Quantum redactiones paginae "Georgia" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
m bot: simpler formatting per Vicipaedia:Taberna#Formatting of the references section; mutationes minores
Linea 9:
Ab anno [[2013]] Georgiae praeses est [[Georgius Margvelašvili]].
 
== Etymologia ==
[[Fasciculus:St. George Tbilisi Georgia L.Verdzeuli.jpg|thumb|left|[[Georgiani]] sic nuncupati esse, quia [[Georgius (sanctus)|Sanctum Georgium]] venerabantur, dicuntur.]]
[[Europa]]eum vocabulum "Georgia" probabiliter ortum est e Persicā Georgianorum designatione ''gurğān'', quae saeculis undecimo et duodecimo adaptatae sunt viā [[Lingua Syriaca|Syriaci]] vocabuli ''gurz-ān/gurz-iyān'' et [[lingua Arabica|Arabici]] ''ĵurĵan/ĵurzan''. Eius origo clara non est, sed fortasse ad [[Hyrcania]]m, quae Persice گرگان/''gorgān'', scilicet "locus [[lupus|luporum]]", dicitur, referatur. Nomen a [[Expeditio sacra|Crucesignatis]] sicuti "Georgia" redditum est, clare affectum a [[Georgius (sanctus)|Sancto Georgio]] seu [[Georgius Albus|Georgio Albo]] ([[Georgiane]] თეთრი გიორგი), nationali Georgianorum sancto.
Linea 15:
Persicum nomen in [[Linguae Iranicae|Palaeoiranico]] vocabulo ''vrkān'', scilicet "terra luporum", pergit, quod, ex coniecturā, ad [[Mare Caspium|transcaspianum]] [[toponymum]] ''gorgān'' (scilicet Hyrcaniam) refertur, etiam reflectum Armeniace sicuti ''Virk''' (Վիրք) et in fonte classici nominis "[[Regnum Hiberiae|Hiberiae seu Iberiae]]". Persicum nomen etiam [[lingua Russica|Russice]] sicuti ''gurzi'' (гурзи) exeunte [[Medium aevum|Mediaevali]] perihodo adoptatum est, sed postea hoc vocabulum in ''Gruziya'' (Грузия) versum est, quae est forma reflecta nomini Georgiae in numerosis linguis olim in [[Imperium Russicum|Imperio Russico]] adhibitis .
 
Autochthonicum nomen est ''Sakartvelo'' (საქართველო; scilicet, "terra Cartvelianorum"), derivatum e praecipuā mediā Georgicā regione [[Carthlia|Carthliā]]<ref>[https://www.heiligenlexikon.de/ActaSanctorum/Einleitung_Oktober_XI.html Ökumenisches Heiligenlexikon, Einleitung Oktober XI] ubi dicitur "(...) Tempore chalifi Abd-allah, cuius imperio subdita erat Georgia seu Carthlia ,(...)"</ref> (Georgiane ქართლი), relatā e [[saeculum 9|saeculo IX]] et extenso usu referente ad totum Mediaevale [[Regnum Georgianum]] (Georgiane საქართველოს სამეფო) per [[saeculum 13|saeculum XIII]]. Autodesignatio, quā [[ethnos|ethnice]] [[Georgiani]] utuntur, est ''Kartvelebi'' (ქართველები, scilicet "[[Cartveliani]]"). Mediaevalia [[Chronica Georgiana]] (Georgiane ქართლის ცხოვრება) [[eponymus|eponymum]] Cartvelianorum atavum, [[Carthlus|Carthlum]]<ref>[https://books.google.es/books?id=YUQ-AAAAcAAJ&pg=PA10&lpg=PA10&dq=carthlus&source=bl&ots=bxxslcPDyB&sig=wygwExqYqmYkpjAkHZTk9q07w0U&hl=es&sa=X&ved=0CDAQ6AEwAmoVChMI3PHWyJybyQIVRVUaCh1Tzgtu#v=onepage&q=carthlus&f=false History of Armenia: From B. C. 2247 to the Year of Christ 1780 ..., Volumen 1]</ref>, pronepotem de [[Iapheth]], praesentant. Nomen ''Sakartvelo'' (საქართველო) e partibus duabus consistit. Eius radix, ''kartvel-i'' (ქართველ-ი), denotat incolam praecipuae mediorientalis Georgicae regionis Carthliae seu Hiberiae sicuti nota est in fontibus ex [[Imperium Romanum Orientale|Imperio Romano Orientali]].
 
[[Graecia antiquae|Antiqui Graeci]] ([[Strabo]], [[Herodotus]], [[Plutarchus]], [[Homerus]] etc...) et [[Roma antiqua|Romani]] ([[Titus Livius]], [[Cornelius Tacitus|Tacitus]] etc...) ad primaevos occidentales Georgianos sicuti Colchidos et ad orientales Georgianos sicuti Hiberos (Ἴβηρες in aliquibus Graecis fontibus) referunt.
 
== Historia ==
=== Praehistoria ===
[[Fasciculus:Homo Georgicus IMG 2921.JPG|thumb|200px|left|Adumbratio ex ''[[Homo erectus|Hominis erecti Georgici]]'' [[fossile|fossilibus]] [[Dmanisi]]s (Georgiane დმანისი) inventis.]]
Hodiernae Georgiae territorium incolebat ''[[Homo erectus]]'' e [[Palaeolithicum|Palaeolithico]]. Protogeorgicae tribūs [[saeculum 12 a.C.n.|saeculo duodecimo a.C.n.]] primum scripta in [[historia]] apparuerunt.
Linea 26:
[[Archaeologia|Archaeologica]] reperta et mentiones antiquis in fontibus primigeniarum politicarum civitatisque formationum elementa [[metallurgia|metallurgicis]] aurariisque alti gradūs technicis, quae a [[saeculum 7 a.C.n.|saeculo septimo a.C.n.]] et ultra incipere insignita revelant. Revera primigenia [[metallurgia]], ad {{Creanda|ru|Шулавери-Шому|cultura Šulaveri-Šomu|culturam Šulaveri-Šomu}} (Georgiane შულავერი-შომუთეფეს კულტურა) adscripta, in Georgiā per millennium sextum a.C.n. coepit.
 
=== Antiquitas ===
[[Fasciculus:State Museum of History of Georgia (Tbilisi Archaeological Museum) 5.jpg|thumb|left|[[Patera]] [[Antinous|Antinoum]] depingens prope hodiernam [[Tiphlis|Tiphlem]] exhumata in [[Museum Nationale Georgianum|Museo Nationali Georgiano]] (Georgiane საქართველოს ეროვნული მუზეუმი)]]
[[Fasciculus:Colchis and Iberia, VI-III centuries B.C..jpg|thumb|Antiquae Georgicae civitates [[Colchis|Colchidis]] et [[regnum Hiberiae|Hiberiae]] inter annos 500 et 400 a.C.n.]]
[[Aevum Classicum|Perihodos classica]] vidit oriri primigenias Georgicas civitates [[Diauehi|Diauehos]] (Georgiane დიაოხი) [[saeculum 13 a.C.n.|saeculo XIII a.C.n.]]; Colchida (Georgiane კოლხეთი) [[saeculum 8 a.C.n.|saeculo VIII a.C.n.]]; [[Saspires]]<ref>[https://books.google.es/books?id=CNlx7f3IamYC&pg=PA445&lpg=PA445&dq=%CE%A3%CE%B1%CF%80%CE%B5%E1%BD%B7%CF%81%CE%BF%CE%B9&source=bl&ots=usbG0XWm3J&sig=D2hTiqHPzGZX8z32hbcFo_K4FT8&hl=es&sa=X&ved=0ahUKEwimy8W0vaLJAhULPxQKHXW7B_QQ6AEIJDAA#v=onepage&q=%CE%A3%CE%B1%CF%80%CE%B5%E1%BD%B7%CF%81%CE%BF%CE%B9&f=false Polybii Historiarum Tomi VIII Pars I]</ref> (Georgiane სპერი) [[saeculum 7 a.C.n.|saeculo VII a.C.n.]]; et Hiberiam (Georgiane იბერია) [[saeculum 6 a.C.n.|saeculo VI a.C.n.]]. [[saeculum 4 a.C.n.|Saeculo IV a.C.n.]] unificatum regnum Georgianum -primaevum organizatae alti gradūs civitatis exemplum penes regem et aristocraticam hierarchiam- conditum est.
 
In [[Mythologia Graeca|Mythologiā Graecā]] Colchis locus [[vellus aureum|Velleris Aurei]] ab [[Iason]]e et [[Argonautae|Argonautis]] quaesiti in [[Apollonius Rhodius|Apollonii Rhodii]] [[carmen epicum|carmine epico]] [[Argonautica (Apollonius Rhodius)|Argonauticis]] erat. Velleris Aurei incorporatio in mythum fortasse derivata est e locali consuetudine utendi velleribus ad cribrandum pulverem aureum e fluminibus. Nuncupata ab autochthonibus [[Lazica]]<ref>[https://en.wikipedia.org/wiki/Lazica Vicipaedia Anglica]</ref> (Georgiane ეგრისის სამეფო) Colchis etiam campus proelii per [[Bellum Lazicum]]<ref>[https://books.google.es/books?id=LVY6AQAAMAAJ&pg=PT459&lpg=PT459&dq=%22bellum+Lazicum%22&source=bl&ots=0Bn7oZUfSh&sig=VdDBl5L_N-gfXwfkDFbRWpDu4Q0&hl=es&sa=X&ved=0ahUKEwjg6KnLzqLJAhUF1xoKHWa4CVkQ6AEILjAC#v=onepage&q=%22bellum%20Lazicum%22&f=false Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volumen 9, Pars 2]</ref> inter [[Imperium Romanum Orientale|Imperium Byzantinum]] et [[Regnum Sassanidarum|Persiam Sassanidarum]] fuit.
Linea 35:
Postquam [[Imperium Romanum]] suam Caucasicae regionis occupationem anno Domini [[66]] versus vicinum perhostile [[Regnum Parthorum]], quod regionem possidebat, complevit, Georgica regna carptim Romae clientes civitates et socii per paene 400 annos erant. E primis saeculis post Christum natum [[Cultus Mithrae]], [[paganismus|pagana]] credibilia et Zoroastrismus in Georgia communiter colebantur. Anno Domini [[337]] rex [[Mirian III (rex Hiberiae)|Mirian III]] [[Christianismus|Christianismum]] [[Religio civitatis|religionem civitatis]] declaravit, quod magnum stimulum progressioni litterarum artiumque dedit et ultimatim primas egit in formandā unificatā Georgicā natione. A rege Miriane III acceptus Christianismus effective regnum ligavit ad vicinum Imperium Romanum Orientale, quod fortem influxum in Georgiam per paene mille annos exercebat determinandis mutis e praesenti culturali eius identitate{{dubsig}}. Acceptio ad lentum sed certum Zoroastrismi declive adduxit, qui, usque ad [[saeculum 5|saeculum V]] post Christum natum, aliquod sicuti secunda instituta religio in Hiberiā (seu Georgiā Orientali) factus esse videtur et late ibi cultus est.
 
=== Medium Aevum usque ad iniens Novum Aevum ===
[[Fasciculus:Tamar (Vardzia fresco detail).jpg|thumb|left|Regina [[Thamar (regina Georgiae)|Thamar]] [[Medium Aevum|mediaevalis]] Georgianae monarchiae "Aetati Aureae" praesedit. Cuius status sicuti prima femina Georgiam proprio iure regens titulo ''mepe mepeta'' (scilicet "rex regum") asseveratus est.]]
Primaeva regna dissoluta sunt in varias [[Feudalismus|feudales]] regiones ineunte Medio Aevo. Quid fecit facile, ut [[Arabes]] maiorem Georgiae Orientalis partem [[saeculum 7|saeculo VII]] caperent. E saeculo VII usque ad [[saeculum 10|saeculum X]] Georgia [[Cosri|Imperii Cosrici]] pars fuit.
Linea 45:
[[Regnum Georgianum]] (Georgiane საქართველოს სამეფო) suum zenith [[saeculum 12|saeculo XII]] et ineunte [[saeculum 13|saeculo XIII]] attigit. Haec perihodos ubi regnavere inter annos [[1089]] et [[1125]] [[David IV (rex Georgiae)|David IV]], nuncupatus David Constructor (Georgice დავით აღმაშენებელი), et inter annos [[1184]] et [[1213]] eius neptis [[Thamar (regina Georgiae)|Thamar]] (Georgiane თამარი) ample Aetas Aurea Georgiana aut Renascentia Georgiana denominatur. Haec matura Renascentia Georgiana, quae [[Europa]]eae [[Renascentia litterarum|analogae]] antecessit, commoventibus militaribus victoriis, territoriali expansione, et culturali renascentiā in [[architectura|architecturā]], [[litterae|litteris]], [[philosophia|philosophiā]] et [[scientia|scientiis]] depicta est. Aetas Aurea Georgiana magnarum [[cathedralis|cathedralium]], [[Motus romanticus|romanticarum]] [[Poësis|poëseōs]] ac [[litterae|litterarum]] et [[epos|epeos]] "[[Eques pelle pantherina indutus]]"<ref>[https://ka.wikipedia.org/wiki/%E1%83%95%E1%83%94%E1%83%A4%E1%83%AE%E1%83%98%E1%83%A1%E1%83%A2%E1%83%A7%E1%83%90%E1%83%9D%E1%83%A1%E1%83%9C%E1%83%98%E1%83%A1_%E1%83%97%E1%83%90%E1%83%A0%E1%83%92%E1%83%9B%E1%83%90%E1%83%9C%E1%83%94%E1%83%91%E1%83%98 Vicipaedia Georgica]</ref> (Georgice ვეფხისტყაოსანი) haeredium liquit.
 
David Constructor Aetatem Auream Georgianam expulsionem [[Selgiukidae|Selgiukidarum]] [[turcae|Turcarum]] e natione incepit, cum in praecipuo [[Proelium Antiqui|Proelio Antiqui]] (Georgice დიდგორის ბრძოლა) anno [[1121]] vicisset, et Georgicum culturale et politicum pondus ad meridiem versus Armeniam et ad orientem versus Mare Caspium expandit.
 
Annorum undetriginta regnum [[Thamar (regina Georgiae)|Thamaris]], primae feminae Georgiam gubernantis, felicissimum in Georgianā historiā putatur. Thamari titulus "rex regum" (''mepe mepeta'') datus est. In neutralizandā oppositione successit et se energetico externo programmate quod aemularum potentiarum, [[Selgiukidae|Selgiukidarum]] et [[Imperium Romanum Orientale|Byzantii]], collapsione iutum est implicavit. A potente militari manu sustenta Thamar suorum decessorum successūs construere pergere potuit ad consolidandum imperium dominatum in Caucasum, quod extensum est super magnis partibus hodiernarum [[Atropatene (res publica)|Atropatēnēs]], [[Armenia]]e et [[Turcia]]e occidentalis non minus quam partibus septemtrionalis [[Irania]]e, usque ad suam collapsionem ob [[Imperium Mongolicum|Mongolicos]] impetūs per duo decennia post Thamaris mortem anno [[1213]] effectam.
Linea 53:
Regionum rectores, quae partim autonomae manebant, pluries rebelliones fecere. Attamen consequentes Iranianae et [[Imperium Ottomanicum|Ottomanicae]] invasiones localia regna et regiones valde debilitavere. Sicuti assiduorum bellorum et deportationum resultatio, Georgiana populatio ad 250&nbsp;000 incolas exeunte [[saeculum 18|saeculo XIX]] decrevit. [[Georgia Orientalis]] (Georgice აღმოსავლეთი საქართველო), regionibus Carthliā<ref>[https://www.heiligenlexikon.de/ActaSanctorum/Einleitung_Oktober_XI.html Ökumenisches Heiligenlexikon, Einleitung Oktober XI] ubi dicitur "(...) Tempore chalifi Abd-allah, cujus imperio subdita erat Georgia seu Carthlia ,(...)"</ref> (Georgiane ქართლი) et [[Cachetia|Cachetiā]]<ref>[https://books.google.es/books?id=eHgXAAAAYAAJ&pg=PA717&lpg=PA717&dq=Cachetia+Caraia+-cachexia&source=bl&ots=LaF9I5UbHl&sig=fIkikVFU_ezcAIf4SaqWMq5N3wA&hl=es&sa=X&ved=0ahUKEwiB1YyF1NnJAhVEWhQKHWcHDiIQ6AEIJTAA#v=onepage&q=Cachetia%20Caraia%20-cachexia&f=false Linnaea: Ein Journal Für Die Botanik in Ihrem Ganzen Umfange, Volumen 15] ubi dicitur "In deserto Caraia inter flumen Cyrum et Cachetiam sito, in Cachetia et in Armenia"</ref> (Georgiane კახეთი) composita, Iranianae [[Suzerenitas|suzerenitati]] ex anno [[1555]] subiecta fuerant post [[Pax Amaseae|Pacem Amaseae]] (Persice پیمان آماسیه et Turcice ''Amasya Antlaşması'') cum vicinā aemulā Ottomanicā [[Turcia|Turciā]] obsignatam. Mortuo [[Nadir Sachus|Nadiro Sacho]] (Persice نادر شاه) anno [[1747]], ambo regna se ex Iranianā dominatione liberavere et se coniunxere per [[Regnum Cartlico-Cacheticum|personalem unionem]] penes energeticum regem [[Heraclius II (rex Georgiae)|Heraclium II]] anno [[1762]]. Georgiam Orientalem quodammodo corroboravit et eius autonomiam per Iranicam [[Dynastia Zandica|Zandicam]] (Persice سلسله زندیه) perihodon confirmare potuit.
 
=== Georgia intra Imperium Russicum ===
[[Fasciculus:George XII of Georgia.jpg|thumb|left|150px|[[Georgius XII (rex Georgiae)|Georgius XII]] ultimus munere fungens Georgicus monarcha fuit, cuius mors Russicae annexionis principium notavit et Georgianam regalitatem in [[Russia]]m eiici coegit.]]
Anno [[1783]] [[Foedus Georgiae|Foedus]] [[Georgia (urbs)|urbis Georgiae]]<ref>[http://www.wikiwand.com/la/Index_locorum_in_Russia Index locorum in Russia]</ref> ([[Russice]] Георгиевский трактат et [[Georgiane]] გეორგიევსკის ტრაქტატი) primum inter Georgianam civitatem et Imperium Russicum fuit; [[12 Septembris|pridie Idus Septembres]] anni [[1801]] hoc ultimum sibi Georgiam orientalem et anno [[1810]] independentia ultima Georgica territoria annexuit abolitione ecclesiastici patriarchatūs et autocephaliae anno [[1811]] consequente. Anno [[1878]] omnia praesentia Georgica territoria Imperii Russici partem facebant. Anno [[1879]] natus est [[Goridis|Goride]]<ref>[http://orbis-latinus.geog.uni-heidelberg.de/detail.php?id=39649&type=0 Orbis Latinus]</ref> (Georgiane გორი) [[Iosephus Stalin]] suae nationis, Russiae et totius orbis terrarum historiam signaturus.
 
=== Declaratio independentiae ===
[[Fasciculus:Georgien Parlament Unabhängigkeit.jpg|thumb|Declaratio independentiae a Parlamento Georgiano anno [[1918]] proclamata]]
Post [[Primum bellum mundanum|Primum Bellum Mundanum]] et [[Res novae Russiae (1917)|Res Novas Russiae]], die [[22 Aprilis]] anni [[1918]], electa nationalistarum manus activa e [[1890]] et [[mensevici]] independentiam e [[Moscua|Moscuā]] declaravere, ut Georgia formaret cum [[Armenia|Armeniā]] et [[Atropatene (res publica)|Atropatēnā]] [[Res Publica Democratica Foederativa Transcaucasia|Re Publicā Democraticā Foederativā Transcaucasiā]] (Georgice ამიერკავკასიის დემოკრატიული ფედერაციული რესპუბლიკა; Armeniace Անդրկովկասյան Դեմոկրատական Ֆեդերատիվ Հանրապետություն; et [[Atropatenice]] ''Zaqafqaziya Demokratik Federativ Respublikası'') capite Tiphle et die [[26 Maii]] anni 1918 Georgianam civitatem nomine [[Respublica Democratica Georgiana|Rei Publicae Democraticae Georgianae]] (Georgiane საქართველოს დემოკრატიული რესპუბლიკა) restauravere; comitia victa sunt a mensevicis a [[Noë Iordania|Noë Iordaniā]] ductis.
 
=== Georgia intra Unionem Sovieticam ===
[[Fasciculus:Red Army in Tbilisi Feb 25 1921.jpg|thumb|Undecimus [[Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica|Russicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Rei Publicae]] Exercitus Ruber pompam militarem die [[25 Februarii]] anni [[1921]] Tiphle habuit.]]
Die [[25 Februarii]] anni [[1921]] Sovieticae copiae a Georgiano Iosepho Stalin ductae ad finem Rem Publicam Georgianam adduxerunt, incorporantes eam in Unionem Sovieticam anno [[1922]], quamquam Georgiani usque ad [[Augustus|Augustum]] anni [[1924]] resistebant. Initio erat pars [[Foederatio Transcaucasica|Transcaucasicae Socialisticae Foederativae Sovieticae Rei Publicae]], semper capite Tiphle, sed e [[1936]] facta est autonoma sicuti [[Res Publica Socialistica Sovietica Georgiana]] (Georgice საქართველოს საბჭოთა სოციალისტური რესპუბლიკა et Russice Грузинская Советская Социалистическая Республика).
 
=== Georgia post independentiae restaurationem ===
[[Fasciculus:OP13.JPG|thumb|left|[[Res Novae Rosarum]] (Georgiane ვარდების რევოლუცია) anni [[2003]]]]
Post [[perestroika]]m, die [[28 Octobris]] anni [[1990]], prima libera nationalis [[Sovieti]] comitia a nationalisticis partibus victa sunt. Sicuti independens civitas denuo nata ex [[Unio Sovietica|Unionis Sovieticae]] dissolutione die [[9 Aprilis]], post referendum [[31 Martii|pridie Kalendas Apriles]], quod 98.9% Georgianorum independentiae faventium vidit, Georgia nomen Rei Publicae Georgiae adoptavit.
 
Independente Georgiā orti sunt separatistici conflictūs in regionibus Abasciā (Georgiane აფხაზეთი; Abasce Аҧсны; Russice Абхазия et Armeniace Աբխազիա) et [[Alania Meridiana|Alaniā Meridianā]] (Georgiane სამხრეთ ოსეთი; [[Ossetice]] Республикæ Хуссар Ирыстон; et Russice Республика Южная Осетия), quae se independentes proclamavere.
 
Anno [[2004]] Res Novae Rosarum (Georgiane ვარდების რევოლუცია) praesidem [[Michael Saakašvili|Michaëlem Saakašvili]] in munus adduxit, quod simul ulteriorem politicam abitionem a [[Moscua|Moscuā]] causavit. Eodem anno Georgia proprium officiale nomen in "Rem Publicam Georgiam" mutavit.
 
=== Bellum Russo-Georgianum et tempus consecutum ===
[[Fasciculus:Tskhinval after Georgian attack4.jpg|thumb|Via [[Tschinval]]e ([[Ossetice]] Цхинвал sive Чъреба; [[Russice]] Цхинвал; [[Georgiane]] ცხინვალი) post Georgicam bombardationem die [[8 Augusti]] anni 2008]]
Augusto anni [[2008]] novi conflictūs in [[Alania Meridiana|Alaniā Meridianā]] exarserunt profectis Georgianis viribus hanc in regionem et postea Russiā respondente -Russicae copiae in regione ex Unione Sovieticā ad tuendam pacem dissolutione aderant- cum portus [[Phasis (urbs)|Phaseōs]]<ref>[https://es.wikipedia.org/wiki/Fasis#Top.C3.B3nimos Vicipaedia Hispanica]</ref> (Georgice ფოთი), praecipuum strategicum centrum ad distribuendum carburans in Ponto Euxino, bombardatus esset et oppugnatores capti essent. Georgia omnes cives ad arma convocavit declarato statu [[Bellum Georgianum (2008)|belli]]. Pergentibus militaribus actionibus, quae zonam afficiebant, exercitus Russicus copias in Alaniam et Abasciam misit ad opprimendos secessionistas. Insequentibus diebus Russicae actiones certatae areae non restrictae sunt, sed etiam Georgicum territorium involverunt, cum Exercitūs Russici copiae urbem Goridem<ref>[http://orbis-latinus.geog.uni-heidelberg.de/detail.php?id=39649&type=0 Orbis Latinus]</ref> (Georgiane გორი), 90 chiliometra a Tiphle distantem, et urbem [[Phasis (urbs)|Phasin]]<ref>[https://es.wikipedia.org/wiki/Fasis#Top.C3.B3nimos Vicipaedia Hispanica]</ref> (Georgice ფოთი) et alia minora loca occupaverunt, quod Georgianos recedere ad defendendum caput coegit. Prius [[ignistitium|ignistitii]] foedus obsignatum est a Georgiā et Russiā die [[15 Augusti]] anni 2008. Exercitūs Russici summum consilium copiarum recessum e occupatis Georgiae zonis intra dies decem complevisse declaravit, dum Georgiana pars adhuc praesidia inspectionis in suo territorio esse et recessum e portu Phaseōs non complevisse observavit. Parlamentum Georgianum, extraordinariā sessione conventum, statum belli usque ad [[8 Septembris]] anni [[2008]] prorogavit.
 
== Geographia ==
[[Fasciculus:Physica Georgiae tabula.png|thumb|800px|Physica Georgiae tabula.]]
Georgia apud lineam divisoriam inter [[Europa]]m et [[Asia]]m intra [[Caucasus|Caucasi]] regionem sita est. Quia eius territorium plerumque [[Caucasus Maior|Caucasi Maioris]] meridie est, Georgia culturaliter historiceque Europae pars esse generatim putatur.
Linea 83:
Georgia montana et subtropica natio est, 69 700 [[chiliometrum quadratum|km<sup>2</sup>]] lata (cum [[Abascia|Abasciā]] et [[Alania Meridiana|Alaniā Meridianā]]). Natio communes limites terrestres cum nationibus quattuor habet: cum [[Russia|Russiā]] septemtrione (723 [[chiliometrum|km]]), cum [[Atropatene|Atropatēnā]] oriente (322 km), cum [[Armenia|Armeniā]] meridie (164) et cum [[Turcia|Turciā]] autroccidente (252 km). Occidente, natio finitima [[Pontus Euxinus|Ponto Euxino]] est. Hodie, Georgia cum independentistis in provinciis [[Abascia|Abasciā]] et [[Alania Meridiana|Alaniā Meridianā]] confligit, dum autroriente gubernatio [[Atropatene|Atropatēnica]] in suum territorium [[Complexus Monasticus Davidis Garedzensis|Complexum Monasticum Davidis Garedzensis]] ([[Georgiane]] დავითგარეჯის სამონასტრო კომპლექსი et [[Atropatenice]] ''Keşiş dağ məbədi'') integrare reclamat, ex [[Unio Sovietica|Unionis Sovieticae]] collapsione anno [[1991]].
 
Georgia una e tribus nationibus [[Transcaucasia]]e, regionalis [[Caucasus|Caucasi]] divisionis, cum [[Atropatene|Atropatēnā]] et [[Armenia|Armeniā]], est. Natio praecipue montana est, sed sunt nationis regiones aliis amoenitatibus depictae, sicuti [[Oropedium Dzavacheticum|Oropedio Dzavachetico]]<ref>[http://bibdigital.rjb.csic.es/Imagenes/P0056_31/P0056_31_161.pdf Bibdigital] ubi dicitur "(...) var. c) dzawacheticus Ronn. (...) Distr. Achalkalaki (Dzavachetia) prope pag. Gorelovka (...)"</ref> (Georgiane ჯავახეთის ზეგანი), apud limites [[Armenia]]cos. Septemtrione autem limites [[Russia|Russici]] veri naturales limites sunt qui componuntur magno iugo montium, [[Caucasus Maior|Caucaso Maiore]] (Georgiane დიდი კავკასიონი; [[Russice]] Большой Кавказ; et [[Atropatenice]] Böyük Qafqaz Dağları), oppositione cum [[Caucasus Minor|Caucaso Minore]] (Georgiane მცირე კავკასიონი; [[Armeniace]] Փոքր Կովկաս; et [[Atropatenice]] Kiçik Qafqaz Dağları), meridionalem nationis partem occupante. Tertium et quartum [[summum|summum]] altissimum e Caucaso in Georgiā invenitur: [[Schara]] (Georgiane შხარა), 5 058 [[chiliometrum|chiliometra]] alta; et [[Casbekius]] (Georgiane ყაზბეგი et [[Ossetice]] Сæна), 5 047 chiliometra altus.
 
[[Gurges]] [[Spelunca Corvi-Kruberi|Corvi-Kruberi]] (Georgiane კრუბერის გამოქვაბული et [[Russice]] Пещера Крубера-Воронья), in [[Abascia|Abasciā]] sita, profundissimus naturalis [[gurges]] cognitus in mundo est. Qui 2000 metra profunditatis superat.
Linea 91:
Georgia numerosis [[flumen|fluminibus]] et cursibus aquarum transitur. Praecipuum [[Cyrus (flumen)|Cyrus]]<ref>[[Gulielmus Smith (lexicographus)|William Smith]], ed., ''[[Dictionary of Greek and Roman Geography]]'' (Londinii, 1854), lemma [http://www.perseus.tufts.edu/hopper/text?doc=Perseus:text:1999.04.0064:entry=cyrus-geo&highlight=cyrus 'Cyrus']</ref> vel [[Cyrrhus (flumen)|Cyrrhus]]<ref>[[Iohannes Iacobus Hofmannus]], ''[[Lexicon Universale]]'' (1698), lemma [http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/hofmann/hof1/s1069b.html 'Cyrrhus, melius Cyrus']</ref> vel [[Corius]]<ref>Dr. J. G. Th. Graesse, ''[[Orbis Latinus]]'' (1909), lemma [http://www.columbia.edu/acis/ets/Graesse/orblatc.html 'Corius']</ref> ([[Lingua Graeca Antiqua|Palaeograece]] {{polytonic|ὁ Κῦρος}}; [[Lingua Turcica|Turcice]] ''Kura''; [[Lingua Georgica|Georgice]] მტკვარი; [[Atropatenice]] ''Kür''; [[Armeniace]] Կուր; [[Curdice]] ''rûbara kur‎'') est quod cursum 1 515 [[chiliometrum|chiliometra]] longum habet et cuius [[fons fluminis|fons]] [[Turcia]]e boreoriente est, antequam caput Georgicum [[Tiphlis|Tiphlem]] transeat et [[Mare Caspium]] in [[Atropatene|Atropatēnā]] influat. Sunt quoque alia ponderis flumina talia [[Alazani]] (Georgiane ალაზანი et [[Atropatenice]] ''Qanıx'') et [[Phasis (flumen)|Phasis]]<ref>[https://en.wiktionary.org/wiki/%CE%A6%E1%BE%B6%CF%83%CE%B9%CF%82 Victionarium]</ref> (Georgiane რიონი et [[Palaeograece]] Φᾶσις). Verumtamen eorum nullum navigabile est. E [[decennium 200|decennio 200]] [[ergasterium hydroelectricum|ergasteriis hydroelectricis]] instructa sunt.
 
=== Clima ===
[[Fasciculus:Black Sea coast of Georgia (country), with skyline of Batumi on the horizon.jpg|thumb|right|300px|[[Pontus Euxinus|Ponti Euxini]] litus in occidentali Georgiā, cum [[Bathys|Batheos]] [[linea caelestis|lineā caelesti]] in horizonte.]]
Georgiae [[clima]] [[clima subtropicum|subtropicum]] occidente et [[clima mediterraneum|mediterraneum]] oriente est. [[Caucasus Maior|Caucasi Maioris]] iugum variationes moderat quia saepto contra frigidos [[ventus|ventos]] e septemtrionem venientes prodest. Calidus et umidus [[Pontus Euxinus|Ponti Euxini]] [[aër]] faciliter in occidentales litorales planities intrat. Clima secundum distantiam a Ponto Euxino et altitudinem variat. In litorali Ponti Euxini longitudine, ex [[Abascia|Abasciā]] in [[Turcia|Turcicos]] limites, et in regione [[Colchis|Colchide]] dictā (intestinis litoris terris humilibus), dominantes climatis subtropici characteres alta uligo et fortes [[praecipitatio]]nes (e 1 000 in 2 000 mm per annum, Ponti Euxini portus [[Bathys]]<ref>[https://en.wikipedia.org/wiki/Batumi#Early_history Vicipaedia Anglica]</ref> 2 500 mm per annum accipit) sunt. Plurimas [[Arecaceae|arecacearum]] varietates in his regionibus crescunt, ubi [[temperatura]] media e 5 º&nbsp;°C hieme in 22 º&nbsp;°C aestate transit. Orientales Georgiae planities a Ponti Euxini affectionibus montibus clima [[Clima continentale|continentalius]] offerentibus proteguntur. Temperatura aestate mediā inter 20 et 24 º&nbsp;°C est, hieme inter 2 et 4 º&nbsp;°C. Uligo levior et media [[pluviometria]] inter 500 et 800 mm per annum est. [[Clima alpinum]] in orientalibus occidentalibusque montibus est, inter 2 100 et 3 600 m, non minus quam in semiaridā regione super oropedio [[Cambyses (flumen)|Cambysis]]<ref>[http://www.iranicaonline.org/articles/cambysene Encyclopaedia Iranica] ubi dicitur "CAMBYSENE (Latin form of Gk. Kambysēnē) (...) took its name from the Cambyses (modern Iori) river (...)."</ref> (Georgiane იორი et [[Atropatenice]] ''Qabırlı'') austroriente. Altā altitudine, praecipitationes aliquando ter maiores quam in orientalibus planitiebus sunt et nix et gelu per totum annum adsunt.
 
=== Terrae motūs ===
[[Terrae motus|Terrae motūs]] et [[delabaculum|delabacula]] montanis in zonis praecipua minatio vitae et bonis sunt. Ex antiquissimis historicorum seismicae activitatis vestigiis in Georgiā unum suum originem ab anno [[1088]] trahit, cum terrae motus urbes et [[fortalitia]]s destruxit, [[Georgius II (rex Georgiae)|Georgio II]] rege; quod prodesset, apud alia, praetexto dimittendi eius proximo anno. Nuperius, citari potest terrae motus [[Goridis|Goridis]]<ref>[http://orbis-latinus.geog.uni-heidelberg.de/detail.php?id=39649&type=0 Orbis Latinus]</ref> (Georgiane გორი) anno [[1920]] aut delabacula in [[Azaria|Azariā]]<ref>[https://el.wikipedia.org/wiki/%CE%91%CE%B6%CE%B1%CF%81%CE%AF%CE%B1 cf. Neograece Αζαρία]</ref> seu [[Adiaria|Adiariā]]<ref>[http://www.binran.ru/upload/caucasian/pdf/121.%20Apiaceae.pdf Apiaceae.pdf]</ref> (Georgiane აჭარა) anno [[1989]] quae milia hominum Georgiae autroccidente moverunt. Anno [[1991]], duo delabacula multa villagia in mediā septemtrionali Georgiā et in [[Alania Meridiana|Alaniā Meridianā]] destruxerunt.
 
=== Biodiversitas ===
[[Fasciculus:CaucasianOvcharka-Julius.jpg|thumb|[[Canis pastoralis Caucasicus]].]]
Propter altum prospectum et demissam [[latitudo|latitudinem]], Georgia domus circiter milibus [[Species (taxinomia)|specierum]] [[Vertebrata|vertebratorum]] (330 [[aves|avium]], 160 [[piscis|piscium]], 48 [[reptilia|reptilium]] et 11 [[amphibia|amphibiorum]]) est. Magnorum [[carnivora|carnivororum]] numerus silvas incolat, [[ursus arctos|ursi arctoi]], [[lupus|lupi]], [[lynx|lynces]] et [[panthera pardus ciscaucasica|pardi Ciscaucasici]]. [[Phasianus colchicus|Phasianus Colchicus]] [[endemismus|endemica]] Georgiae avis est quae late introducta est per reliquum orbem terrarum sicuti praecipua [[caro ferina]]. Specierum [[invertebrata|invertebratorum]] numerus altissimus esse consideratur sed data per altum publicationum numerum distribuuntur. [[Araneae|Aranearum]] catalogus in Georgiā, verbi gratiā, 501 specierum includit.
Linea 104:
Parum amplius 6 500 specierum [[fungi|fungorum]], inclusis [[lichen]]is formā speciebus, e Georgiā perscriptae sunt, sed hic numerus procul a completo abest. Verus totus nuerus fungicarum specierum in Georgiā apparentium, inclusis nondum perscriptis speciebus, proximus est ut maior sit, datā plerumque acceptā aestimatione ut solum 7% omnium fungorum usque adhuc in toto orbe terrarum inventae sint. Quamquam expeditae informationis quantitas adhuc minima est, primus conatus ad aestimandum fungicarum endemicarum specierum numerum in Georgiā factus est et 2 595 specierum ad tempus identificatae sunt sicuti possibiles endemicis nationis. 1 729 specierum [[plantae|vegetalium]] perscriptae sunt e Georgiā consociatione cum fungis. Verus vegetalium specierum in Georgiā apparentium numerus proximus ut substantialiter maior sit est.
 
== Civilitas ==
[[Fasciculus:Parlamento_de_Kartvelio.jpg|thumb|300px|Aedificii Parlamenti Georgiani conspectus noctu.]]
Ex anni [[1991]] [[Aprilis|Aprili]] independens et [[Consilium Europae|Consilii Europae]] membrum e die [[27 Augusti]] anni [[1999]], Georgia [[respublica praesidentialis]] est. [[Autumnus|Autumno]] autem anni [[2007]], orthodoxus patriarcha monarchiam constitutionalem restaurare proposuit, quod prosperitatis aliquod apud oppositionis lineas accepit, quae moleste auctas praesidis [[Michael Saakašvili|Michaelis Saakašvili]] potestates ferebat. Hic ultimus se magnae Caucasicae dynastiae, [[Bagratidae Georgiani|Bagratidarum]], membrum esse indicavit et munerum possessionem super [[David IV (rex Georgiae)|Davidis Constructoris]] sepulcro instruxit. [[Alania Meridiana|Alaniae Meridianae]] et [[Abascia]]e [[Bellum Georgianum (2008)|eventūs]] postea hanc ideam in recessum relegavere.
Linea 114:
[[Tribunal Supremum]] maximam [[potestas iudicialis|iudicialem potestatem]] constituit. Quod a iudicibus a Parlamento, praeside commendante, quattuor annorum mandato electis componitur. Etiam est [[Tribunal Constitutionale]].
 
=== Rationes externae ===
[[Fasciculus:Nato poster tbilisi.jpg|thumb|upright|Integrationi in [[CFAS]] favens folium murale [[Tiphlis|Tiphli]].]]
Georgia bonas rationes cum suis directis vicinis ([[Armenia|Armeniā]], [[Atropatene|Atropatēnā]] et [[Turcia|Turciā]]) sustinet et membrum est [[Nationes Unitae|Nationum Unitarum]], [[Consilium Europae|Consilii Europae]], [[Syndicatus Mercaturae Mundanae|Syndicatūs Mercaturae Mundanae]], [[Consociatio Cooperationis Oeconomicae Ponti Euxini|Consociationis Cooperationis Oeconomicae Ponti Euxini]], [[Organizatio securitati cooperationique in Europa favendis|Organizationis Securitati Coöperationique in Europa Favendis]], [[Communitas Electionis Democraticae|Communitatis Electionis Democraticae]], [[GUAM Consociatio Evolutionis Democraticae et Oeconomicae|GUAM Consociationis Evolutionis Democraticae et Oeconomicae]] et [[Argentaria Asiana Evolutionis|Argentariā Asianā Evolutionis]]. Georgia etiam politicas, oeconomicas et militares rationes cum [[Iaponia|Iaponiā]], [[Uraquaria|Uraquariā]], [[Res publica Coreana|Coreā Meridianā]], [[Israël]]e, [[Taprobane|Taprobanā]], [[Ucraina|Ucrainā]] et multis aliis nationibus sustinet.
Linea 126:
[[Georgius W. Bush]] primus munus sustinens [[Index praesidum Civitatum Foederatarum Americae|Statunitensis praeses]] qui nationem visitavit factus est. Via ad [[Aëroportus Internationalis Tiphlis Siota Rustaveli|Aëroportum Internationalem Tiphlis]] ducens abhinc agnominata est Via Lata Georgius W. Bush. Die [[2 Octobris]] anni [[2006]], Georgia et [[Unio Europaea]] coniunctam propositionem de consenso textu referente ad Propositionem Actionis inter Georgiam et Unionem Europaeam intra [[Programma Europaeum Vicinitatis]] obsignavere. Propositio Actionis formaliter sessione Concilii Coöperationis inter Unionem Europaeam et Georgiam die [[14 Novembris]] anni [[2006]] [[Bruxellae|Bruxellis]] approbata est.
 
=== Res militares ===
[[Fasciculus:Crucible of cooperation U.S. Marines, Georgians keep Taliban off balance 15.jpg|thumbnail|right|Georgiani milites in [[Afgania|Afganiā]].]]
Georgianae res militares in vires terrestres et aërias ordinantur. Coniunctim Vires Armatae Georgianae nuncupantur. Virium Armatarum Georgianarum missio muneraque in Constitutione Georgiae, Georgianā lege de Defensione et Strategiā Militari Nationali, et internationalibus foederibus quibus Georgia obsignatoria est fundantur. Per Ministri Defensionis ductum auctoritatemque diriguntur.
 
Georgia propemodum mille militum a [[CFAS]] ductis [[Vires Internationales Auxilii et Securitatis|Viribus Internationalibus Auxilii et Securitatis]] ([[lingua Anglica|Anglico]] [[acronymum|acronymo]] ''ISAF'') in [[Afgania|Afganiā]] contribuit, quod eam fecit maximam nationem contributoriam copiarum per capita missioni. Anno [[2015]], unus et triginta milites mortui sunt, omnes in expeditione [[Harxiana]]e ([[Afganice]] et [[lingua Dari|Darice]] هلمند), et 435 vulnerati sunt, inclusis quinque et triginta amputatis.
 
=== Legum exsecutio ===
[[Fasciculus:Tbilisi, Georgia — Georgian Police's new patrol car (3).jpg|thumb|left|Georgianum vigilum autocinetum circumspectorium [[Ford Taurus (sexta generatio)|Ford Taurus Vigilum Interceptrum]].]]
In Georgiā, legum exsecutio a Ministerio Rerum Internarum conducitur et praebetur. Recentibus annis, Sectio Vigilum Circuitorum Ministerii Rerum Externarum Georgiae radicalem transformationem experta est, cum [[vigil]]es nunc aliquae praecipua munera quibus antea dicatae independentes agenturae fungerentur absorbuissent. Apud nova munera quibus vigiles funguntur sunt limitum securitas et telonialia munera et contractam securitatis provisio; hoc ultimo munere dedicati "vigiles securitatis" fungitur. Explorationis collectio pro nationali securitate nunc Servitii Exploratorii Georgiani responsalitas est.
Linea 140:
Nova vis ''Patruli'' primum [[aestas|aestate]] anni [[2005]] ad commutandos vigiles viatorios, vim de pervulgatā corruptione accusatam, introducta est. Vigiles numeri emergentiae 002 diaconiam anno [[2004]] introduxerunt.
 
=== Iura humana ===
[[Iura humana]] in Georgiā nationis [[constitutio]]ne praestantur. Est independens publicus iurum humanorum defensor a Parlamento Georgiano electus qui talia iura exsequi certum efficiat. Georgia Conventionem Marginalem de Protectione Minoritatum Nationalium anno [[2005]] ratam fecit. [[Organizatio re publica vacans|Organizatio re publicā vacans]] "Tolerance", in suā alternativā relatione de impletione, loquitur de celere deminuente numero [[Lingua Atropatenica|Atropatēnicarum]] scholarum et de casibus designandorum gymnasiarchorum non [[Atropatenice|Atropatēnice]] loquentium.
 
Gubernatio reprehensa est propter suum allegatum usum excessivae vis diprotestere [[26 Maii]] anni [[2011]] cum demonstrantes a [[Nina Burjanadze|Ninā Burjanadze]], apud alios, ductos [[gasium lacrimogenum|gasio lacrimogeno]] et [[glans cummea|glandibus cummeis]] dispersit postquam [[Via Lata Rustaveli|Viam Latam Rustaveli]] diei independentiae pompae expedire recusarent quamquam demonstrationis permissus expletus erat et quamquam oblatum erat alternativum locum eligere. Iurum humanorum activistae demonstrationes pacificas esse affirmavere, gubernatio autem multos demonstrantes personatos et gravibus baculis ac [[ampulla Molotoviana|ampullis Molotovianis]] armatos esse ostendit. Georgianae oppositionis dux Nina Burjanadze accusationes de destinando [[praxicopēma]]te infundatas esse et demonstrantium actiones legitimas esse dixit.
 
=== Symbola nationalia ===
==== Vexillum ====
[[Fasciculus:Flag of Georgia.svg|thumb|200px|Vexillum Georgiae.]]
Georgianum [[vexillum]] nationale sive vexillum crucum quinque restituta est usui officiali die [[14 Ianuarii]] anni [[2004]], post interregnum circiter 500 annorum. Antea regni Mediaevalis Georgiani vexillum fuit.
==== Insigne ====
[[Fasciculus:Georgia_coa.png|150px|thumb|left|Insigne Georgiae.]]
Georgiae [[insigne]] adoptatum est [[1 Octobris|Kalendis Octobribus]]. Partim fundatum est in insigni Mediaevali dynastiae regiae [[Bagratidae Georgiani|Bagratidae Georgianae]].
Linea 157:
Eius [[sententiola]] dicit [[Georgice]] ძალა ერთობაშია (scilicet "vis in unitate").
 
==== Hymnus nationalis ====
[[Tavisupleba]] (scilicet "libertas"), litteris Georgianis თავისუფლება, est Georgiae [[hymnus nationalis]].
Novus hymnus Georgicus adoptatus est die [[23 Aprilis]] anni [[2004]], exacte quinque mensibus post praesidis [[Eduardus Ševardnadze|Eduardi Ševardnadze]], antiqui ministri rerum externarum [[Unio Societica|Unionis Sovieticae]], dimissionem.
 
== Divisio administrativa ==
Divisio administrativa Georgiae valde centralizata est. Georgia superiori gradū divisa est in [[regio]]nes novem (Georgiane მხარეები), in [[respublica|respublicas]]s autonomas (Georgiane ავტონომიური რესპუბლიკა) duas et in [[caput (urbs)|caput]] [[Tiphlis|Tiphlem]], quod etiam regionis statū fruitur. Medio gradū inveniuntur [[municipium|municipia]] (seu [[raio]]nes seu [[districtus|dictrictūs]]) 73 et locali gradū circiter mille [[oppidum|oppida]] et communitates rusticae sunt.
 
=== Binae respublicae autonomae: Adiaria et Abascia ===
[[Fasciculus:Locus Abasciae et Azariae in Georgia.png|thumb|Loci rerumpublicarum autonomarum [[Azaria]]e seu [[Adiaria|Adiariae]]e<ref>[http://www.binran.ru/upload/caucasian/pdf/121.%20Apiaceae.pdf Apiaceae.pdf]</ref> et [[Abascia]]e intra Georgiam.]]
Sunt duae respublicae autonomae intra Georgiam: [[Azaria]]<ref>[https://el.wikipedia.org/wiki/%CE%91%CE%B6%CE%B1%CF%81%CE%AF%CE%B1 Confer Neograece Αζαρία].</ref> seu [[Adiaria]]<ref>[http://www.binran.ru/upload/caucasian/pdf/121.%20Apiaceae.pdf Apiaceae.pdf]</ref> (Georgiane აჭარა), capite [[Bathys|Bathei]] (Georgiane ბათუმი), et [[Abascia]] (Georgiane აფხაზეთი; [[Abasce]] Аҧсны; [[Russice]] Абхазия; et [[Armeniace]] Աբխազիա), capite [[Dioscurias|Dioscuriā]] (Georgiane სოხუმი; [[Abasce]] Аҟәа; [[Russice]] Сухум sive Сухуми; et [[Armeniace]] Սուխում). Abascia a [[rectio|gubernatione]] foederali non regitur sed, [[Russia|Russiā]] et fere sine internationali agnitione iuvante, regitur a factione separatistica. Reverā ibi est continuus status extraordinarius. Politica Abasciae instabilitas et antigeorgianus regionalis gubernationis habitus ut amplius 250&thinsp;000 Georgianorum e territorio fugerent praeterea adduxit, quare compositio ethnica et [[populositas]] totalis significative modificata est. Quamobrem nullae fidae [[statistica]]e promptae de Abasciae populositate.
 
Etiam in Azariā fuerunt, [[Dissolutio Unionis Sovieticae|Unione Sovietica dissoluta]], separatisticae inclinationes. Nihilominus, fuit gubernatio Georgiana media qui{{dubsig}} rursus magnopere regionem in Georgianam civitatem integraverunt.{{dubsig}} Azaria Georgianae reipublicae autonomicae status habet.
 
=== Regiones novem ===
Regiones inter [[1994]] et [[1996]] praesidiali decreto introductae sunt. Quae temporariae sunt donec secessionistica [[Abascia]]e (Georgiane აფხაზეთი; [[Abasce]] Аҧсны; [[Russice]] Абхазия; et [[Armeniace]] Աբխազիա) et [[Ossetia Meridionalis|Ossetiae Meridionalis]] ([[Ossetice]] Республикæ Хуссар Ирыстон, [[Russice]] Республика Южная Осетия, [[Georgianice]] სამხრეთ ოსეთი) problemata solverentur. Velut administativus quarum dux commissarius civitatis (Georgice სახელმწიფო რწმუნებული), informaliter [[gubernator]] nuncupatus, factus est. Qui a Praeside eligitur et dimittitur. Regiones vicissim in [[municipium|municipia]] (Georgiane მუნიციპალიტეტი) nonnulla subdivisae sunt. Ossetia Meridionalis administrative ad regionem [[Carthlia Inferior|Carthliam Inferiorem]]<ref>[http://www.biodiversity-georgia.net/index.php?taxon=Helodrilus%20cartlicus Georgian Biodiversity Database], ubi dicitur "Helodrilus cartlicus."</ref> (Georgiane შიდა ქართლი) pertinet, attamen, sicuti Abascia, extra Gubernationis Centralis temperationem et penes haud agnitam internationalem temperationem est, quamquam [[Russia]] gubernationem separatisticam adiuvat.
[[Fasciculus:Divisio administrativa Georgiae.png|thumb|center|800px|Divisio administrativa Georgiae.]]
Linea 258:
|}
 
=== Medius administrativus gradus: urbes et municipia ===
{{Vide-etiam|Catalogus municipiorum Georgianorum}}
<center>[[FileFasciculus:Municipia Georgiae.png|thumb|center|600px|Municipia Georgiae.]]</center>
Regiones et respublicae autonomae vicissim divisae sunt in [[municipium|municipia]] (seu [[raio]]nes seu [[districtus|districtūs]]) 67 et sex urbes independentes ([[Georgice]] დამოუკიდებელი ქალაქი); [[Tiphlis|Tiphlem]]<ref>"Tephlis, Telphis, Tiphlis: ''Teflis''" {{Google books|PelXAAAAcAAJ|vide indicem}}</ref><ref>Verba adiectiva "Tephlisensis, Tiphlitanus": {{CathHierDiocese|4t48|Tiflis}}; "Tephlisensis" {{Google Books|8rM3AAAAIAAJ|vide p. 408}}; "Tiphlisensis" multo saepius, e.g. {{Google Books|L-cTAAAAIAAJ|p. 29}}, etiam ab universitate adhibitum in serie ''Publicationes universitatis Tiphlisensis'' anno [[1920]] incepta {{Google Books|YgwVAAAAIAAJ|vide p.275}}</ref> (Georgiane თბილისი), [[Cytaea (urbs)|Cytaeam]]<ref>[http://orbis-latinus.geog.uni-heidelberg.de/detail.php?id=28562&type=0 Orbis Latinus]</ref> (Georgiane ქუთაისი), [[Rusthavium]]<ref>[https://www.heiligenlexikon.de/ActaSanctorum/Einleitung_Oktober_XI.html Acta Sanctorum Octobris] ubi dicitur "Exstare etiamnum aiunt columnam, in qua degerit sanctus Antonius. Sepultus est in ecclesia monasterii a se conditi, quo deinceps sedem suam transtulit episcopus Rusthaviensis, diruto Rusthavio, (...)1) Wakhoucht, Descript. geogr. de l'lberie, pag. 303, 305. 2) Klaproth, Voyage au Caucase et en Georgie, tom. II, p. 67. 3)Muraviev, Januar. pag. 394 et seq. (...)"</ref> (Georgiane რუსთავი), [[Phasis (urbs)|Phasida]]<ref>[https://es.wikipedia.org/wiki/Fasis#Top.C3.B3nimos Vicipaedia Hispanica]</ref> (Georgiane ფოთი), [[Bathys|Bathyn]]<ref>[https://en.wikipedia.org/wiki/Batumi#Early_history Vicipaedia Anglica]</ref> (Georgiane ბათუმი) et [[Dioscurias|Dioscuriada]]<ref>[[:en:Sukhumi#History]]</ref> (Georgiane სოხუმი).
 
=== Inferior (localis) gradus administrativus ===
Hoc gradū inveniuntur:
* Urbes ([[Georgice]] ქალაქი) 55, quae ad [[Catalogus municipiorum Georgianorum|Raiones]] pertinent;
Linea 270:
* Oppidula 165.
 
== Demographia ==
[[Fasciculus:Qartvelebi poloneti.jpg|thumb|left|Georgiani iuvenes [[superindumentum Circassicum|superindumento Circassico]] ([[Georgice]] ჩოხა seu ტალავარი), traditionali vesti, induti.]]
Sicuti pleraeque [[gentes Caucasicae]], Georgiani praecipuis [[ethnos|ethnicis]] [[Europa]]e et [[Asia]]e categoriis non insunt. [[Lingua Georgiana]], pervasivissima apud [[Linguae Cartvelianae|Linguas Cartvelianas]], nec [[Linguae Indoeuropaeae|Indoeuropaea]] nec [[Linguae Turcicae|Turtica]] nec [[Linguae Semiticae|Semitica]] est. Praesens Georgiana seu Cartveliana natio orta esse creditur e fusione inter aborigines seu [[indigenae|autochthonicos]] incolas et [[immigratio|immigrantes]] qui se ad [[Transcaucasia|Caucasum Meridionalem]] ez [[Anatolia]]e directione remotā [[antiquitas|antiquitate]] movere. Antiqua [[Iudaei|Iudaica]] [[Flavii Iosephi]] [[chronica]] mentionem fecere Georgianorum sicuti Iberes qui etiam nuncupati Thobel Tubal sunt.
 
Ethnici Georgiani circiter 84% hodiernarum Georgianorum incolarum 4 661 473 (secundum aestimationem Iulii anni [[2006]]) constituunt. Inter alia [[ethnos|ethnē]] [[Abasci]], [[Osseti]], [[Armenii]], [[Atropatenici]], [[Graeci Pontici]] (hic in [[Graeci Caucasici|Graecos Caucasicos]] et [[Urumi|Urumos]] haud [[Turcae|Turcas]] se putantes divisi), [[Iudaei]] et [[Russi]] sunt. [[Iudaei Georgiani]] una inter antiquissimas Iudaicas communitates in toto orbe terrarum sunt.
Linea 282:
Anni [[1989]] census 341 000 ethnicorum [[Russi|Russorum]] aut 6,3% incolarum, 52 000 [[Ucraini|Ucrainorum]] et 100 000 [[Graeci|Graecorum]] in Georgiā retulit. E [[1990]], 1,5 miliones Georgianorum nationalium reliquere. Saltem, milio immigrantium e Georgiā legaliter aut illegaliter in [[Russia|Russiā]] vivunt. Index migrationis certus -4,54 est, exclusis Georgianis nationalibus qui peregri vivunt. Georgia attamen ab immigrantibus e toto orbe terrarum per suam independentiam habitata est. Secundum anni 2006 statisticas, Georgia plerosque immigrantes e [[Turcia|Turciā]] et [[Res publica popularis Sinarum|Sinis]] accipit.
 
=== Religio ===
{{multiple image|perrow = 3|total_width=300
| image1 = St. Peter & Paul cathedral, Tbilisi (B).jpg |width1=200|height1=200
Linea 289:
| image4 = Patriarchal Cathedral of Sioni, Tbilisi.jpg|width4=400|height4=260
| footer = [[Cathedralis Sancti Petri et Sancti Pauli]] ([[Ecclesia Catholica]]), [[Synagoga Tiphlis]] ([[Religio Iudaica]]), [[Meschita Tiphlis]] ([[Religio Islamica]]) et [[Cathedralis Sionis Triphlis|Cathedralis Sionis]] ([[Ecclesia Orthodoxa]]).}}
Plerique Georgiae incolae (83,9% anno [[2002]]) [[Ecclesia Orthodoxa|Christianismum Orthodoxum]] colunt. [[Ecclesia Orthodoxa Apostolica Georgiana]] (Georgiane ქართული მართლმადიდებელი და სამოციქულო ეკლესია) una apud antiquissimas Christinas Ecclesias in toto orbe terrarum est et suam apostolicam conditionem a [[Andreas (apostolus)|Sancto Andreā]] asserit. Primā [[saeculum 4|saeculi IV]] parte, [[Christianismus]] sicuti religio civitatis in [[Regnum Hiberiae|Hiberiā]] (in praesenti [[Carthlia|Carthliā]]<ref>[https://www.heiligenlexikon.de/ActaSanctorum/Einleitung_Oktober_XI.html Ökumenisches Heiligenlexikon, Einleitung Oktober XI] ubi dicitur "(...) Tempore chalifi Abd-allah, cuius imperio subdita erat Georgia seu Carthlia ,(...)"</ref> seu Georgiā Orientali) adoptatus est gratiā missionarii operis a [[Christiana Georgiana|Christianā Georgianā]] [[Cappadocia|Cappadociā]] facti. Ecclesia [[autocephalia]]m per [[Medium aevum|Medium Aevum]] adepta est; quae, [[Unio Sovietica|Russis]] nationem regentibus, abolita, a [[Patriarchatus Oecumenicus Constantinopolitanus|Patriarchatu Oecumenico Constantinopolitano]] anno [[1990]] reposita et omnino agnita est.
 
Specialis [[Ecclesia Orthodoxa Apostolica Georgiana|Ecclesiae Orthodoxae Georgianae]] status officialiter in [[Constitutio]]ne Georgianā et anni [[2002]] [[Concordatum|Concordato]] agnoscitur, quamquam religiosa instituta a civitate separata sunt et omnes cives libertatem cultūs habet.
Linea 299:
Praeter traditionales religiosas ordinationes, Georgia saecularia et irreligiosa societatis segmenta non minus quam significativam portionem religiose affiliatorum hominorum qui active suam fidem non colunt servat.
 
=== Praecipuae Georgiae urbes ===
{| class="infobox" style="text-align:center; width:100%; margin-left:0px; font-size:85%"
|-
Linea 330:
</center>
 
== Oeconomia ==
[[Fasciculus:Georgia GDP, PPP (constant 2005 international $).png|thumb|225px|Georgiae [[PDG]] constantibus pretiis ex anno [[2005]] ( [[Milliardum|milliardis]] [[Dollarium Civitatum Foederatarum|dollariorum Statunitensium]] secundum [[Argentaria mundana|Argentariae Mundanae]] data).]]
Georgiae [[cuprum|cupri]], [[manganum|mangani]] et, limitatius, [[carbo]]nis opes sunt. [[Energia hydroelectrica|Hydroelectrica]] productio ponderis est. Eius [[Proventus domesticus grossus|PDG]] per capita 5 400 [[Dollarium Civitatum Foederatarum|dollariorum Statunitensium]] anno [[2011]] erat. Georgia 2 189 [[Milliardum|milliarda]] [[Dollarium Civitatum Foederatarum|dollariorum Statunitensium]] anno [[2011]] exportavit. Apud praecipuas eius merces exportatas [[vehiculum|vehicula]], [[laetamen|laetamina]], [[nux|nuces]], [[fresa]], [[aurum]] et [[cuprum]] rude sunt. Haec anno [[2011]] 7 058 [[Milliardum|milliarda]] [[Dollarium Civitatum Foederatarum|dollariorum Statunitensium]] anno [[2011]] importavit. Apud praecipuas merces importatas [[Fomes fossilis|fomites fossiles]], [[vehiculum|vehicula]], [[machina]]s, [[granum|grana]] ac alia agraria producta, non minus quam [[pharmaceutica|pharmaceutica]] producta sunt.
 
== Infrastructura ==
=== Media communicationis ===
[[Televisio]], [[commentarium|commentaria]] et [[diarium|diaria]] omnia in Georgiā geruntur et a publicis et a [[lucrum|lucrativis]] [[collegium (ius)|corporationibus]] quae a [[Praeconium mercatorium|praeconio]], [[subnotatio]]ne et aliis reditibus ad venditiones relatis pendent. [[Constitutio]] Georgiae [[Libertas loquendi|libertatem sermonis]] praestat. Sicut natio in transitione, Georgicum mediorum systema sub transformatione est.
 
Linea 342:
Magna Georgianarum domorum [[percentatio]] televisionem habet et plerique [[radiophonia|radiophonum]] habent. Pleraeque Georgianae societates mediorum communicationis suas sedes in capite et maximā urbe, [[Tiphlis|Tiphlem]], habent.
 
=== Vectura ===
[[Fasciculus:E60 Sakartvelo.jpg|left|thumb|Viridis transitūs significatio in [[autovia|autoviā]] [[Via europaea E60|ს 1]], sic eam denotans.]]
Hodie [[vectura]] in Georgiā ope [[ferrivia]]e, [[via]]rum, [[navis|navium]] et [[aëroplanum|itineris aërei]] praebetur. In [[Caucasus|Caucaso]] et apud [[Pontus Euxinus|Ponti Euxini]] litus sita, Georgia praecipua civitas est per quam energiae importationes ad [[Unio Europaea|Unionem Europaeam]] ex vicinā [[Atropatene|Atropatenā]] transeunt. Traditionaliter civitas in praecipuo itinere [[mercatura|mercatorio]] e Septemtrione in Meridiem inter [[Russia Europea|Russiam Europaeam]] et [[Asia occidentalis|Asia Occidentalem]] ac [[Turcia]]m sita erat.
Linea 352:
Aëria et maritima vectura in Georgiā evolvitur, cum hac primā praecipue uterentur plerique viatores et esset haec ultima oneribus. Georgia in praesenti quattuor internationales [[aëroportus|aëroportūs]] habet; quorum maximus est longe [[Aëroportus Internationalis Tiphlitanus Siota Rustaveli]] ([[Georgice]] თბილისის შოთა რუსთაველის სახელობის საერთაშორისო აეროპორტი), societatis aëronauticae [[Georgian Airways]] (Georgice ჯორჯიან ეარვეისი) centrum, quae conexūs cum multis magnis Europaeis urbibus offert. Alii aëriportūs in hac natione valde subevoluti sunt aut programmato commeatū carent, quamquam, nuperrime, conatūs perfecti sunt ad solvenda ambo problemata. Est [[portus|portuum]] numerus iuxta Georgianum [[Pontus Euxinus|Ponti Euxini]] litus, quorum maximus et occupatissimus est Portus [[Bathys|Batheos]]; etsi haec urbs ipsa statio balnearis est, eius portus praecipuum onerum terminale in Caucaso est et crebro eo utitur vicina [[Atropatene (res publica)|Atropatenē]] sicuti transitūs loco ad efficiendam energeticam perlationem versus Europam. Programmatae et conductae diaconiae navis traiectoriae viatoribus Georgiam [[Ucraina]]e et [[Turcia]]e conectunt.
 
=== Educatio ===
[[Fasciculus:Classical School No.1 of Tbilisi, Georgia.jpg|thumb|right|Schola Publica Numero 1 Tiphlisensis.]]
[[Fasciculus:Tbilisi, Georgia — Tbilisi State University, I Corpus's front view.jpg|thumb|right|[[Universitas Tphilisensis|Universitatis Tphilisensis]] Corpus I.]]
Linea 361:
[[Tiphlis]] praecipua Georgici educativi systematis arteria facta est, praesertim cum [[Respublica Democratica Georgiana|Primae Reipublicae Georgianae]] creatio anno [[1918]] modernorum, [[lingua Georgiana|Georgicophonorum]] educativorum institutorum conditionem permisisset. Tiphlis domus aliquot praecipuis educationis superioris institutis in Georgiā est, praeprimis [[Universitas Publica Medica Tiphlitana|Universitati Publicae Medicae Tiphlitanae]] (Georgice თბილისის სახელმწიფო სამედიცინო უნივერსიტეტი), quae sicuti Institutum Medicum Tiphlitanum anno [[1918]] condita est; [[Universitas Tphilisensis|Universitati Tphlisensi]]<ref>[https://en.wikipedia.org/wiki/Tbilisi_State_University Vicipaedia Anglica]</ref> (Georgice ივანე ჯავახიშვილის სახელობის თბილისის სახელმწიფო უნივერსიტეტი), quae condita est anno [[1918]] et manet antiquissima universitas in totā Caucasi regione. Circiter cum 35 000 studentium adscriptorum, facultatis et synergorum numerus in Universitate Tiphlisensi propemodum 5 000 est. Georgiana praecipua et maxima technica universitas, [[Georgiae Universitas Rerum Technici]]<ref>[https://en.wikipedia.org/wiki/Georgian_Technical_University Vicipaedia Anglica]</ref> (Georgice საქართველოს ტექნიკური უნივერსიტეტი), non minus quam [[Universitas Georgiae (Tiphlis)|Universitas Georgiae]] (Georgice საქართველოს უნივერსიტეტი), [[Universitas Caucasi]] (Georgice კავკასიის უნივერსიტეტი) et [[Universitas Libera Tiphlisensis]] (Georgice თავისუფალი უნივერსიტეტი) etiam [[Tiphlis|Tiphli]] sunt.
 
=== Salus et opitulatio socialis ===
Gubernatio Georgica nunc curationem medicam cuius pecunia a civitate suppeditatur fere ad 90% Georgianorum 4,5 [[millio]]num praebet. Sed oeconomici periti [[Tiphlis|Tiphli]] se utrum civitatis conatūs praebendae universalis curationis medicae aerarium urgeant rogant.
 
Linea 368:
Periti ut primariam curationem medicam augere gubernationem altum sumptum tractationis nosocomialis limitare et morborum praeventionem per praevias diagnoses amplificare permitteret plerumque concurrunt. Sed strategiae cohortandorum Georgianorum ut primariae curationi medicae -campo haud localiter propter eius peritiam noto- confidant sicuti opus nondum satis progressum manet.<ref>[http://www.eurasianet.org/node/75446 eurasianet.org: Georgia: Healthcare Costs Making Health Ministry Wheeze]</ref>
 
== Cultura ==
[[Fasciculus:A page from a rare 12th century Gelati Gospel.jpg|300px|thumb|Pagina e raro [[saeculum 12|saeculi XII]] Gelatiensi [[evangelium|evangelio]] [[Nativitas Iesu|Nativitatem Iesu]] depingens in [[Museum Artis Georgiae|Museo Artis Georgiae]] [[Tiphlis|Tiphli]].]]
Georgica [[cultura]] per annorum milia evoluta est, conditis [[Regnum Hiberiae|Hibericā]] et [[Colchis|Colchicā]] [[civilizatio]]nibus, quae perrexit, ascenso unificato [[Regnum Georgianum|Regno Georgiano]], regente unicā [[monarchia|monarchiā]] [[Bagratidae Georgiani|Bagratidā]]. Georgica cultura [[res classicae|litterarum classicarum]], [[ars|artium]], [[philosophia]]e, [[architectura]]e ac [[scientia]]e aetate aureā et renascentiā [[saeculum 11|saeculo XI]] fructa est.
Linea 378:
Georgia propter locupletem [[laographia]]m, unicam traditionalem musicam, theatrum, cinematographiam et artem nota est. Georgiani celebres sunt propter suum musicae, saltationis, theatri et cinematographiae amorem. [[Saeculum 20|Saeculo XX]] fuere incliti Georgiani pictores tales [[Nicolaus Pirosmani]], [[Vladimirus Gudiašvili]] et [[Hellena Achvlediani]]; [[ballatio]]nis [[choreographia|choreographi]] tales [[Georgius Balanchine]], [[Vachtangus Čabukani]] et [[Christiana Ananiašvili]]; poëtae tales [[Galaction Tabidze]], [[Vladimirus Asatiani]] et [[Muchranus Mačavariani]]; et theatrici ac cinematographici dispositores tales [[Robertus Sturua]], [[Tengiz Abuladze]], [[Georgius Daneliya]] et [[Otar Iosseliani]].
 
=== Architectura et artes ===
Georgiana [[architectura]] multas per [[civilizatio]]nes affecta est. Sunt aliquot dissimilia architecturalia genera [[Castellum mediaevale|castellis]], [[turris|turribus]], aliis [[Fortalitia|fortalitiis]] et [[ecclesia|ecclesiis]]. Suaniae Superioris [[fortalitia]]e, et oppidum [[castellum mediaevale|castellare]] [[Satili]] (Georgice შატილი) in [[Chevsurethia|Chevsurethiā]]<ref>[http://cichorieae.e-taxonomy.net/portal/cdm_dataportal/taxon/48a756f0-96c3-4373-b64f-6e5e329edcb2/synonymy Cichorieae Portal] ubi dicitur "Georgia. Chevsurethia, Archoti, in viciniis p. Amga, in pratis subalpinis, 1800 m s. m"</ref> (Georgice ხევსურეთი), aliquae elegantissimorum exemplorum de [[Medium aevum|medaevali]] Georgicā castellari architecturā sunt. Apud alios significativos architecturales Georgiae aspectūs [[via lata]] [[Siota Rustaveli]] (Georgice რუსთაველის გამზირი), genere Hausmanniano, [[Tiphlis|Tiphli]] et Centrum Historicum sunt.
[[Fasciculus:Changing skyline of Batumi, Georgia.jpg|thumb|300px|Quia Georgicum [[Pontus Euxinus|Ponti Euxini]] litus evolvi pergit, moderna alta aedificia versus traditionaliter [[architectura classica|classicas]] [[Bathys|Bathĕos]] amoenitates progrediuntur.]]
Georgica ecclesiatica ars una apud notissimos architecturae Christianae Georgianae aspectūs est, quae classicum [[tholus|tholi]] genus originali [[basilica]]e generi coniungit et quod nuncupatur genus crucis inscriptae Georgicae format. Crucis inscriptae architectura in Georgiā per [[saeculum 9|saeculo IX]] evoluta est; ante quam, pleraeque Georgicae ecclesiae basilicae erant. Alia architecturae ecclesiasticae Georgicae exempla extra Georgiam inveniri possunt: [[Monasterium Batzcovoense]] ([[Bulgarice]] Бачковски манастир et Georgice პეტრიწონის მონასტერი) in [[Bulgaria|Bulgariā]] (anno [[1083]] a Georgico militari praefecto Gregorio Bakuriani aedificatum), [[Monasterium Iberorum (Athos)|Monasterium Iberorum]] ([[Palaeograece]] Μονὴ Ἰβήρων; [[Neograece]] Μονή Ιβήρων; et Georgice ივერთა მონასტერი) in [[Graecia|Graeciā]] (a Georgianis [[saeculum 10|saeculo X]] aedificatum), et [[Monasterium Crucis]] ([[Hebraice]]מנזר המצלבה‎ et [[Georgice]] ჯვრის მონასტერი) [[Hierosolyma]]e (a Georgianis [[saeculum 9|saeculo IX]] aedificatum).
 
[[Ars]] Georgica e [[Aevum praehistoricum|praehistoricas]], [[Graecia antiqua|Palaeograecas]], [[Imperium Romanum|Romanas]], [[Medium aevum|mediaevales]], [[ecclesiologia|ecclesiasticas]], [[iconographia|iconographicas]] et modernas [[ars visualis|artes visuales]] comprehendit. Unus apud clarissimos Georgicos exeuntis [[saeculum 19|saeculi XIX]] et ineuntis [[saeculum 20|saeculi XX]] artifices fuit [[primitivismus|primitivista]] pictor [[Nicolaus Pirosmani]].Ļ
 
=== Musica ===
Georgia locupletem et vibrantem traditionem musicam habet, praesertim notam propter primaevam [[polyphonia|polyphoniae]]e progressionem. Polyphonia Georgica in tribus vocalibus partibus, unico temperaturae systemate in perfectis quintis fundato et harmonicā structurā parallelis quintis ac dissonantiis locuplete fundatur. Singulae regiones in Georgiā suas singulas traditionales musicas habent; a [[Persis]] affectos [[burdo]]nes ac [[obstinatus|obstinatuum]] similes monodiarios in Oriente, complexos extemporales harmonias in Occidente et solida moventia accorda in [[Suania|Suaniā]].
 
=== Saltatio ===
[[Fasciculus:Georgian dance 3.jpg|thumb|left|Georgianus traditionalis saltator.]]
[[Fasciculus:Georgian folk dance Simdi.JPG|thumb|Traditionalis laographicus grex.]]
[[Saltatio]]nes Georgicae locupletes sunt, genere fundatae in nationali stylo traditionibusque. Divisae sunt in solitariam, parem et gregalem. Feminae decore brevibus motibus se movent. Viri conatum pugnae ostendunt qui rapidis motibus, saltibus in altum et fortibus rotationibus exprimitur. Et virorum et feminarum dorsa semper recta et sine motū manent. Orchestra nationalis gregum saltatoriorum Erisioni et Sužušvilebi in toto orbe terrarum nota est. Saltationi Georgicae sunt variorum colorum habitūs, homines amplius quinque et triginta in scaenā, multum energiae, multum dynamismi, vestimenti mutationes, mirabilis illuminatio, originalis musica directe, [[accordium|accordia]], [[Tibia (instrumentum musicum)|tibiae]] Caucasicae et [[tympanum]], classis [[membranophonum|membranophonorum]]. Etiam choreographiae mirificae sunt, cum thematibus bellorum, saltationum, matrimoniorum, festorum, traditionum Caucasicarum, multum Georgicarum. In dierum festorum saltationes in usu sunt petris coronisque elaborati habitūs. Postea ostenduntur saltationes celebrationum, saltationes montanarum Caucasi regionum, donec desinit prima pars saltatione celebrationis conubialis, quae includit incredibiles res petauristicas populi Georgiani proprias, inter quas inveniuntur summis pedum digitis saltare, sine pedum firmamento, non minus quam 360 graduum gyri et magna saltuum rerumque petauristicarum multiplicitas quae saltatores apparere faciunt velut si volent. Est magna saltationum series in Georgiā, apud quas excellunt [[cartuli]] (Georgice ქართული), [[chorumi]] (Georgice ხორუმი), [[atzaruli]] (Georgice აჭარული), [[cazbeguri]] (Georgice ყაზბეგური), [[chandzluri]] (Georgice ხანჯლური), [[chevsuruli]] (Georgice ხევსურული), [[mtiuluri]] (Georgice მთიულური), [[samaia]] (Georgice სამაია), [[cintouri]] (Georgice კინტოური), [[dzeirani]] (Georgice ჯეირანი), [[partsa]] (Georgice ფარცა), [[caratzocheli]] (Georgice ყარაჩოხელი), [[davluri]] (Georgice დავლური), etc...
 
=== Coquina ===
[[Fasciculus:Khinkali with beer.jpg|thumb|upright|right|Georgianum typicum ferculum [[globuli Georgici]] seu [[chincāli]] (Georgice ხინკალი) cum [[Cervesia|cervesiā]].]]
[[Coquina]] et [[vinum]] Georgica per saecula evoluta sunt, adaptandis traditionibus omnibus aeris. Una apud insolitissimas [[cenae]] traditiones est [[suphra]] seu [[mensa Georgica]] (Georgice სუფრა), quae est etiam modus socializationis cum amicis et familiā. Suphrae magister bibendi [[thamāda]] (Georgice თამადა) nuncupatur. Qui etiam valde philosophicas propinationes ducit et omnes frui certum facit. Aliquot historicae Georgianae regiones propter fercula sua notae sunt: v.gr. [[globuli Georgici]] seu [[chincāli]] (Georgice ხინკალი), [[globulus|globuli]] [[caro|carnis]], ex Orientali montanā Georgiā; et [[tyrositos]] seu [[chatzaphūri]] seu panis casei Georgicus (Georgice ხაჭაპური), praesertim ex [[Imerethia|Imerethiā]], [[Mingrelia|Mingreliā]] et [[Adiaria|Adiariā]]. Praeter traditionalia Georgica fercula, cibus ex aliis nationibus latus est in Georgiam ab immigrantibus ex [[Russia|Russiā]], [[Graecia|Graeciā]] et nuper e [[Res publica popularis Sinarum|Sinis]].
 
=== Feriae et dies festi ===
{| class=wikitable
|+ '''Feriae et dies festi'''
Linea 455:
|}
 
== Disportūs ==
[[Fasciculus:Georgia vs Romania 2011 RWC (3).jpg|thumb|left|[[Turma harpasti XV nationalis Georgica|Georgia]] versus [[Romania]]m per [[Cantharus Mundanus Harpasti XV|Cantharum Mundanum Harpasti XV]] anno [[2011]].]]
Popularissimi [[disportus|disportūs]] in Georgiā [[pediludium]], [[canistriludium]], [[harpastum XV]], [[palaestrica]], [[iudo]] et [[sublatio ponderum]] sunt. Historice, Georgia clara fuit propter suam educationem physicam. [[Roma antiqua|Romani]] Georgianorum physicis qualitatibus capti erant post videnda exercitatoria artificia antiquae [[Regnum Hiberiae|Hiberiae]]. [[Palaestrica]] historice praecipuus disportus in Georgiā manet et aliqui historici [[Palaestrica Graeco-Romana|palaestricam Graeco-Romanam]] multa Georgica elementa incorporare putant.
Linea 466:
 
== Notae ==
<references />
{{div col|4}}
<div class="references-small"><references/></div>
{{div col end}}
 
== Nexus externi ==