Quantum redactiones paginae "Ecclesia Catholica Romana" differant

Content deleted Content added
m ~ (1K, 10K)
m bot: simpler formatting per Vicipaedia:Taberna#Formatting of the references section; mutationes minores
Linea 27:
Ecclesia Catholica 23 ecclesias particolares ([[sui iuris]]) cum ritu proprio complectitur, inter eas [[Ecclesia Latina|Ecclesiam Latinam]] sive occidentalem numero maximam et [[Ecclesiae Catholicae Orientales|Ecclesias Catholicas Orientales]]. Ecclesiae Catholicae cum [[Communio Anglicana|ecclesiis Anglicanis]], [[Ecclesiae orthodoxae orientales|Orthodoxis Orientalibus]] et [[Ecclesiae Orthodoxae|Orthodoxis]] omnia septem [[sacramentum|sacramenta]] communia sunt sacramento [[sacri Ordines|ordinis]] in gradus episcopi, sacerdotis et diaconi redacti incluso. Nota discernens est approbatio [[primatus papae]] super universam ecclesiam.
 
== De nomine ==
Nomen ''Ecclesia Catholica Romana'' post [[Reformatio]]nem ad divisas confessiones facilius discernendas creatum est. Quod [[ecclesiologia]] Catholica (vide infra) unicam ecclesiam confitens ecclesiam confessionaliter structuratam reicit, etiam hoc nomen reicit. Tamen in documentis [[oecumenismus|oecumenicis]] interdum ''Romano-Catholica'' invenitur. Ecclesia se ipsam tantum Catholicam appellare solet, iterdum accuratius Unicam Sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. [[Ecclesia Latina]] tantum ecclesiam occidentis signficat, Ecclesia Romana interdum [[Ritus Latinus]] valet, sed etiam [[Dioecesis Urbis seu Romana]] Sancta Romana Ecclesia appellatur, praecipue quotiens haec ecclesia localis ut caput ecclesiae mundi agit, velut in titulo [[Cardinalis|Cardinalium]].
 
Extra instrumenta ecclesiae ''Ecclesia Catholica'' et ''Ecclesia Catholica Romana'' (inprimis in regionibus Catholicis) synonyma esse solent. Fides Ecclesiae Catholicae Romanae se unicam ecclesiam esse ab aliis ecclesiis abnuitur.
Linea 34:
''Vide etiam:'' [[Catholicus (notio)]]
 
== Historia ==
''Vide etiam:'' [[Religio Christiana]]
 
Linea 42:
Ecclesia Catholica Romana se a Iesu Christo conditam esse credit imprimis illud "verbum Petrinum"<ref>"Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam" (Matt. 16:18).</ref> ea [[sententia]] interpretans. Num verus actus ecclesiae condendae ponendus sit, etiam inter [[theologus|theologos]] Catholicos disputatur. Hodie origo ecclesiae plerumque a tribus momentis inter se coniunctis deducitur, quorum primum est quod [[Iesus]] Dei populum dispersum collegit, alterum quod fide paschali communitas apostolorum redintegrata est, tertium quod [[Pentecostes|Pentecoste]] Spiritu Sancto ecclesia missionaria nata est.
 
=== Ecclesia usque ad Constantinum ===
Vetustissimae ecclesiae notae sunt [[prima communitas Hierosolymitana]], communitas [[Antiochia|Antiochena]] et illae, ad quas epistulae [[Paulus|Pauli]] apostoli directae sunt (e.g. [[Roma]], [[Corinthus]], [[Thessalonica]]).
 
Controversiae in communitatibus (prima epistula Sancti Pauli ad Corinthios de quattuor factionibus in communitate [[Corinthus|Corinthia]] scit) efficiunt, ut auctoritates quaerantur:
[[Saeculum 1|Saeculo primo]] exeunte et [[Saeculum 2|saeculo secundo]] ineunte munus tripartitum ([[episcopus]], [[presbyter]], [[diaconus]]) ortum est; successione continua ab apostolis coepta (cf. [[Successio Apostolica]]) "Apostolicitas" ecclesiae praestabatur; "canon" librorum, qui doctrinam Christianam certam tradant, creatus est; imprimis controversiis cum [[Gnosis|Gnosi]], quae dicitur, fundamenta [[Symbolum|symboli]] posita sunt.
 
Cum primi Christiani [[Iudaei]] essent, missione Sancti [[Paulus|Pauli]] atque expugnatione templi Hierosolymitani (anno [[70]]) mox numerus Christianorum ex aliis gentibus ("ecclesia ex gentibus") praevalebat. Post seditionem [[Barchochebas]] ([[132]]/[[133]]) "ecclesia e circumcisione" paulatim evanuit.
Linea 56:
{{Vide-etiam|Martyr}}
 
Quietis inter persecutiones temporibus [[Saeculum 3|saeculi tertii]] structurae natae sunt, quae pro ecclesia futura fundamentales fiebant:
* Scimus de conciliis, quibus in Africa plus quam 70 episcopi intererant.
* Liturgia et baptismi ritus paulatim ubique uno modo celebrabatur.
Linea 154:
== Ecclesiologia ==
[[Fasciculus:StPetersBasilicaEarlyMorning.jpg|thumb|300px|left|[[Basilica Sancti Petri]], mane [[Roma]]e.]]
Ecclesia Catholica Romana se cum [[Ecclesiae Orthodoxae|Ecclesiis Orthodoxis]] a [[Iesus|Iesu Christo]] fundatam et die [[Pentecoste|Pentecostis]] dono [[Spiritus Sanctus|Spiritus Sancti]] natam esse credit.
 
Tamquam [[ecclesiae Orthodoxae]], [[Communio Anglicana|Anglicanae]] et [[Ecclesia Vetus Catholica|Veteres Catholicae]] ei persuasum est munus [[Episcopus|episcopale]] per numquam intermissam "seriem impositionum manuum" (i.e. per [[Successio Apostolica|Successionem Apostolicam]]) ad [[Apostolus|apostolos]] religatum esse.
Linea 172:
Omnes christfideles ordinesque ecclesiae communiter populus Dei sunt. In hanc communitatiem per fidem in [[Christus|Christum]] et per [[Baptismus|baptismum]] intratur, quo secundum doctrinam Catholicam "sigillum spirituale indelebile"<ref>Catechismus Catholicae Ecclesiae [http://www.vatican.va/archive/catechism_lt/p2s2c1a1_lt.htm#ARTICULUS%201%C2%A0%20SACRAMENTUM%20BAPTISMI Cap. 1272-1274]</ref> ([[character indelebilis]]) imprimitur, quod Christianum ad Christum pertinere significat. Omnem Catholicum [[baptismus]] et [[confirmatio]] reddit capacem ad participationem actuosam in missione ecclesiae in mundo ([[Apostulatus laicorum]], cf. [[Concilium Vaticanum Secundum]]).
 
Est ecclesia unica, quam Christus fundavit, a quo variae communitates vel individuae discesserunt:
''Unica Christi ecclesia ... subsistit in Ecclesia catholica, a successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata), licet extra eius compaginem elementa plura sanctificationis et veritatis inveniantur, quae ut dona Ecclesiae Christi propria, ad unitatem catholicam impellunt''.<ref>[[Lumen Gentium]]: [http://www.vatican.va/archive/hist_councils/ii_vatican_council/documents/vat-ii_const_19641121_lumen-gentium_lt.html Cap 1,12-13</ref>. Hac opinione sequitur alias ecclesias, licet habeant "elementa sanctificatonis et veritatis", non esse ecclesias stricte dictum et quamvis ignotas plenam unitatem cum Ecclesia Catholica contendere. Ideo dici potest omnes baptizatos Christianos uniri aliquomodo Catholicae Ecclesiae, etiam si distinctionem tenet inter eos qui se declarant Catholicos et plenam communionem habent cum ecclesia et papa, et eos qui hanc plenam communionem non servant, et auctoritatem universalem [[Sancta Sedes|Sanctae Sedis]] non confitentur.
 
== Cultus ==
Linea 213:
{{NexInt}}
{{div col|2}}
* [[Catechismus]]
* [[Cathedra Petri]]
* [[Codex Iuris Canonici]]
* [[Glossarium verborum Ecclesiae Catholicae]]
* [[Index monasteriorum]]
* [[Index siglorum ordinum ecclesiae catholicae]]
* [[Ordo religiosus]]
* [[Sacramentalia]]
* [[Sacramentum]]
{{div col end}}
 
== Notae ==
<references />
{{div col|2}}
<div class="references-small"><references/></div>
{{div col end}}
 
== Bibliographia ==
* Annuario Pontificio. Libreria Editrice Vaticana, Romae. ISBN 978-88-209-7908-9. (ed. quotannis)
* Winfried Aymans: Artikel ''Kirche VI. Kirchenrechtlich''; in: LThK 5, Coll.&nbsp;1478–1479; Friburgi, Basiliae, Romae, Vindobonae (1996); ISBN 3-451-22005-9
Line 244 ⟶ 242:
* Schulz, Ehrenfried. [[2008]]. Missionarisch Kirche sein in der Welt von heute. In: ''Eine lebendige Pfarrgemeinde,'' ed. Ulrich Babinsky, 79-121. Monaci. ISBN 978-3-8316-0839-3.
 
== Nexus externi ==
{{CommuniaCat|Roman Catholic Church|Ecclesiam Catholicam Romanam}}
* [http://www.vatican.va/ Situs interretialis Vaticani] {{ling|Anglice|Arabice|Francogallice|Hispanice|Italiane|Lusitanice|Sinice|Theodisce}}
Line 252 ⟶ 250:
* [https://www.youtube.com/vaticano Trames YouTube Vaticani] {{ling|Dacoromanice|Francogallice|Hispanice|Italiane|Lithuanice|Lusitanice|Polonice|Sinice|Slovene|Theodisce|Vietnamice}}
* [http://www.newadvent.org/cathen/ ''The Catholic Encyclopedia''] (1907–1922) {{ling|Anglice}}
{{1000 paginae}}
{{Myrias|Philosophia}}
 
[[Categoria:Cultura Occidentalis]]
Linea 258:
[[Categoria:Ecclesiologia]]
[[Categoria:Paginae mensis]]
 
{{1000 paginae}}
{{Myrias|Philosophia}}