Quantum redactiones paginae "Ottavia" differant

61 octeti amoti ,  3 years ago
m
bot: simpler formatting per Vicipaedia:Taberna#Formatting of the references section; mutationes minores
m (bot: simpler formatting per Vicipaedia:Taberna#Formatting of the references section; mutationes minores)
{{Capsa urbis Vicidata}}
[[FileFasciculus:Rideau Canal Skateway Ottawa.jpeg|thumb|left|Via [[Patinaticum|patinatica]] in hieme super Canalem Veli, cum [[Castello Laureanii]] in fundo.]]
'''Ottavia'''<ref>{{Graesse}}</ref><ref>Vb. adiect.: "Ottaviensis": {{Graesse}}; cf. {{CathHierDiocese|otta|Archidioecesis Ottaviensis}}</ref> sive '''Ottava''',<ref name=NSLO>"Ottava" et vb. adiect. "Ottavensis": Ebbe Vilborg, ''Norstedts svensk-latinska orbok'', editio secunda, 2009.</ref> vulgo ''Ottawa'', est urbs circiter 808&nbsp;000 incolarum et [[caput (urbs)|caput]] [[Canada]]e. Quarta urbs est Canadae, secunda provinciae [[Ontario]]nis. Anno [[1850]] creata est, anno [[2001]] urbs Ottavia ceteraque municipia antiquae Municipalitatis Regionalis Carleton in unum redacta sunt. In valle Ottavensi sita est, in dextra fluminis Ottavorum ripa; illa regio per partem extremum orientem provinciae extenditur. 400 km abest a [[Torontum|Toronto]], 190 a [[Mons Regius|Monte Regio]].
 
 
=== Conditio urbis incipit ===
Prima colonia spectabilis quæ in terris nunc notis ut Ottavia statuitur, saltem apud gentes Europæas, a [[Philemon Wright|Philemone Lignario]] (Anglice: Philemon Wright) condita est septimo Martis die, anno [[1800|mille octingentis]]. Advénit ille cum sua ipsa et aliis quinque familiis, et autem viginti quinque operariis. Coloniam agrariam condiderunt quam nominaverunt Vicum Lignarii, vel Wright's Town, quæ hodie est urbs nomine [[Gatineau|Gatteno]] (quae vulgo dicitur Gatineau), in ripa septentrionale fluminis Ottaviae. Fructus agrarii non sufficiebant ad vicum alendum, et mox arbores colligere cœpit Lignarius ad vendendas pro pecunia. Vidit quod materiam flumine poterat transportare ab valle Ottaviae ad [[Mons Regius|Montem Regium]] et [[Quebecum urbs|Quebecum Urbem]], et dehinc ad [[Europa|Europam]]m. Primum Philemonis Lignarii onus materiæ advénit in Urbem Quebecum anno [[1806|mille octingentis et sex]].
 
Donec negotium Lignarii florebat, ripa meridionalis fluminis Ottaviæ excolebatur. Anno [[1818|mille octingentis duodeviginti]] colonia condita est ubi hodie sunt [[Lebreton Flats|Plateæ Lebretones]]. Via Dives Mons (Anglice ''Richmond Road'') prima strata urbis constituitur.
Modo proportionale habet regio Ottaviæ, apud omnes alias regiones Canadæ, maximum numerum habitantium qui educationem ab universitate acceperunt. Plus quam 9 000 habitantes aut jam habent doctoratum, aut pro eo student.
 
=== [[Schola]]e ===
149 scholae publicae<ref>[http://web.archive.org/web/http://www.ocdsb.ca/General_Info/General.htm Ottawa-Carleton District School Board - General Information]</ref> in urbe sunt. In toto Ottaviæ adsunt præterpropter 69 000 alumnorum in systemate publico, et alii 41 000 qui eunt ad scholas privatas.<ref>[http://web.archive.org/web/http://www2.occdsb.on.ca/ Ottawa-Carleton Catholic School Board]</ref>
 
=== [[Bibliotheca]]e ===
Ottavia habet [[:es:Biblioteca_Pública_de_Ottawa|systema municipale bibliotecarum]] per totam urbem,<ref>[http://web.archive.org/web/http://www.library.ottawa.on.ca/explore/branches/loc_static_f.html Succursales et horaires] - Bibliothèque publique d'Ottawa</ref> et quoque quandam bibliothecam in parlamento ac aliam nationalem.<ref>[http://www.collectionscanada.ca/index-e.html Library and Archives Canada]</ref>
 
=== [[Educatio superior]] ===
Adsunt in urbe tres [[Universitas|universitates]].<ref>[http://www.canadian-universities.net/Universities/Ontario-Ottawa.html Ottawa Universities in Ontario, Canada] - canadian-universities.net</ref> [[Universitas Ottaviensis]] anno [[1848]]<ref>[http://web.archive.org/web/http://www.uottawa.ca/international/students/prospect.html Prospective Students] - University of Ottawa</ref> est condita, et offert cursus in utrisque linguis nationalibus: Anglica et Francogallica. Ibi adsunt 41&thinsp;749 studentes. Praeceptum universitatis est ''Deus scientiarum Dominus est''. Ex anno [[2007]], Universitas Ottaviensis non iam edit diplomata [[Latine]] inscripta.<ref>[http://www.thejohnrobson.com/selective-use-of-latin-gives-us-class/ Fons.]</ref> Universitas Carleton habet circa 23 000 studientium<ref>[http://web.archive.org/web/http://www.carleton.ca/cu/aboutus/factsheet/index.html Fact Sheet] - Carleton University</ref> et [[Universitas Sancti Pauli]] circa mille studentes.<ref>[http://web.archive.org/web/http://www.aucc.ca/can_uni/our_universities/st_paul_e.html Saint Paul University: Our university profile] - Association of Universities and Colleges of Canada.]</ref>
 
== Notae ==
<references />
{{div col|2}}
<div class="references-small"><references/></div>
{{div col end}}
 
== Nexus externi ==
 
{{Urbes Americae Septentrionalis capitales}}
{{Myrias|Geographia}}
 
[[Categoria:Capita]]
[[Categoria:Condita 1850]]
[[Categoria:Ottavia|!]]
 
{{Myrias|Geographia}}
201 868

recensiones