Quantum redactiones paginae "Gnaeus Cornelius Scipio Calvus" differant

Content deleted Content added
m bot: simpler formatting per Vicipaedia:Taberna#Formatting of the references section; mutationes minores
 
Linea 2:
 
== Familia ==
Pater eius [[Lucius Cornelius Scipio]] anno [[259 a.C.n.]] consul fuit, frater [[Publius Cornelius L.f. Scipio]] anno [[218 a.C.n.]] eodem magistratu fungebatur. Et filii summum magistratum adepti sunt: [[Publius Cornelius Cn.f. Scipio Nasica]] anno [[191 a.C.n.]] consulatum gessit atque [[Gnaeus Cornelius Cn.f. Scipio Hispallus]] anno [[176 a.C.n.|176]] consul mortuus est.
 
== Cursus honorum ==
=== De consulatu ===
Calvus anno [[222 a.C.n.|222]] una cum [[Marcus Claudius Marcellus|Marco Claudio Marcello]] consulatum gessit<ref>[[Polybius]] II 34,1</ref>. [[Consul|Consules]]es illius anni [[Mediolanum]], caput [[Insubria|Insubrum]], vi ceperunt. Tunc demum omnes gentes Celticae [[Gallia Cisalpina|Galliam Cisalpinam]] incolentes Romanis sese in fidem dederunt atque hic annus finis fuit belli Gallici.
=== De militia in Hispania ===
Anno [[218 a.C.n.|218]], ineunte [[Secundum bellum Punicum|secundo bello Punico]], Gnaeus fratrem Publium comitatus est, qui tunc [[consul]] contra [[Carthago|Carthaginienses]] in Hispaniam missus erat. Postquam [[Massilia|Massiliam]]m appulerunt atque [[Hannibal]]em [[Rhodanus|Rhodanum]] flumen iam transire compertum habuere, Publius fratrem exercitui in Hispaniam iter facienti praefecit, ipse vero in Italiam redire properavit, Hannibali obviam iturus<ref>[[Polybius|Pol]]. III,49.</ref>. Paucis mensibus eodem anno Gnaeus civitates et gentes inter [[Hiberus|Hiberum]] flumen et montes [[Pyrenaei|Pyrenaeos]] sitas, quas ex itinere Hannibal sive persuadendo sibi conciliarat sive vi subegerat atque Hannoni custodiendas tradiderat, in potestatem suam redegit. Quin etiam Hannonem imperatorem Carthaginiensium atque ducem Illergetorum Indibilem acie vicit et captivos fecit<ref>Polybius III 76,6; [[Titus Livius]], ''Ab urbe condita'', XXI 60, 1-9.</ref>. Simul impedimentis militum qui Hannibalem in Italiam secuti erant ibi relictis potitus est. Quibus factis [[Tarraco|Tarracone]]ne hiemavit.
 
Anno [[217 a.C.n.]] navarchum Hasdrubalis Himilconem ad ostium Hiberi fluminis navali proelio vicit<ref>[[Polybius]] III,96.</ref>. Tunc Romani maris domini fuere atque frater Publius cum viginti navibus longis Roma advenit<ref>[[Polybius]] III,97.</ref> : ambo fratres, ut initio belli decretum erat, 'bellum Hispanicum' simul gesturi erant. Hiberum flumen transiere, classe praeter litus exercitum comitante. Usque ad Saguntum progressi sunt ubi per fraudem obsides quos Carthaginienses pignus fidei a gentibus Hispaniae acceperant, reciperare atque propinquis reddere potuerunt.
 
Postea una cum fratre feliciter contra hostes per plures annos pugnavit donec anno [[211 a.C.n.|211]] primo frater deinde ipse Gnaeus ab hostibus victus et necatus est<ref>Titus Livius, op.cit., XXV, 34-36</ref> : etenim in turrim confugit cui Poeni ignem iniecerunt ita ut Gnaeus vivus combustus sit<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Iber''. XIV-XVI.</ref>. [[Publius Cornelius Scipio Africanus]] eius successor imperator Romanorum in Hipania factus est.
Linea 18:
 
== Notae ==
<references />
{{div col|cols=2}}
<div class="references-small"><references/></div>
{{div col end}}
 
{{Index consulum rei publicae|
Line 28 ⟶ 26:
 
{{Lifetime|saeculo 3 a.C.n.|211 a.C.n.|Cornelius Scipio Calvus, Gnaeus L.f.}}
 
[[Categoria:Gens Cornelia|Scipio Calvus, Gnaeus L.f.]]
[[Categoria:Senatores]]