Quantum redactiones paginae "Anchises" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
m bot: simpler formatting per Vicipaedia:Taberna#Formatting of the references section; mutationes minores
Linea 5:
 
== Anchises et Aphrodite ==
Aliquando Anchises, cum in [[Ida (mons Troadis)|Idae]] montibus boves pasceret,<ref>''[[Hymni Homerici|H.Aph.]]'' 5.54-55; [[Homerus|Hom.]] ''[[Ilias|Il.]]'' 5.312-313.</ref> sub aspectum Aphroditae cecidit. Quae divinam formam Anchisae admirata in domum Cypriam properavit,<ref>''H.Aph.'' 5.58-64.</ref> facieque decorata magnifico ornatu rediit et Anchisam blandis verbis adlocuta se puellam mortalem esse simulans<ref>''H.Aph.'' 5.108-113.</ref> pastorem ad dulcem cupidinem erexit.<ref>''[[Hymnus in Aphroditam Homericus|H.Aph.]]'' 5.143.</ref> Quae deinde in lecto facta sunt venuste narrantur:<ref>''H.Aph.'' 161-167; latine convertit [[usor:Neander]].</ref>
 
{| border="0" style="border-collapse:collapse; background:white; font-size:95%;"
Linea 40:
 
== Quae Anchisae postea evenerint ==
In hymno Aphroditae conscripto Anchises, ne vitalitate amissa (οὐ βιοθάλμιος) debilis (ἀμενηνός) vivere cogatur, metuit. Et sic profecto factum esse videtur, nam, ut facit [[Vergilius]] Anchisam dicentem,<ref>''[[Aeneis|Aen.]]'' 2.647-649.</ref>
 
{{Citatio|iam pridem invisus divis et inutilis annos
Linea 46:
fulminis adflavit ventis et contigit igni.}}
 
Cadente enim Troia Aeneam in domum venisse Anchisae, quem ex urbe tergo portaret. Anchisam hoc primum abnuisse sed consensisse, cum videret "stellam facem ducentem,"<ref>''Aen.'' 2.694.</ref> signum ab Iove missum. Quod thema scilicet Anchises ab Aenea tergo portatus — iam [[saeculum 6 a.C.n.|saeculo VI a.C.n.]] depictum est,<ref>Vide imaginem primam.</ref> ex quo apparet Vergilium antiquiore quadam mythi compositione usum esse. [[Theocritus]] commemorasse fertur Anchisam Iovis fulmine caecatum esse.<ref>[[Maurus Servius Honoratus|Serv.]] ''In Aeneidem'' 2.687.</ref> Caecitatem vero negat Vergilius, qui Anchisam oculos ad sidera laetus extulisse dicit.<ref>Verg. ''Aen.'' 2.687-688.</ref> Qua debilitate ex fulmine nata laborarit Anchises, quodve membrum icerit fulmen, ambiguum est. Pedem, quo facto [[paralysis|paralyticus]] vivebat? H.J.Rose (1924) eum mythum archetypum indagare contendit, qui in mytho Anchisae repeti videtur. Commemorans Attidem, qui furore religioso se ipsum castravit, atque Adonidem, in membra virilia vulneratum,<ref>Per [[metonymia]]m [[euphemismus|euphemisticam]] in femur vulneratum esse dicitur; Rose 1924: 14.</ref> Rose amatores Magnae Matris arbitratur [[eunuchus|eunuchos]] factos esse in mytho orientali,<ref>Rose 1924: 13.</ref> eandemque sortem etiam Anchisae evenisse. Sed variae sunt narrationes mythographorum.
[[Fasciculus:Aeneae exsilia.svg|thumb|350px|Iter Troianorum]]
Troia relicta Anchises in navigatione profugis consuluit. Primum Troiani ad oram [[Thracia]]e naves applicant, deinde ad insulam [[Delus|Delum]], ubi ex oraculo [[Apollo|Apoillinis]] hoc audiunt monitum: originem petant stirpis parentum, antiquam exquirant matrem.<ref>Aen. 3.94-96.</ref> Anchises falso ratus, Cretam esse insulam, suos admonet, ut eo contendant urbem novam aedificaturi. Itaque Delo relicta sine sccrupulo ad Cyprum naves appellunt. At mox peste opprimuntur. Itaque Anchises Aeneam hortatur, ut Delum revectus oraculum requirat. Sed proxima nocte [[di penates]] in somnis Aeneam visitant dicentes non Cretam sed [[Historia Italiae|Italiam]] oraculo indicatam esse: mutansae sedes sunt.<ref>''Aen.'' 3.161-166.</ref> De filii somnio certior factus Anchises errorem suum cognnoscit, et cursus navium ad Italiam dirigitur. Iter facientes multas ad oras naves appellunt multaque pericula sustinent. Tandem ad portum [[Drepanum|Drepani]] naves applicant, quo in loco Anchises a vita discedit tantis periculis fessus — nempe secundum Vergilium, qui contra [[Naevius|Naevium]] et [[Ennius|Ennium]] Anchisam numquam Italiam vidisse marrat.<ref>Casali 2007.</ref>
 
== Notae ==
<references />
{{div col|2}}
<div class="references-small"><references/></div>
{{div col end}}
 
== Bibliographia ==
Line 61 ⟶ 59:
* de Jong, I.J.F. 1989. The Biter Bit. A Narratological Analysis of ''H.Aphr.'' ''Wiener Studien'' 102: 13-26.
* Faulkner, Andrew. 2008. The legacy of Aphrodite: Anchises' offspring in the ''Homeric Hymn to Aphrodite''. ''American Journal of Philology'' 129: 1-18.
* Olson, S. Douglas. 2012. ''The "Homeric Hymn to Aphrodite" and Related Texts: Text, Translation and Commentary.'' Berlin & Boston: Walter de Gruyter.
* Reed, Joseph D. 1995. The Sexuality of Adonis. ''Classical Antiquity'' 14: 317-347
* Rose, H.J. 1924. Anchises and Aphrodite. ''Classical Quarterly'' 18: 11-16.
 
 
[[Categoria:Mythologia Graeca]]