Quantum redactiones paginae "Nummi Imperii Romani" differant

Content deleted Content added
m use new formula for Vide etiam/Nexus interni section (using bot)
m bot: simpler formatting per Vicipaedia:Taberna#Formatting of the references section; mutationes minores
Linea 1:
'''Nummi Imperatorum Romanorum''' vel '''Imperii Romani''', sunt nummi in nomine civitatis Romanae eo tempore percussi quo ab [[Imperatores Romani|imperatoribus]] regebatur. Sedecimo saeculo apud primos numismatistas a [[Gaius Iulius Caesar|Caesare]]<ref>Quia [[Suetonius|Suetonium]] sequebantur ut [[Aeneas Vicus]] et [[Hubertus Goltzius]].</ref> vel a [[Pompeius|Pompeio]]<ref>Sic [[Adolphus Occo (1524-1606)|Adolphus Occo]] et nono decimo saeculo [[Henricus Cohen (numismatista)|Henricus Cohen]].</ref> incipiebant, hodie vero doctrinam historicam de mutata republica vulgo acceptam sequentes, ab [[Octavianus Augustus|Augusto]] (27 a.C.n.). Nam nova ratio monetaria ([[Sestertius|sestertius]] ex [[Orichalcum|orichalco]], non iam ex argento etc.), quae usque ad tertium saeculum duravit, ab Augusto circa 23/20 a.C.n. instituta est. Nec tamen absurda erat divisio prior : etenim cum ductores exercituum nummos ex animo cudunt atque effigiem suam eis imponunt, tum monetam apparet in arbitrio [[Senatus Romanus|senatus]] magistratuumque positam non iam esse. Itaque illi nummi nonnumquam "imperatorii" dicuntur quia in castris per [[Bellum civile|bella civilia]] ab imperatoribus (id est victoribus ducibus) fiebant. Praecipua tamen causa cur illam divisionem assumpserint fuit incertissima adhuc chronologia [[Triumviratus|triumvirum monetalium]] ; contra chronologia nummorum imperatorum facilius probabatur.
 
Nonnullae [[Provincia|provinciae]] (Aegyptus, Asia, Syria) nummos sui generis, qui ad pondus [[Drachma|drachmae]] exigebantur et Graecis litteris inscripti erant, etiam tempore [[Imperatores Romani|imperatorum Romanorum]] retinuerunt ; simili modo coloniae et municipia in Thracia, Graecia, Asia aeneos nummos parvi pretii ad commercium locale destinatos percutere non desierunt : qui nummi, quamquam effigiem imperatoris Romani ex altero latere plerumque exhibent, tamen a nummis proprie Romanis separantur atque sive ''[[Nummi Romani provinciales|provinciales]]'' sive ''[[Nummi Romani provinciales|Graeci imperiales]]'' vulgo appellantur et seorsum recensentur.
== Notae ==
<references />
{{div col|cols=2}}
<div class="references-small"><references/></div>
{{div col end}}
== Bibliographia ==
* [[Henricus Cohen|Henricus Cohen]], ''[[Description historique des monnaies frappées sous l'Empire romain]]''. 2a ed. 1880-1892
* Ricardus Duncan-Jones, ''Money and Government in the Roman Empire''. Cantabrigiae, 1994 {{Google Books|bI338ayHqXIC|Paginae selectae}}
* [[Haroldus Mattingly|Haroldus Mattingly]], Eduardus A. Sydenham et al.: ''[[The Roman Imperial Coinage]]''. 10 voll. in 13 partibus. Londinii, 1923–1994
* [[Adolphus Occo (1524-1606)|Adolphus Occo]], ''Impp. Romanorum numismata a Pompeio magno ad Heraclium ed. altera, multis nummorum millibus aucta''.. [[Augusta Vindelicorum|Augustae Vindelicorum]] : ad insigne pinus, 1601 [http://www.e-rara.ch/zuz/content/pageview/8061514 Hic legere potes]. Tertia editio [https://books.google.fr/books?id=ONvqqFE8fRMC&printsec=frontcover&hl=fr&source=gbs_ge_summary_r&cad=0#v=onepage&q&f=false 1625], post mortem auctoris.
* S. W. Stevenson, C. R. Smith, ''A Dictionary of Roman Coins, Republican and Imperial''. Londinii [http://www.forumancientcoins.com/numiswiki/view.asp?key=Dictionary%20Of%20Roman%20Coins Versio interretialis]
 
Line 18 ⟶ 16:
* [[Denarius]]
* [[Antoninianus]]
 
 
 
 
 
[[Categoria:Nummi Romae antiquae]]