Quantum redactiones paginae "Historia Romana (Dio)" differant

m
bot: simpler formatting per Vicipaedia:Taberna#Formatting of the references section; mutationes minores
m (bot: simpler formatting per Vicipaedia:Taberna#Formatting of the references section; mutationes minores)
 
== De editionibus et versionibus ==
=== Primae editiones ===
* Anno 1548 demum prodiit [[editio princeps]] ''Historiae Romanae''<ref> ''Dionis Romanorum historiarum libri XXIII à XXXVI ad LVIII usque ...ex bibliotheca regia'' [https://montaigne.univ-tours.fr/dion-cassius-romanarum-historiarum-paris-estienne-1548/ Exemplar manu Montaigne adnotatum] </ref> a [[Robertus Stephanus|Roberto Stephano]] typis regiis Parisiis excusa. Libros integros (XXXVI-LX) ex uno manuscripto quinti decimi saeculi<ref>Parisinus 1689.</ref> ductos comprehendebat. Quarto post anno (1551) idem typographus editionem principem ''Epitomae'' monachi Byzantini [[Iohannes Xiphilinus|Iohannis Xiphilini]] quae a libro XXVI tantummodo et ipsa inchoabat sed summarium multorum librorum perditorum praebebat<ref> ''Εκ των Διωνος του Νικαεως Ρωμαϊκών ιςτοριων, α̕πὸ Πομπείου Μάγνου μέχρις Αλεξαν́δρου του Μαμαιας έπιτομὲ Ιωάννου του̃ Ξιφιλινου. Dionis Nicæi Rerum Romanarum à Pompeio Magno, ad Alexandrum Mamææ, epitome authore Ioanne Xiphilino. Ex bibliotheca regia Ek tōn Diōnos tou Nikaeōs Rōmaïkṓn is̱toriōn, a̕pò Pompeíou Mágnou méchris Alexańdrou tou Mamaias épitomè Iōánnou toũ Xifilinou. Dionis Nicæi Rerum Romanarum à Pompeio Magno, ad Alexandrum Mamææ, epitome authore Ioanne Xiphilino. Ex bibliotheca regia'' </ref>.
* Anno 1558 philologus [[Gulielmus Xylander]] illos libros Basileae Latine convertit atque annotationibus instruxit, addita versione Latina Xiphilini a Gulielmo Blanco Albiensi curata<ref> ''Dionis Cassii Nicaei, Romanae historiae libri (tot enim hodie extant XXV. nimirum à XXXVI ad LXI. Quibus exponuntur res gestae à bello Cretico usque ad mortem Claudii Caesaris, quae est historia annorum circiter CXX. Nunc primum summa fide diligentiaque de graecis latini facti, Guilielmo Xylandro Augustano interprete. His accesserunt ejusdem annotationes... Additum est Joannis Xiphilini é Dione Compendium, Guil. Blanco Albiensi interprete : quae versio ab eodem Xylandro diligenter est, ubi oportuit castigata. Lidem libri Dionis ac Xiphilini seorsim Graecè quoque eduntur, accuratè ab eodem emendati. Adhaec, rerum & verborum copiosissimus Index'', Basilieae : apud Joannem Oporinum. [https://books.google.com.au/books?id=sL4gVyqazYYC&printsec=frontcover&hl=fr&source=gbs_ge_summary_r&cad=0#v=onepage&q&f=false Hic legere potes]</ref>.
* Anno 1582 [[Fulvius Ursinus]]<ref>Manuscriptum ei ab amico [[Antonius Augustinus|Antonio Augustino]] missum erat, qui librum apud bibliophilum Ioannem Paez de Castro in Hispania invenerat et per scribam Graecum suum, Andream Darmarium, apographum fieri curaverat.</ref> ''Excerpta de legationibus'' Romae publicavit, quae Cassii Dionis ''Romaïcon'' fragmenta adhuc ignota eruditis praebuerunt.
* Anno 1591 [[Henricus Stephanus (mortuus 1598)|Henricus Stephanus]], filius Roberti, editionem Graecolatinam cum interpratatione Xylandri curavit<ref> ''Ton Dionos tou Kassiou Romaikon istorion biblia pente kai eikosi. Dionis Cassii Romanarum historiarum libri XXV, ex Guilielmi Xylandri interpretatione'', Genavae 1591 et 1592. Potes hanc editionem e nexibus externis infra positis legere.</ref> : correctiones quidem proposuit sed nec novum manuscriptum adhibuit nec fragmenta Ursiniana coniunxit.
* Anno 1592 tandem [[Iohannes Leunclavius]] fragmenta Ursiniana simul cim libris integris publicavit et adnotationes suas addidit (Francofurti, 1592<ref> ''Dionis Cassii Historiae Romanae libri XLVI partim integri, partim mutili, partim excerpti: Jo. Leunclavii studio tam aucti, quam expoliti. Fragmenta priorum XXXVI amissorum et posteriorum XX librorum. Notae Leunclavii, quibus Dionia plurima restituuntur. Adiectus index copiosissimus''. </ref>, secunda editio Hanoviae, 1606<ref>[https://books.google.fr/books?id=TWZqyF4prbkC&pg=RA2-PA1086&lpg=RA2-PA1086&dq=Dionis+Cassi+Historiae+Romanae+libri+XLVI+partim+integri,+partim+mutili&source=bl&ots=DR1Xfe5zUt&sig=udtKa_dy2HJuBdQB8HifVllZcFc&hl=fr&sa=X&ved=0ahUKEwjy78C8y87RAhUBvBoKHd0gD4YQ6AEIQTAF#v=onepage&q=Dionis%20Cassi%20Historiae%20Romanae%20libri%20XLVI%20partim%20integri%2C%20partim%20mutili&f=false Hic legere potes]</ref>).
* Anno 1634 [[Henricus Valesius]] colllectaneum ''de Virtutibus et Vitiis''<ref>Nonnumquam ''Excerpta Valesiana'' dicuntur.</ref> in codice 'Peiresciano' repertum primus Graece et Latine in lucem edidit, ita nova fragmenta ''Historiae Romanae'' divulgans<ref> ''Polybii, Diodori Siculi, Nicolai Damasceni, Dionysii Halicar., Appiani Alexand., Dionis et Ioannis Antiocheni excerpta ex collectaneis Constantini Augusti Porphyrogenetae'' Henricus Valesius nunc primum Graecè edidit, Latinè vertit, notisque illustrauit. Parisiis: sumptibus Mathurini Du Puis, viâ Iacobaeâ, sub signo coronæ, [[1634|M.DC.XXXIV]]</ref>.
* [[Angelus Mai]] collectaneum adhuc ineditum, ''de sententiis'' inscriptum (Graece Περὶ Γνωμῶν) in [[Palimpsestus|codice rescripto]] [[Bibliotheca Vaticanae|Bibliothecae Vaticanae]].*[[Angelus Mai]] collectaneum adhuc ineditum, ''de sententiis'' inscriptum (Graece Περὶ Γνωμῶν) in [[Palimpsestus|codice rescripto]] [[Bibliotheca Vaticanae|Bibliothecae Vaticanae]]<ref>Id est Vaticanus gr. 73.</ref> invenit atque anno 1827 publicavit (hodie pergamenum tam corruptum est ut legi non iam possit) ; quo publicato nova fragmenta ''Historiae Romanae'' ad notitiam eruditorum perlata sunt
 
=== Editiones hodie in usu ===
* O. Veh, interpr., ''Cassius Dio: Römische Geschichte''. 5 voll. Dusseldorpii: Artemis & Winkler, [[2007]]. ISBN 978-3-538-03103-6
 
== Notae ==
<references />
{{div col|cols=2}}
<div class="references-small"><references/></div>
{{div col end}}
 
== Nexus externi ==
209 086

recensiones