Quantum redactiones paginae "Quintus Fufius Calenus" differant

Content deleted Content added
m bot: simpler formatting per Vicipaedia:Taberna#Formatting of the references section; mutationes minores
Linea 1:
[[Fasciculus:Roma, denario di quintus fufius calenus e marcus cordi, 70 ac.JPG|thumb|Denarius serratus KALENI inscriptus circa 70 a.C.n. percussus, in quo capita Honoris et Virtutis conspicua sunt.]]
'''Quintus Fufius Calenus''' (mortuus [[40 a.C.n.]]) fuit [[Senatus Romanus|senator Romanus]] qui bellis civilibus [[Gaius Iulius Caesar|Gai Caesaris]] atque post eius necem [[Marcus Antonius|Marci Antonii]] fautor erat. Ultima parte anni [[47 a.C.n.]] cum [[Publius Vatinius|Publio Vatinio]] consulatum gessit, ab ipso Gaio Caesare designatus. In summa semper [[Optimates|optimatibus]] in republica adversabatur.
== De gente ==
Ipsum cognomen ''Calenus'' indicare videtur hunc gentis Fufiae ramum e municipio [[Cales|Calibus]] oriundum esse. Quintus Fufius homo novus erat ; habuit filium quocum in Gallia anno 40 a.C.n. erat et filiam quam [[Gaius Vibius Pansa Caetronianus|Vibio Pansae]], anno 43 a.C.n., consuli, collocavit<ref>[[Cicero]] ''[[Philippicae (Cicero)|Phil]]''. X,6.</ref>.
 
== Cursus honorum ==
* 70 a.C.n. (circa) [[triumviri monetales|triumvir monetalis]] siquidem [[Denarius|denarium]] KALENI inscriptum percussit ex una parte capita iuxta posita [[Honos (deus)|Honoris]] et [[Virtus (dea)|Virtutis]], ex altera Romam et Italiam dextras iungentes<ref>Quae figurae ad concordiam post Sociorum Bellum renatam alludunt.</ref> praebentem<ref>Crawford 403/1. E. Babelon Fufia 1. Alterum nomen in hoc denario legitur CORDI, quod ad [[Gens Mucia|gentem Muciam]] pertinere videtur et Caleni collegam in triumviratu annuo designat.</ref>.. Ita et patrocinium [[Gaius Marius|Gai Mari]] sibi eligebat qui templum Honoris et Virtutis dedicarat et Italiae incolas civitate donatos post Bellum Sociorum celebrabat (ipse [[Campania (Italia)|Campanus]] erat).
* 61 a.C.n. [[Tribunus plebis]] [[Publius Clodius Pulcher|Publium Clodium]] sacrorum Bonae Deae violatorum accusatum defendit<ref>[[Cicero]], ''Ad Att.'' I,14.</ref> atque a iudicibus ut absolveretur impetravit.
* 59 a.C.n. [[Praetor]] (eo anno Gaius Caesar consul erat) legem Fufiam de iudicum suffragiis in quaestionibus separatim per ordines dandis tulit<ref>Dio Cassius XXXVIII.8.1.</ref>.
* 51-48 a.C.n. Legatus Caesaris in [[Bellum Gallicum|bello Gallico]]<ref>[[Aulus Hirtius|Hirtius]], ''Bell. Gall.'' VIII.39.4</ref> et [[Bellum civile (Caesar)|bello civili]]<ref>[[Plutarchus]], ''Brutus'' VIII(6). [[Gaius Iulius Caesar|Caesar]], ''Bell. civ.'' III.56.</ref>. Anno 48 a.C.n. [[Achaia (provincia Romana)|Achaiam]] volentem nolentem imperatori suo subegit<ref>[[Dio Cassius]] 42.13-14.</ref>.
* 48-47 a.C.n. Post [[Pharsalia|Pharsalicam victoriam]] Fufius Calenus a Caesare [[Achaia (provincia Romana)|Achaiae]] praepositus est (legatus pro praetore).
* 47 a.C.n. (anno exeunte) [[Consul]] Romae cum [[Publius Vatinius|Publio Vatinio]] fuit.
* 44-43 a.C.n. Mortuo Caesare in [[Senatus Romanus|senatu]] [[Marcus Antonius|Marci Antonii]] rebus consulebat, [[Cicero|Ciceronis]]nis consiliis obstabat, quam ob causam orator eum in [[Philippicae (Cicero)|Philippicis]] saepe vituperat.
* 43-42 a.C.n. Republica [[Triumviratus|triumvirum]] arbitrio subiecta doctum et clarum scriptorem [[Marcus Terentius Varro|Marcum Terentium Varronem]] in villa quadam sua occultavit<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]] BC IV,202-203. Cf François Hinard (1985), ''Les proscriptions de la Rome républicaine''. Romae: Ecole française de Rome. ISBN 2-7283-0094-1 (''Collection de l'École française de Rome'', 83) : 527 [http://www.persee.fr/web/ouvrages/home/prescript/monographie/efr_0000-0000_1985_ths_83_1 Hic legere potes]</ref> donec e catalogo [[Proscriptiones (43 a.C.n.)|proscriptorum]] eraderetur.
* 42 a.C.n. Dum Marcus Antonius in [[Thracia]] bellum gerit, Fufius praesidio Italiae relictus est cum duabus [[legio|legionibus]]nibus.
* 41-40 a.C.n. Cum undecim legionibus [[Gallia|Galliis]] Narbonensi et Comatae a Marco Antonio praefectus est ; [[Octavianus Augustus|Octavianus]] autem, [[Perusinum bellum|Perusina obsidione]] confecta, cum magno exercitu adversus eum progreditur. Tum forte Fufius obiit nec filius eius obstare Caesari ausus est quin in sese legiones converteret atque provincias in suam dicionem redigeret<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]] BC V,213-215. [[Dio Cassius]] XLVIII,20.3.</ref>
 
== De Fufio apud Dionem ==
[[Philippicae (Cicero)|Philippicae]] Ciceronem Calenumque acerbe de republica disceptantes nobis ostendunt. Quapropter tertio saeculo rerum gestarum Romanarum scriptori Graeco, [[Dio Cassius|Dioni Cassio]], placuit longissimam (dimidiam partem libri sexti et quadragesimi occupat!)<ref>XLVI.1-28.</ref> et fictam orationem, primis diebus anni [[43 a.C.n.]] habitam, in ore consularis viri Quinti Fufii Caleni ponere qua argumentis Ciceronis responderet atque Marcum Antonium defenderet. Simul ut paria cum Cicerone faceret, qui cum adversario contumeliose agere solebat, [[Arpinum|Arpinatem]] oratorem nefandis accusationibus onerabat (quod uxoris usum pretio praeberet, quod cum filia Tullia concubuisset etc.), de arte oratoria ut taceam quibus verbis Ciceronianum genus dicendi et patroni officium irriserit. Quae verba contumeliosa, quamvis tralaticia illo tempore et fortasse ex ipsis libellis vel epistulis vel orationibus Marci Antonii ducta<ref>Nam paene eadem in ''Invectiva'' pseudo-Sallustii inveniuntur.</ref>, multos lectores modernos ([[Michael Montanus]], [[Dionysius Diderotus|Diderotus]]...) non a Caleno sed ab historico Dione ipso abalienaverunt quia in magnum virum mortuum ita invehi indignum putabant.
 
== Notae ==
<references />
{{div col|cols=2}}
<div class="references-small"><references/></div>
{{div col end}}
 
== Fontes ==
* [[Appianus Alexandrinus|Appianus]], libro quinto ''Bellorum civilium'' 14, 46, 95, 213-215.
* ''[[Bellum Alexandrinum]]'', capitulo 44.
* [[Gaius Iulius Caesar|Caesar]] libro primo ''de Bello Civili'' capitulo 87, necnon libro tertio capit. 8, 14. 26, 56, 106.
* [[Cicero]] [[Philippicae (Cicero)|Philippicae]]
* [[Cassius Dio]], libro XLII ''[[Historia Romana (Dio)|Historiae Romanae]]'', cap. 13-14 necnon libro XLVI cap. i-28 et libro XLVIII 10 et 20.
* [[Aulus Hirtius|Hirtius]] libro octavo ''[[de Bello Gallico]]'' cap. 39(4)
 
== Si vis plura legere... ==
* Marie-Claire Ferriès, ''Les partisans d'Antoine : des orphelins de César aux complices de Cléopâtre''. Burdigalae : Ausonius, 2007 : 403-405.
{{Lifetime|saeculo 2 aut 1 a.C.n.|40 a.C.n.|Fufius Calenus, Quintus}}
 
[[Categoria:Gens Fufia]]
[[Categoria:Consules]]