Quantum redactiones paginae "Primum bellum mundanum" differant
Content deleted Content added
m Typo (1K, 10K) |
m bot: simpler formatting per Vicipaedia:Taberna#Formatting of the references section; mutationes minores |
||
Linea 104:
'''Primum bellum mundanum''',<ref>[http://ephemeris.alcuinus.net/archi2005/biographiae/zweig/index.php ''Ephemeris'' 2005],
[http://ephemeris.alcuinus.net/archi2006/nuntius1.php?id=78 2006],
[http://ephemeris.alcuinus.net/inorbe.php?id=489 2008].</ref> vel '''primum bellum orbis terrarum''',<ref>Pavlina Bobic, ''War and Faith: The Catholic Church in Slovenia, 1914–1918'', Balkan Studies Library (Brill Academic Publishing, 2012, ISBN
* [[Civitates oederatae primi belli mundani|Civitates foederatae]]: [[Britanniarum Regnum]], [[Francia]], [[Russia]] [[Consensus triplex|triplici consensu]] coniuncta
* [[Imperia centralia]]: primum [[Germania]], [[Imperium Austro-Hungaricum]], [[Italia]] [[Societas triplex (1882)|societate triplici]] coniuncta; sed Italia, quia Austro-Hungaria se contra pactum gesserat, a societate recessit.
Linea 110:
Quae consociationes et commutatae sunt et creverunt, cum aliae [[civitas sui iuris|civitates]] [[bellum]] committerent. Ad extremum plus quam 70 [[millio]]nes militum, inter quos 60 milliones [[Europaei|Europaeorum]], ad [[arma]] convocati sunt in unum ex maximis bellis umquam gestis.<ref>Bade & Brown 2003:167–168; Keegan 1988:8.</ref> Plus quam 9 [[millio]]nes pugnatorum interfecti sunt. Tam multa caedes facta est propter quod novae [[technologia|artes]] nova [[arma]], sicut [[arma chemica]] a militibus Germaniae, et quidem exitiosiora produxerant, cum pares tutelae, mobilitatis, [[medicina]]e emendationes deessent. Primum bellum mundanum tam cruenta caede commissum est, ut quattuor tantum bella umquam gesta etiam plures occisos numerarent; quo factum est ut variae mutationes [[societas humana|politicae]], nec non [[res novae]] in multis civitatibus belli excidio adfectis initium caperent.
Multas ob causas coepit bellum. Quarum una et quidem diutina fuit [[imperialismus|imperii amplificandi studium]], quod praepotentibus inerat civitatibus Europaeis: [[Imperium Germanicum|Imperio Germanico]], [[Imperium Austro-Hungaricum|Imperio Austro-Hungarico]], [[Italia]]e, [[Imperium Ottomanicum|Imperio Ottomanico]], [[Imperium Russicum|Imperio Russico]], [[Imperium Britannicum|Imperio Britannico]], [[Francia|Reipublicae Francicae]]. Sed ea ipsa causa belli fuit quod [[Franciscus Ferdinandus (archidux Austriae)|Franciscus Ferdinandus]], [[archidux]] [[Austria]]e heresque [[Imperium Austro-Hungaricum|Austro-
Die [[28 Iulii]], Austro-Hungaria Serbiae,<ref>Evans 2004:12; Martel 2003:xii.</ref> Germania [[Belgium|Belgio]], [[Luxemburgum|Luxemburgo]] [[Francia]]eque, ac Russia Germaniae bellum intulerunt. Itinere [[Lutetia]]m Germanorum represso fossisque sclopetariis ductis [[Europa Occidentalis|frons occidentalis]] facta est, in qua [[bellum stativum|stativum]] et [[bellum exhaustivum|exhaustivum]] bellum diu gestum est. In [[Europa Orientalis|orientali]] autem fronte exercitus Russicus cum copiis Austro-Hungaricis prospere pugnavit, sed cum [[Borussia Orientalis|Borussiam Orientalem]] invadere contenderet, a Germanis arctus est. Postquam [[Imperium Ottomanicum]] anno [[1914]] bellum suscepit, apertae sunt frontes in oriente. Deinde Italia et Bulgaria anno [[1915]], denique [[Romania]] anno [[1916]] ad bellum consurrexerunt. Imperium Russicum mense Martio 1917 conlapsum est, et Russia post [[res novae Octobres|res novas Octobres]] eodem anno bellum deposuit. Anno [[1918]] Germani [[incursus vernalis (1918)|incursu]] in frontem occidentalem facto a Foederatis impetibus prosperis repulsi sunt. Etiam copiae [[Civitates Foederatae Americae]] fossas sclopetarias intrare coeperunt. Itaque Germania, quae tunc cives suos seditiosos inpugnabat, indutias die [[11 Novembris]] [[1918]] iniit. Foederati tandem victores bellum confecerunt.
Linea 116:
Domesticae frontis eventus non minus tumultuosi fuerunt quam in acie militari, cum bellatores hominibus rebusque conarentur ad bellum universum uti. Bello finito quattuor imperia ([[Imperium Germanicum|Germanum]], [[Imperium Russicum|Russicum]], [[Imperium Austro-Hungaricum|Austro-Hungaricum]], [[Imperium Ottomanicum|Ottomanicum]]) exsistere desierunt. Civitates quae Germanico et Russico imperiis successerunt multas amiserunt terras, cum Austro-Hungaricum et Ottomanicum imperia omnino diruerentur. Itaque [[geographia]] [[Europa Media|Europae Mediae]] commutata est.<ref>Keegan 1988:7.</ref> [[Confoederatio Nationum]] ad prohibendum aliud certamen tantae magnitudinis constituta est. At in cassum ceciderunt haec quoque consilia, nam [[nationalismus]] Europaeus bello imperiorumque dissolutione amplificabatur. Et Germani, qui se sub iugum missos sentiebant, [[Foedus Versaliis sancitum (1919)|foedere Versaliensi]] adgravati satisfactionem paulatim moliebantur. Quibus de causis evenerunt ea quae postea ad [[secundum bellum mundanum]] inductura essent.<ref>Keegan 1988:11.</ref>
== De nominibus ==
Tempore [[interbellum|interbelli]] hoc bellum variis linguis modo ''bellum mundanum'' modo ''bellum magnum'' appellabatur. Secundo autem magno [[secundum bellum mundanum|bello]] anno [[1939]] conflato opus erat de duobus [[bellum mundanum|bellis mundanis]] loqui. Variis linguis suus cuique mos. Itaque historici Britannici et Canadienses ''First World War'' dicunt, cum [[Americani]] ''World War I'' ('Bellum Orbis Terrarum I') praeferant. Theodisce autem nomen ''Erster Weltkrieg'' primum Septembri 1914 ab [[Ernestus Haeckel|Ernesto Haeckel]], [[philosophia|philosopho]] [[Germania|Germano]], adhibitum est.<ref>Shapiro 2006:329.</ref> ''The First World War'' fuit nomen libri historici a [[Carolus à Court Repington|Carolo à Court Repington]], praefecto et diurnario, anno [[1920]] divulgati.
== Scaena ==
[[Saeculum 19|Saeculo undevicensimo]], maiora imperia Europaea strenue enitebantur, ut [[aequilibrium potestatis]] per [[continens|continentem]] obtinerent, quod iam ante [[1900]] multiplex foederum civilium militariumque complexus effecerat. Haec foedera anno [[1815]] coeperant, in [[Foedus Sanctum|Foedere Sancto]] inter [[Borussia]]m, Russiam, et Austriam. Tum, [[October|Octobre]] [[1873]], [[Otto von Bismarck]], [[cancallarius Germaniae|cancellarius Germanus]], [[Foedus Imperatorum Trium]] ([[Theodisce]] ''Dreikaiserbund'') inter [[monarcha]]s Austro-Hungariae, Russiae, et Germaniae composuit. Hoc foedus autem defecit quia Austro-Hungaria et Russia consiliis in [[Balcania]] consentire non poterant; quo facto, Germania et Austro-Hungaria foedus inter se anno [[1879]] composuerunt, [[Foedus Duplex (1879)|Foedus Duplex]] appellatum. Quod visum est modus quo Germania et Austro-Hungaria pondus Russicum in [[Balcania]] resistere posset, cum [[Imperium Ottomanicum]] debilitari persistebat. Anno [[1882]], expansum est hoc foedus, ut [[Italia]]m comprehenderet, in re quae [[Foedus Triplex (1882)|Foedus Triplex]] facta est.<ref>Keegan 1998:52.</ref>
Linea 126:
Germania [[coniunctio Germana|coniuncta, imperioque anno 1871 condito]], Germanica [[industria]]e et [[oeconomia]]e vis magnopere creverat; quibus fundamentis administratio Gulielmi II a medio [[decennium 190|decennio 190]] usa est ad adsignandas multas [[opes naturales]] et [[oeconomia|oeconomicas]] amplificationi [[Imperialis Classis Germana]]e, ab Admirale [[Alfredus von Tirpitz|Alfredo von Tirpitz]] constitutae, Britannicam [[Classis Regalis|Classem Regalem]] pro dominatu [[oceanus|oceanorum]] [[tellus|orbis terrarum]] aemulantis.
=== Certamina militaria navaliaque ===
Germania, tunc novissima respublica Europaea, multas naves longas fecit, sic [[Imperium Britannicum|Britanniam]], rem publicam maximae potestatis maritimae, commovens.
=== Res Balcaniae ===
Austro-Hungaria [[Serbia]]m in suam dicionem redegit.<!-- . . . -->
=== Insidiae Seraienses ===
Initium belli fuit cum [[Franciscus Ferdinandus]], heres regni Austro-Hungarici, a [[Gabriel Princip|Gabriele Princip]], socio [[Manus Atrae]], [[Seraium|Seraii]] necatus est.
=== Denuntiationes ===
Administratio [[Imperium Austro-Hungaricum|Austro-Hungariae]], post consultationem cum una Germania nec cum Italia, bellum contra Serbiam mox induxit. Tunc, ob multa foedera Europaea, Imperium Russicum bellum contra Austro-Hungriam gerebat; ita alterum Imperium Germanicum Bellum gessit contra Russiam et tandem Francia et Anglia, contra Germaniam. Italia se neutrius partis esse declaravit.
== Bellum ==
=== Bellum mobile ===
Exeunte anno [[1914]] et ineunte [[1915]] copiae Germanicae Belgium ingressae ceperunt praeter portus circa [[Dunquerca]]m et tunc in limites Franciae, [[Lutetia]]m capiendi causa. Nihilominus, apud [[Matrona]]m copiae Francicae una cum Britannicae non solum iis Germanicis repugnaverunt sed eas repulserunt. Simul, copiae Russicae in [[Borussia orientalis|Borussiam]] intraverunt, sed in [[Masuria]] a Germanis repulsi sunt, et Austriaci [[Belgradum]] non ceperunt. Ita limes belli in fossis et vallis inter [[Flandria]]m et [[Rhenus|Rhenum]] et inter [[Borussia]]m, [[Galicia]]m et [[Croatia]]m creatus est. Etiam [[Generis Armenorum occidio]] in Imperio Ottomanico fuit.
=== Bellum stativum ===
Inter annos [[1915]] et [[1917]], non civitates axiales nisi Civitates Confoederatae limites fossarum vallorumque superarunt, et continenter milites impetus fecerunt, sed tunc defensores novum impetum faciebant. Italiae autem descensus in aciem occupavit, quidem multas legiones civitatum axialium et imperium eis reddidit facile iter ad [[vectigal]]ia et munitiones.
[[Revolutio Octobris Russica|Rebus novis Russicis]] mense Novembri [[1917]] factis, Italiani in [[Caput Rectum|Capite Recto]], oppressis a militibus qui antea in orientalibus partibus fuerant, profligati sunt et terga verterunt, neque prius fugere destiterunt quam ad flumen [[Plavis|Plavem]] pervenerunt. Hic restiterunt.
=== Finis belli ===
Anno [[1917]], in Russia [[Revolutio Octobris Russica|Revolutio Octobris]] fuit et [[3 Martii]] [[1918]] [[Instrumentum pacis Bressiciensis]] bellum inter Germaniam et Russiam finivit. Ita Germania non omnes sed multos milites e fronte orientali in Franciam movere potuit. Italiani autem apud [[Victorius Venetorum|Victorium Venetorum]] optime vicerunt. [[Americani]] autem in bellum eodem anno intraverunt. Tunc Civitates Confoederatae maiores copias habebant; itaque Germani superati sunt die [[11 Novembris]] [[1918]] ab [[indutiae|indutis]] [[Compendium|Compendio]].
=== Deliberatio de pace componenda; foedera ===
Victores de pace componenda Lutetiae a die [[18 Ianuarii]] [[1919]] [[Deliberatio de pace componenda Lutetiae facta (1919)|deliberaverunt]]. His deliberationibus factis, quinque foedera composita sunt: [[Foedus Versaliis sancitum (1919)|Versaliis]] cum Germania die [[28 Iunii]] [[1919]]; [[Foedus Sancti Germani in Laya|Sancti Germani in Laya]] in oppido cum [[Austria]] (successore Austro-Hungariae) die [[10 Septembris]] [[1919]]; [[Foedus Noviliaci|Noviliaci ad Sequanam]] cum Bulgaria die [[27 Novembris]] [[1919]]; in [[domus regia|palatio]] [[Foedus apud Trianonum sanctum|Trianon]] cum [[Hungaria]] die [[4 Iunii]] [[1920]]; [[Foedus Suavedriae|Suavedriae]] cum Imperio Ottomanico die [[10 Augusti]] [[1920]].
Linea 203:
* [[Costa Rica]] (ex [[1918]])
== Memoria ==
[[Fasciculus:High Wood cemetery, France.jpg|thumb|[[Monumentum]] Alta Arbor in [[Francia]] situm.]]
[[Monumentum|Monumenta]] memoriae belli dicata in multis milibus [[oppidum|oppidorum]] [[urbs|urbiumque]] erecta sunt. Etiam [[dies memoriae primi belli mundani|Diem memoriae]] decreta est.
== Notae ==
<references />
== Bibliographia ==
* Berghahn, Volker R. [[2003]]. ''Der Erste Weltkrieg.'' Monaci: C. H. Beck. ISBN
* Deutschlandfunk, ed. 1999. ''Feldpostbriefe / Lettres de poilus'' 1914-1918 (Audio CD). Bearbeitung: Peter Lieck, Philipp Schepmann, Cedrik Piquard. Berolini. ISBN
* Farndale, Martin. [[1986]]. ''Western front, 1914–18.'' Londinii. ISBN
* Fellner, Fritz, Heidrun Maschl, et Brigitte Mazohl-Wallnig, eds. [[1994]]. "Der Zerfall der Donaumonarchie in weltgeschichtlicher Perspektive" et "Der Vertrag von St. Germain." In ''Vom Dreibund zum Völkerbund: Studien zur Geschichte der internationalen Beziehungen 1882–1919.'' Monaci: R. Oldenbourg. ISBN
* Ferguson, Niall. [[2001]]. ''Der falsche Krieg: Der Erste Weltkrieg und das 20. Jahrhundert.'' Monaci. ISBN
* Fischer, Fritz. ([[1961]]) [[2000]]. ''Griff nach der Weltmacht.'' Düsseldorf. ISBN
* Fischer, Fritz. [[1970]]. ''Krieg der Illusionen. Die Deutsche Politik von 1911–1914.'' Ed. 2a. Düsseldorf. ISBN
* Geiss, Imanuel, ed. [[1986]]. ''Juli 1914: Die europäische Krise und der Ausbruch des Ersten Weltkrieges.'' Ed. 3a. Monaci. ISBN
* Geiss, Imanuel. [[1991]]. ''Der lange Weg in die Katastrophe: Die Vorgeschichte des Ersten Weltkrieges 1815–1914.'' Ed. 2a. Mopnaci. ISBN
* [[Sebastianus Haffner|Haffner, Sebastian]]. [[2001]]. ''Die sieben Todsünden des Deutschen Reiches im Ersten Weltkrieg.'' Bergisch Gladbach. {{Ling|Theodisce}}
* Hamilton, Richard F., et Holger H. Herwig. [[2004]]. ''The Origins of World War I.'' Cantabrigiae. ISBN
* Hirschfeld, Gerhard, Gerd Krumeich, et Irina Renz, cum Markus Pöhlmann, ed. [[2003]]. ''Enzyklopädie Erster Weltkrieg.'' Paderborn: Ferdinand Schöningh. ISBN
* Hirschfeld, Gerhard, Gerd Krumeich, et Irina Lenz, eds. [[1993]]. ''"Keiner fühlt sich hier mehr als Mensch": Erlebnis und Wirkung des Ersten Weltkrieges.'' Essen. ISBN
* Howard, Michael. [[2005]]. ''Kurze Geschichte des Ersten Weltkriegs.'' Monaci. ISBN
* Keegan, John. [[2003]]. ''Der Erste Weltkrieg. Eine europäische Tragödie.'' Ed. 2a. Reinbek bei Hamburg. ISBN
* Kennan, George F. [[1990]]. ''Die schicksalhafte Allianz: Frankreich und Rußland am Vorabend des Ersten Weltkrieges.'' Coloniae: Kiepenheuer & Witsch. ISBN
* Lichem, Heinz von. [[1986]]. ''Der Tiroler Hochgebirgskrieg 1915–1918 im Luftbild.'' Innsbruck: Steiger. ISBN
* Liulevicius, Vejas Gabriel. [[2002]]. ''Kriegsland im Osten: Eroberung, Kolonisierung und Militärherrschaft im Ersten Weltkrieg 1914–1918.'' Hamburgi. ISBN
* Michalka, Wolfgang Michalka, ed. [[1997]]. ''Der Erste Weltkrieg: Wirkung—Wahrnehmung—Analyse.'' Weyarn: Genehmigte Lizenzausgabe für Seehamer Verlag. ISBN
* Mommsen, Wolfgang J. [[2002]]. ''Der Grosse Krieg und die Historiker. Neue Wege der Geschichtsschreibung über den Ersten Weltkrieg.'' Essen. ISBN
* Mommsen, Wolfgang J. [[2002]]. ''Die Urkatastrophe Deutschlands: Der Erste Weltkrieg 1914–1918''. Ed. 10a. Handbuch der deutschen Geschichte, 17. Stutgardiae. ISBN
* Mommsen, Wolfgang J. [[2004]]. ''Der Erste Weltkrieg—Anfang vom Ende des bürgerlichen Zeitalters.'' Bonnae. ISBN
* Neitzel, Sönke. [[2003]]. ''Blut und Eisen.'' Turici. ISBN 3-85842-448-X. {{Ling|Theodisce}}
* Neitzel, Sönke. [[2008]]. ''Weltkrieg und Revolution.'' Deutsche Geschichte im 20. Jahrhundert, 3. Bebra-Verlag. ISBN
* Piekalkiewicz, Janusz. [[1988]] ''Der Erste Weltkrieg.'' Düsseldorf, Vindobonae, Novi Eboraci: Econ Verlag. ISBN
* Reizler, Kurt. [[1972]]. ''Tagebücher-Aufsätze-Dokumente.'' Conversus a Karl Dietrich Erdmann. Gottingenae. ISBN
* Stevenson, David. [[2006]]. ''1914–1918: Der Erste Weltkrieg.'' Düsseldorf. ISBN
* Stone, Norman. ([[1975]]) [[1998]]. ''The Eastern Front 1914–1917.'' Londinii: Penguin Books. ISBN
* Strachan, Hew. [[2003]]. ''The First World War: Vol. 1: To Arms.'' Oxford University Press. ISBN
* Strachan, Hew. [[2006]]. ''Der Erste Weltkrieg: Eine neue illustrierte Geschichte.'' Monaci: Pantheon Verlag. ISBN
* Tuchman, Barbara. [[2001]]. ''August 1914.'' Ed. 2a. Francofurti: Verlag Fischer. ISBN
* Ulrich, Bernd, et Benjamin Ziehmann, eds. [[1994]]. ''Frontalltag im Ersten Weltkrieg: Quellen und Dokumente.'' Francofurti ISBN
* Wolff, Theodor. [[1984]]. ''Tagebücher 1914–1919: Der Erste Weltkrieg und die Entstehung der Weimarer Republik in Tagebüchern, Leitartikeln und Briefen des Chefredakteurs am "Berliner Tageblatt" und Mitbegründer der "Deutschen Demokratischen Partei."'' 2 voll. Ed. Bernd Sösemann. Boppard am Rhein. ISBN
== Nexus externi ==
{{CommuniaCat|World War I|Bellum Orbis Terrarum Primum}}
* [http://wwi.lib.byu.edu/index.php/Main_Page Archivum Documentorum Belli Orbis Terrarum I,] wwi.lib.byu.edu (Universitas Brigham Young).
* [http://www.greatwar.nl/ Heredium Magni Belli,] www.greatwar.nl (photographemata colorata, picturae, musica).
* [http://www.firstworldwar.com Historia belli multis mediis ostenta,] www.firstworldwar.com.
* [http://www.great-war-assoc.org/gwa_units/5thmar_67.htm Societas Magni Belli,] www.great-war.assoc.org<!--reenacting-->.
* [http://maps.omniatlas.com/europe/19140905/ Tabulae Europaeae per historiam Belli Orbis Terrarum,] maps.omniatlas.com.
{{WWI}}
[[Categoria:Primum bellum mundanum|!]]▼
{{1000 paginae}}
{{Myrias|Historia}}
▲[[Categoria:Primum bellum mundanum|!]]
|