] : nam illo anno Caesar diu consul sine collega mansit. Deinde magistratum abdicavit et successoribus tradidit (quod tum primum in historia Romana fiebat, consulem nec impeditum nec mortuum eundem non per totum annum in imperio manere ; postea vero sub imperatoribus ita fieri solebat ut per duos menses consulatum gererent et successores acciperent). Post consulatum Trebonius [[proconsul]] in [[Asia (provincia Romana)|Asiam]], provinciam ditissimam et exoptatissimam, profecturus erat cum ...
 
== De interfectore Caesaris ==