Quantum redactiones paginae "Publius Servilius Isauricus" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
*54 a.C.n. [[Praetor]] simul cum Catone.
*Anno [[49 a.C.n.]] Caesar victor et ex Hispania redux a praetore [[Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)|Marco Lepido]] [[dictator]] ''comitiorum habendorum causa'' dictus est : ita ambobus consulibus absentibus quia cum Pompeio in Graeciam fugerant, Caesar [[Comitia|comitiis consularibus]] praesidebat quibus et ipse et Publius Servilius Isauricus consules renuntiati sunt. Quibus perfectis statim dictaturam abdicavit atque in [[Epirus (regio historica)|Epirum]] ad bellum cum [[Pompeius|Pompeio]] gerendum traiecit. Quo absente Servilius consul anno 48 a.C.n. solus Romae remansit. Nec quievit : nam [[praetor]] [[Marcus Caelius Rufus|Caelius Rufus]], sive indignans quod ad praeturam urbanam [[Gaius Trebonius]] sibi a Caesare praelatus esset, sive quia de victoria redituque Caesaris dubitabat, rempublicam turbare et collegae Trebonio in officio suo (de litibus inter creditores et debitores cognoscebat) obstare coepit ; insuper spretis Caesaris mandatis legem de aere alieno abolendo (ipse ingens aes alienum conflaverat<ref>[[Velleius Paterculus|Velleius]] II.68 : ''peior illi res familiaris quam mens erat''.</ref>) et habitationibus remittendis sua sponte tulit. Tum Publius Servilius Isauricus, militum forte ea transeuntium custodia adhibita, senatores convocavit ac de re praesenti consuluit. Cum autem Caelius consuli quoque vim intulisset senatores ad [[senatusconsultum ultimum]] decurrunt (''videat consul ne quid respublica detrimenti capiat'') : ita enim intercessiones tribunicias tollebant. Illo imperio extraordinario instructus Servilius vetuit Caelium quicquam pro magistratu agere atque munera eius alio praetori permisit. Quod indignans Caelius ad [[Titus Annius Milo|Milonem]] exsulem qui manu gladiatorum [[Campania (Italia)|Campaniam]] vastabat confugere decrevit. Per senatum Servilius Milonem hostem publicum esse iudicavit et bellum ei intulit. Milo a praetore [[Quintus Pedius|Quinto Pedio]] victus et mox in proelio lapide ictus in [[Apulia]] periit : paulo post Caelius et ipse in [[Bruttium|Bruttio]] a Caesaris fautoribus necatus est<ref>[[De bello civili|BC]] III.20-22. [[Dio Cassius]] 42.22-25.[[Velleius Paterculus|Velleius]] II.68.</ref>. Anno ad finem vergente nec Caesare redeunte Servilius Caesarem dictatorem iterum ad annum totum dixit (quod numquam antea acciderat, dictatura enim semestre imperium finiri solebat) et dictator [[Marcus Antonius|Marcum Antonium]] [[Magister equitum|magistrum equitum]] sibi elegit.
*46-4645 a.C.n. Imperio sic tradito Servilius Isauricus in [[Asia (provincia Romana)|provinciam Asiam]] [[proconsul]] profectus est.
*41 a.C.n. iterum cum fratre triumviri Marci Antonii, Lucio Antonio, consul fuit nec eo anno quicquam memoratu dignum egisse traditur. Tum enim imperium erat omne penes [[Triumviratus|triumviros]] quorum unus, [[Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)|Lepidus]], Urbem custodiebat, et alter cum magnis exercitibus Italiam peragrabat et agros veteranis dividebat. Insuper illo anno [[Perusinum bellum|bellum Perusinum]] inter Octavianum et consulem Lucium Antonium in Italia conflagravit. Non se periculis obtulit Servilius sed ita quievit ut historicus [[Dio Cassius]], postquam consules huius anni nominavit, revera consules fuisse [[Fulvia (Marci Antonii uxor)|Fulviam]], uxorem Marci Antonii, et Lucium Antonium facete addiderit<ref>''[[Historia Romana (Dio)|Historia Romana]]'' 48.4</ref>. Nec quicquam postea de Servilio Isaurico accepimus.