Quantum redactiones paginae "Publius Cornelius L.f. Scipio" differant

m
bot: simpler formatting per Vicipaedia:Taberna#Formatting of the references section; mutationes minores
m (bot: simpler formatting per Vicipaedia:Taberna#Formatting of the references section; mutationes minores)
 
 
== Cursus honorum ==
=== De consulatu (218 a.C.n.) ===
[[Fasciculus:Hannibal route of invasion-fr.svg|thumbnail|300px|Iter Hannibalis.]]Scipio anno [[218 a.C.n.|218]], ineunte [[Secundum bellum Punicum|secundo bello Punico]], [[consul]] contra [[Carthago|Carthaginienses]] in Hispaniam missus est. [[Massilia|Massiliam]]m sexaginta navibus mari iam pervenerat<ref>Polybius III,41.</ref> cum de adventu [[Hannibal]]is certior factus est, quem [[Rhodanus|Rhodanum]] transeuntem atque in Italiam per [[Alpes]] iter facientem non iam consequi poterat : nam dux Poenus elabi festinavit. Tum exercitum suum, duce fratre [[Gnaeus Cornelius Scipio Calvus|Calvo]], in Hispaniam misit, dum ipse in Italiam cum paucis redit<ref>[[Polybius]] III 49,4</ref>. [[Pisae|Pisas]] appulit atque raptim exercitus quibus [[Praetor|praetores]] adversus [[Boii|Boios]] pugnantes praeerant, collegit atque ad [[Padus|Padum]] flumen secum duxit, Hannibali ex Alpibus advenienti obviam iturus<ref>[[Polybius|Pol]]. III,56.</ref>.
 
Atque ita procedens Scipio Hannibalem a coniunctione cum speratis sociis, [[Boii|Boiis]]s et [[Insubria|Insubribus]], primum prohibebat. Sed commisso equestri proelio apud [[Ticinus (flumen)|Ticinum]] (qui rivus ex Alpibus per lacum [[Verbannus|Verbannum]] in Padum prope [[Papia|Papiam]]m influit) [[Numidia|Numidae]] equites Romanos fugavere : tunc consul saucius et ipse plana loca relinquere festinavit, in quibus hostes equitatu praestabant. Itaque Padum retro transiit ad [[Placentia|Placentiam]]m [[Colonia Romana|coloniam]] iter faciens. Hannibali autem post eum [[Padus|Padum]] transeunti plurimae gentes [[Celtae|Celticae]] legatos miserunt, societatem et auxilia ultro offerentes. Galli quoque qui in exercitu Scipionis militabant, occisis nonnullis commilitonibus Romanis, nocte e castris ad Hannibalem transfugerunt. Tunc castra ultra Trebiam in colle posuit Scipio, quem alter consul [[Tiberius Sempronius Longus (consul 218 a.C.n.)|Sempronius Longus]] e Sicilia cum exercitu revocatus ibi convenit atque copias suas in eadem castra coniunxit<ref>Polybius III 61-66</ref>.
 
Tunc Scipio morari nec proelium statim committere voluisse ab antiquis auctoribus<ref>In primis [[Polybius]] (III,70) qui familiarissime cum Scipionibus Romae vixit atque semper de patronis in historia sua benigne loquitur.</ref> traditus est, quod inceptum collegae Sempronio dissuadere tamen non potuit. [[Proelium Trebianum|Cladi Trebianae]] mense decembri 218 a.C.n.<ref>Polybius III, 72.</ref>, e vulnere aeger, non interfuit<ref>Polybius III 67-70.</ref>.
 
=== De proconsulatu in Hispania ===
Anno [[217 a.C.n.|217]] proconsul in Hispaniam venit ubi cum fratre [[Gnaeus Cornelius Scipio Calvus|Gnaeo]] bellum contra Hasdrubalem, fratrem minorem Hannibalis et ducem Poenorum, gesturus erat<ref>[[Polybius]] III,97.</ref>. Eo ipso anno fratres [[Hiberus|Hiberum]] flumen transierunt atque obsides quos Carthaginienses Hispanarum gentium in fide retinendarum causa [[Saguntum|Sagunti]] custodiebant liberare atque propinquis reddere potuerunt : ita amicitias multas apud Iberos sibi conciliaverunt. Diu postea feliciter pugnaverunt sed anno [[211 a.C.n.|211]] cum fratre in pugna contra [[Poeni|Poenos]] necatus est<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Iber''. XIV-XVI.</ref>. Successor eius [[Publius Cornelius Scipio Africanus]] filius factus est.
 
== Bibliographia ==
 
== Notae ==
<references />
{{div col|cols=2}}
<div class="references-small"><references/></div>
{{div col end}}
 
{{Index consulum rei publicae|
 
{{Lifetime|saeculo 3 a.C.n.|211 a.C.n.|Cornelius Scipio, Publius L.f.}}
 
[[Categoria:Gens Cornelia|Scipio, Publius L.f.]]
[[Categoria:Senatores]]
209 086

recensiones