Quantum redactiones paginae "Decimus Iunius Brutus Albinus" differant

Content deleted Content added
m bot: simpler formatting per Vicipaedia:Taberna#Formatting of the references section; mutationes minores
Linea 3:
 
== De familia ==
E nobili gente Iuniorum ortus, Decimus Iunius Brutus filius fuit [[Index consulum rei publicae|consulis]] anni [[77 a.C.n.]] [[Decimus Iunius Brutus (consul 77 a.C.n.)|eiusdem nominis]] uxorisque eius [[Sempronia (Decimi Bruti uxor)|SemproniaSemproniae]]e, postea a [[Aulus Postumius Albinus (consul 99 a.C.n.)|Postumio Albino]] adoptatus ideoque Decimus Iunius Brutus Albinus vocatus.
 
== De legato et amico Caesaris ==
Linea 12:
== De interfectore Caesaris ==
Nihilominus unus e coniuratis fuit qui [[dictator]]em Idibus Martiis in senatu occiderunt<ref>[[Plutarchus]], ''Brutus'' XII</ref>. Caesar, qui eum maxime diligebat, adeo ne suspicatus quidem eius voluntatem erat ut testamento suo eum in secundis heredibus nominarit.
Post eius necem inimicus consuli Marco Antonio fuit, qui omnia in Republica arbitrio suo, spreta voluntate senatus, vendebat. Cum igitur initio anni [[43 a.C.n.]] [[Marcus Antonius]] ei [[provincia]]m eripere vellet, acriter repugnavit ac [[Mutina]]m sese recepit. Ubi cum obsideretur, [[Marcus Antonius]] hostis publicus, [[Cicero]]ne auctore, a senatu iudicatus est et consularis exercitus ad Iunium Brutum liberandum missus est, ducibus [[Gaius Vibius Pansa Caetronianus|Vibio Pansa]] et [[Aulus Hirtius|Aulo Hirtio]] consulibus necnon [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Octaviano]] admodum adolescente qui veteranos patris sui ad se converterat et evocaverat. Ita [[Marcus Antonius]] ad [[Mutina]]m victus est ac sese in [[Gallia]]m Narbonensem cum reliquiis exercitus recepit. Senatus ea occasione [[triumphus|triumphum]] Decimo Bruto decrevit.
 
D. Brutus hostem fugientem quamvis exhaustis militibus solus persequi coepit et Alpes superavit, sed postquam [[Marcus Aemilius Lepidus (triumvir)|Aemilius Lepidus]] et [[Marcus Antonius]] exercitus in unum coniunxerunt, [[Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus|Octavianus]] quoque senatorias partes reliquit et cum illis societatem iniit, cui secundus [[triumviratus]] nomen fuit. Tum Brutus a militibus et [[Lucius Munatius Plancus|Lucio Munatio Planco]] qui [[Gallia Comata|Galliae comatae]] praeerat desertus, vestem Gallicam indutus fugere ad [[Rhenus|Rhenum]] conatus a latrone [[Sequani|Sequano]] sibi e tempore [[Bellum Gallicum|Belli Gallici]] noto forte captus et specie hospitio benigno donatus, revera Marco Antonio indicatus est qui trucidari eum et caput sibi referri iussit<ref>Periocha 120. Aliquanto aliter [[Dio Cassius]] 46.53.</ref>.
 
== Fontes ==
Linea 22:
* [[Cassius Dio]], libris XLV et XLVI ''[[Historia Romana (Dio)|Historiae Romanae]]'', passim necnon libro XXXIX, cap.40-43..
* [[Cicero]], ''Philippicae'' II-XIV, passim.
** libro primo ''Epistularum ad Brutum'', ep. 10.
** libro undecimo ''[[Epistulae ad familiares|Epistularum ad familiares]]'' non tantum litterae ad D. Brutum missae sed etiam ab ipso rescriptae continentur. Vide etiam XII,5.
* [[Florus]], libro secundo ''Epitomae rerum Romanarum'' capite 15.
Linea 33:
* [[Velleius Paterculus]], libro secundo ''Historiae Romanae'' capitibus 56, 58, 60-64.
 
== Si vis plura legere... ==
* Dionysus van Berchem (1966), « La fuite de Decimus Brutus », in ''Mélanges d'archéologie, d'épigraphie et d'histoire offerts à Jérôme Carcopino'', Paris : 941-953. [https://books.google.fr/books?id=RQeVnr8VO4YC&pg=PA55&lpg=PA55&dq=van+berchem+decimus+brutus+fuite&source=bl&ots=fNg3ZdOz3b&sig=8RXowHNHZ0vGk-j05cORmTzOq7M&hl=fr&sa=X&ved=0ahUKEwi6ptHE8qXRAhVKChoKHTfSBOcQ6AEIOjAE#v=onepage&q=van%20berchem%20decimus%20brutus%20fuite&f=false]
 
== Notae ==
<references />
{{div col|cols=2}}
<div class="references-small"><references/></div>
{{div col end}}
{{DEFAULTSORT:Iunius Brutus Albinus, Decimus}}
[[Categoria:Praetores]]