Quantum redactiones paginae "Parilia" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Parilia''' vel '''Palilia''' est antiquum [[Roma antiqua|Romanorum]] festum pastorale quo et rustici et urbani [[21 Aprilis|21 die mensis Aprilis]] [[Pales|Palem]] [[dea]]m obscuram colere solebant. [[Ovidius]] in quarto libro [[Fasti (Ovidius)|Fastorum]] hoc festum "poscitur": "non poscor frustra, si favet alma Pales. / alma Pales, faveas pastoria sacra canenti"<ref>''[[Fasti (Ovidius)|Fast]]''. 4.722–3</ref>. Hic dies, quo iuvenes acervos stipulae ardentes transilire solebant, plenus erat rituum purgationis vel lustrationis. Romani antiqui hunc diem festum cum urbe condita ab Romulo iunxerunt. Circenses quoque annuos illo die instituit [[Gaius Iulius Caesar|Caesar]] quia nuntius Mundanae victoriae anno [[45 a.C.n.]] sero pridie Parilia Romam adlata est<ref>[[Dio Cassius]] 43.42.</ref>. [[Athenaeus Naucratita|Athenaeus]] in ''[[Deipnosophistae|Deipnosophistis]]'' dicit hoc festum ab [[P. Aelius Hadrianus|Hadriano]] principe renominatum atque sicut transformatum esse in festum novum Romaeam nuncupatum. Vide ''Deip.'' 8.361e-f, in quo loco strepitus hominum celebrantium per urbem resonat.
 
== Notae ==